IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Discipulos spicas sabbato vellentes excusat, manum quoque aridam sabbato curat : pharisaeorum machinationi tacitus cedens, variosque a se curatos silere praecipiens, implet Isaiae vaticinium : daemoniaco, caeco et muto curato,Pharisaeis ipsum in Beelzebub ejicere daemonia blasphemantes convincit falsum dicere ; dicens blasphemiam in Spiritum sanctum irremissibilem, et de omni verbo otioso reddendam rationem : Scribis autem et Pharisaeis signum petentibus, dandum dicit Jonae signum : ei quae sint mater et fratres ipsius.
I. In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare .2. Pharisaei autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis,
3. At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
4. Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
5. Aut non legistis in lege , quia
sabbatis sacerdotes In templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
6. Dico autem vobis, quia templo major,est hic.
7. Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium , numquam condemnassetis Innocentes.
8. Dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10. Et ecce homo manum habens aridam : et Interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. 11. Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? 12. Quanto magis melior est homo ove I Itaque licet sabbatis be-
netacere
13. Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14. Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15. Jesus autem sciens recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. 16. Et praecepit eis ne manifestum eum facerent, 17. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem . 18. Ecce puer meus, quem elegi : dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus : 20. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium : 21 Et in nomine ejus gentes sperabunt. 22. Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. 23. Et stupebant omnes turbae, et dicebant : Numquid hic est filius David ? 24. Pharisaei autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub, principe daemoniorum . 25. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se, desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit . 26. Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? 27. Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. 28. Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29. Aut quomodo potest quisquam intrare In domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. 3o, Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit,
31. Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: spiritus aitem blasphemia non remittetur .''
32. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
33. Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali?ex abundantia enim cordis os loquitur .
35. Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
36. Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
38. Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre,
39. Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quaerit , et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophe-
40. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
41. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae , et ecce plus quam Jonas hic.
42, Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic .
43. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit .
44. Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus . Sic erit et generationi huic pessimae.
46. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei .
Doxot aitem ei quidam : Ecce
mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te.
48. At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49. Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea et fratres mei.
5o. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.