1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Audi nunc praeconia,
Virgo singularis,
Fanda Dei gratia
Odis his praeclaris
Quis et ab ecclesia
Jugiter laudaris,
Et quibus In gloria
Semper jucundaris.
2. Balsamatus hortulus,
Satus manu Dei,
In quo crevit flosculus
Mirae speciei,
Ad te, mater, oculus
Stillat cordis rei
Ut per te sit loculus
Christi requiei.
3. Coeli quondam hortulum
Tuum roraverunt
Et praedictum flosculum
Sic germinaverunt,
Nubes quoque poculum
Dulce stillaverunt,
Quo fidelem populum
Dulciter paverunt.
4. Domientes misere
Suis In peccatis,
Mater, leva propere
Manu pietatis,
Hos digneris nectere
Viae veritatis,
Valeant ut cernere
Vultum deitatis.
5. Et mea facinora
Prece cuncta dele,
Quae gessi Itinera
Currens corruptelae,
Virtute me repara
Coelestis medelae,
Ne mergant In tartara
Me hostis querelae.
6. Fuga cum potentia
Mali persuasorem,
Ne vincat fallacia
Tuum laudatorem
Mentis In constantia
Sive per torporem,
Sed cum reverentia
Digna te honorem.
7. Gemma continentiae
Praeferens splendorem,
Matri dans ecclesiae
Decus et honorem,
Sanctae pudicitiae
Mihi des amorem,
Foedae quo lasciviae
Fugiam foetorem.
8. Haeresum mortifica
Venena divelle,
Mala quoque cetera
Odii cum felle,
Et cor meum repara
Gratiarum melle,
Heu ob multa scelera
Legibus rebelle.
8. In obedientia
Namque mandatorum
Datis ab ecclesia
Et conciliorum
Obstiti audacia
More superborum,
Concite per Invia
Currens vitiorum.
10. Karitate media
Thronus es constratus,
Quo ponit remedia
Deus Incarnatus,
Cosmi aufer taedia,
Peto Inclinatus,
Causatur inedia
Quibus est reatus.
11. Lumen praesto miseris
Munerum tuorum,
Constrictis In tenebris
Taetris tormentorum,
Ut solutis debitis
Criminum eorum
Jungantur In superis
Coetui sanctorum.
12. Magisque humiliter
et corde gemendo
Atque singulariter
Tibi hos commendo,
Carne naturaliter
A quibus descendo,
Quorum specialiter
Salutem Intendo.
13. Nec non necessariis
Meis, suis bonis
Elemosynariis
Quorum utor donis,
Repende pro gratiis
Suae dationis
In aeternae gaudiis
Retributationis
14. O coelestis curiae
Potens imperatrix,
Fons misericordiae,
Vitae reparatrix,
Nostras preces hodie
Audi, miseratrix,
Et nostrae miseriae
Esto sublevatrix.
15. Porta, quam pertransiit
Princeps gloriosus,
Cujus pausa sanciit
Te ut flos formosus,
Coluber resiliit
A te tortuosus,
Qui parentes adiit
Ut serpens dolosus.
16. Quatuor confinia
Jam orbis terrarum
Tua ob praeconia
jubilant non parum,
Nam diversiclinia
Conscientiarum
Precum patrocinia
Auferunt tuarum.
17. Res miranda saeculis,
Res quoque novella,
Nam sol admirabilis
Processit de stella,
Deus est laudabilis
Natus de puella,
Qui det nobis famulis
Gratiarum mella.
18. Seraphim perenniter
Dei laude pleni
Te laudant hilariter
Vultibus sereni,
In morte celeriter,
Pia mater, veni,
Ad coelos velociter
Duc me ductu leni.
19, Templum conscientiae,
Qua consistunt cuncta,
Cui In regno gloriae
Modo es conjuncta,
Foedere concordiae
Corda mihi juncta
In valle miseriae
Serves et defuncta.
20. Vas coelestis gratiae
Vasque pietatis,
Semper omni specie
Carens foeditatis,
Onus et tristitiae
Nostrae gravitatis
Oleo laetitiae pelle
Cum peccatis.
21. Xristo regi gloriae,
Servos redde gratos,
Vitiorum scabie
Turpiter foedatos,
Et sic indulgentiae
Dono reparatos,
Post per donum gratiae
Fac nos oculatos.
22. Yesse florens virgula,
Florem tunc misisti,
Paranympho credula
Quando concepisti
Carnis absque macula
Corpus Jesu Christi,
Gratiarum pabula
Sic nobis dedisti.
23. Zelotem propities
Patrem, natum, flamen,
Laesum Infinities
Culpae per atramen,
Et Ita me repares,
Ut post judicamen,
Coetui me socies
Servandorum. Amen.