IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur:
" Quae est mater mea? "
Non abnegat matrem, cui reverentia est exhibenda: sed innuit non esse praeponendum carnalem affectum spirituali operi: in hoc enim non debemus agnoscere carnaliter conjunctos. Joan. II, 4 : Quid mihi et tibi est, mulier ?
" Et qui sunt fratres mei ? " Nec hos abnegat, qui quocumque modo fratres sunt : sed ostendens piis operibus esse intendendum, non modo plusquam fratribus, sed etiam plusquam sibi ipsi. Luc. II, 49 : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis, quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus,
" Et extendens manus in discipulos suos, dixit. "
Ecce designatio dignitatis implentium novam gratiam, quod in laudem digito Dei merentur ostendere (alias, ostendi) multitudini: et hoc significatur, Supra, v, 14 : Vos estis lux mundi. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum,
" Ecce mater mea," in quorum visceribus per fidem et charitatem formam accipio, sicut In matre. Ad Galat, IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. I ad Corinth. IV, 15 : In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui, " Et fratres mei, " ex eodem Patre, et ad eamdem haereditatem. De primo, Joan. xx, 17 : Die fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum. De secundo, ad Roman. viii, 17 : Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.
Et ne credatur de praesentibus tantum loqui, subjungit :
" Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, "
Non in terris. Hic enim voluntatem noe perficeret, nisi ex Deo natus esset. Hic enim non peccat : quia generatio Dei conservat eum
" Ipse meus frater, " ex eodem Patre, et quia utrumque acceptat sexum, " et soror, ei mater est. " Vel, secundum similitudinem vocat fratrem, pro castitatis sanctitate sororem, et pro affectu charitatis matrem. Ebionitae autem haeretici insurgunt dicentes, Christum fratres habere, sicut hic testatur Evangelium : errantes et nescientes Scripturas, in quibus multipliciter dicitur frater, sicut patet in his versibus :
Dat dici natura, fides, et adoptio fratres, Gens, lex, affectus, regula, sanguis, amor.
Collige igitur, quae dicta sunt in hoc capitulo : et videbis Regem Christum se Dominum dicere principalis signi quod est sabbatum: et Dominum templi, et praeponere se prophetiae et regi : et sic cessationem inducere veteris legis quoad signa, et cultum, prophetiam, et regiam unctionem per nova gratiae mandata quae inducit: et omnia carnalia quae lex praecipiebat, ad spiritualia esse ordinata. Et haec est intentio.