De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Relatio ut comparata ad essentiam, est res dicto secundo modo sumpta. Primo, guia ut sic constituit cum essentia personam. Secundo, ut sic comparata, est ipsa relatio, vel si aliquid ei superveniens, non destruit eam, quia nulla habitudo destruit id, cui advenit.
De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
Secundo quantum pertinet ad Logicum consideratio hujus propositionis, relatio ut comparatur ad essentiam est res.
Tertio patebit de compossibilitate et incompossibilitate istorum de quibus quaeritur.
De primo dico, quod relatio ut comparatur ad essentiam est res, quod probatur sic : Quando aliqua quocumque modo distincta, constituunt tertium, non constituunt illud, nisi ut aliquo modo se habent ad invicem, vel aliquo modo uniuntur: et hoc apparet de causis extrinsecis, quae nunquam causant nisi aliquo modo concurrant ad causandum, et magis de causis intrinsecis, quae non constituunt suppositum, nisi ut suo modo uniantur. Essentia autem et relatio, secundum omnes, constituunt personam, qualemcumque rationem habeant principii: ergo hoc est inquantum concurrunt, quod non posset esse nisi ut relatio est in essentia. Ex hoc habeo, quod essentia et relatio constituunt personam, non nisi ut relatio est in essentia ; sed relationem esse in essentia est relationem habere comparationem ad essentiam verissimam, quam potest habere citra considerationem intellectus: ergo relatio non constituit personam nisi ut comparata ad essentiam: sed non constituit personam, nisi ut res, alioquin persona ut constituta formaliter, non esset res: ergo relatio ut comparata ad essentiam est res.
Secundo (f) sic, quia aut comparatio ad essentiam est omnino ipsamet relatio, aut aliquid superveniens, sive rei, sive rationis, non curo quantum ad propositum. Si est omnino ipsamet, patet quod ipsa sit res ex primo articulo, et cum ipsamet sit sua comparatio ad essentiam, ergo ipsa ut comparata ad essentiam, est res. Si secundo modo, nulla habitudo adveniens cuicumque sive absoluto, sive respectivo, sive etiam illa habitudo sit realis, sive rationis, destruit illud cui advenit, sed potius praesupponit ; patet de intentionibus secundis, quae non destruunt rationes intentionum primarum quibus adveniunt: non ergo destruitur illa realitas relationis per hoc quod est comparata, et per consequens patet propositum. Ex hoc patet (g) quae res sit, quia ad quodcumque comparatur aliquid, ipsum est ipsum, nam secundum Philosophum primo Phys. quod vere est nulli accidit, et esto quod substantia bovis comparata ad hominem non sit substantia hominis, tamen semper est res, et quae res est ? substantia, et quae substantia bovis, quia ipsa est ipsa ; sic haec relatio, quae essentialiter est ad alterum, nunquam est non res, nunquam etiam ipsa est nisi ipsamet res ad alterum: comparatio autem (ut dictum est) nunquam destruit realitatem propriam, sed praesupponit.