De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) De secundo articulo. In isto secundo articulo tria intendit. Primo probat quod relatio, ut comparata ad essentiam, sit vere res. Secundo, ostendit quomodo ista propositio, scilicet relatio ut comparata ad essentiam est res, potest esse vera, Logice loquendo. Tertio ostendit quomodo relatio ut comparata ad essentiam possit dici ratio, et quomodo non.
De primo intento, probat intentum, et ratio prima stat in hoc : Constituentia aliquod tertium necessario uniuntur ad invicem, et per consequens ad invicem comparantur, sed relatio originis et essentia constituunt personam, ut patet in 1. d. 26. 28.et hoc tenendo communem opinionem ; ergo relatio originis et essentia uniuntur in constituendo personam. Major est nota, et probat per argumentum a minori de causis extrinsecis, quia si causas extrinsece concurrentes ad aliquem effectum non producunt illum, nisi prius aliquo modo ad invicem uniantur; ergo multo magis constituentia intrinsece unientur. Tum ultra, sed essentia et relatio non constituunt, nisi relatio sit in essentia, aliter non intelligerentur uniri ut constituentia intrinsece, ut patet in omnibus intrinsece constituentibus, necesse est enim unum esse in alio. Sed relationem esse in essentia est relationem comparari ad essentiam, loquendo de comparatione praeter omne opus intellectus, et per consequens relatio non constituit personam, nisi ut comparata ad essentiam, sed non constituit personam nisi ut res, alioquin persona ut constituta formaliter non esset res: ergo relatio ut comparata ad essentiam est res.
(f) Secundo arguit ad idem, et ratio stat in hoc : Comparatio ad essentiam, aut est ipsamet relatio originis,aut aliquid superveniens. Si primo, patet ex primo articulo, quod est res. Si secundo, patet quod illud superveniens non tollet a relatione quin sit res, imo praesupponitipsam relationem esse rem.
Deinde Doctor infert quae res sit talis relatio originis, puta paternitas, etiam ut comparata ad essentiam, et dicit quod est ipsamet relatio, quia ad quodcumque comparatur aliquid, ipsum est ipsum, patet, quia comparatio talis, vel est ipsamet re comparata, vel aliquid superveniens, et omne tale praesupponit ipsam rem comparatam. Quod autem non sit res formaliter, loquendo de re, ad quam comparatur, patet, quia substantia bovis comparata ad hominem non est formaliter substantia hominis, sed est formaliter substantia bovis ; sic similiter relatio originis, ut comparata ad essentiam non est formaliter ipsa essentia, sed est formaliter ipsamet relatio originis, et formaliter est res, quae est ipsa relatio originis.