IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" In illo die. exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. "
Hic agit de veritate Evangelica quantum ad formam doctrinae proportionatam nobis : et est totus parabolicus. Intellectus enim hominis conjunctus continuo et tempori non bene intelligit, ut dicit Dionysius, quae similitudinibus corporum non sunt adaptata: pure enim spiritualia non capit nisi perfectorum intellectus spiritualium, qui, sicut dicitur, ad Hebr. v, 14: Pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Talis autem coaptatio vocatur lac, quod datur parvulis rationalibus : tamen ut in eo crescant, sicut dicitur, I Petr. 11, 2. 1 ad Corinth.iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis, Om nis enim nostra acceptio est per sensus, et intelligere non valemus divina nisi sensibilibus
Unde huic sapientia haec et virtutes ?
55. Nonne hic est fabri filius 2? Nonne mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
56. Et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista ?
57. Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua.
58. Et non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem illorum.
coaptata, sicut dicit Gregorius, quod " regnum caelorum ideo terrenis rebus " simile esse dicitur, ut ex his quae ani-" mus novit, surgat ad incognita, quae " non novit. "
Inducit autem hic parabolas septem : sed capitulum dividitur in partes tres : ita quod primo construit qua de causa inducitur parabola, et quibus : secundo autem inducuntur parabolae: et tertio, conclusio ponitur ibi, v. 51 : " Intellexistis haec omnia ? "
In prima harum dicuntur quinque, scilicet, eorum qui indigni sunt, exclusio et derelictio : et hoc est, quod dicit eum exivisse de domo : secundum est loci in quo docebat, figuralis dispositio, quia sedebat secus mare in navicula : tertium est turbarum ad auditum verbi congregatio : quartum, turbarum in loco auditus positio : quintum, modus parabolicus in praedicationis verbo. Et per hoc patet divisio.