IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Sequitur :
" Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam. "
Tangit diversitatem seminis ex parte fundi suscipientis. Et tangit tres differentias mali fundi, et unam solam boni : quia malum est omnifariam, et virtus ex . una sola et tota causa, sicut superius diximus : et per hoc patet divisio.
" Aliud cecidit secus viam, " Via est trita, dura, et frequentata : et significat sensum et imaginationem, in quibus discurrunt delectantia sensualitatem, et terunt concupiscentiam, et frequentant pompam Satanae. Isa. li, 23 : Dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. 1 Reg. xxi, 5 : Via haec polluta est,
" Et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae.
Sole autem orto aestuaverunt : et quia non habebant radicem, aruerunt.
Alia autem ceciderunt in spinas : et creverant spinae, et suffocaverunt ea.
Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Qui habet aures audiendi, audiat. "
Tria notantur hic : unum est, quod semen operari juxta viam non potuit propter viae duritiam : secundum, quod volucres venerunt per tentationis illecebram : tertium, quod devoraverunt propter peccati consensum et malitiam.
" Et venerunt volucres caeli, etc. "
Volucres significant daemones. Unde, Apocal, xviii, 2, dicitur, quod, Babylon facta est custodia omnis volucris immundae. Cor enim tritum peccati et delectationum consuetudine in profundum sui verbum non recipit, sed in superficie quasi non coopertum jacet : quia nec affectu, nec intellectu cooperitur, sed expositum in propatulo avibus devorandum exponitur. Unde, Eccli, III, 27, dicitur : Cor durum habebit male in novissimo. Venit autem volucris, cum tentando circumvolat. Unde, supra, IV, 3 : Accedens tentator dixit ei.
Comedit autem, quando in se trajicit, et sibi incorporat. Deuter. XXXII, 24 : Devorabunt eos aves morsu amarissimo. Ezechiel. XXXIX, 4 : Feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
Et attende, quod non dicit quod seminans alia projecit secus vias, vel in spinas : quia seminans sine distinctione projicit, ne personarum sit acceptor : et numquam ex intentione projecit in locum ubi pereat : sed aliquando cadit ex fundi malitia ab intentione projicientis : et hoc est, quod dicit, " ceciderunt . " Jacob, ii, i : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Sic ergo comeditur, quod cadit juxta viam. Quia aut in granis ab avibus colligitur, aut natum a bestiis transeuntibus decerpitur. Osee, VII, 7 : Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes equi praetergrediuntur viam.
" Alia ceciderant in petrosa. "
Secunda, est fundi malitia, quae est cordis duritia, quae nec timore, nec comminatione frangitur : nec pietate, nec amore promissionum emollitur. Intentio autem istius partis est in sex proprietatibus mali fundi, ex petrosis. Prima qui- dem est, quod fundus subtus sit petra : secunda est, quod supra petram parum sit de terra : et quia radius incidens in petram reflectit radium, multiplicatur ibi calor, quem diu continet dura petra, et ideo modica desuper terra sicca est, et incensa, conversa quasi in pulverem. Venit autem aliquando humidum, et infundit incensam terram, et ab illo alieno humido, quod fundo non est connaturale, continuo cadens ibi semen exoritur : eo quod multam terram, non habuit, in cujus profundo latens, paulatim coaicscens in terra foveretur : et hoc est tertia et quarta : continuo enim exoritur, quia non protectum a sole tangitur, et ideo supra naturae vires pullulare compellitur, altitudinem, sive profunditatem terrae non habens, quae non in superficie, sed in profundo ferax esse dignoscitur, quam feracitatem parum terrae arefactae non habet. Quinta, aestuatio solis, cujus radii reduplicantur et multiplicantur repercussi a fundo solido, et ideo calorem loci generant intensivum, et ideo arent : et haec quinta. Arida autem remanent non habentia radices fixas in profundum, a quibus sugant restitutionem humidi, quod ex calore solis et loci est arefectum. Et hoc est, quod dicit secundum litteram.
Fundus autem lapideus cor lapideum est, ut supra diximus. Ezechiel. XI, 19 : Auferam cor lapideum de carne eorum. Jerem, v, 3 : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Isa. xxii, 16 : Excidisti in excelso memoriale diligenter, in terra tabernaculum tibi. Pauca desuper terra est species pietatis et religionis christianae, quae facit levitatem animae obedientis verbo, ut dicit Glossa. Zachar. II, 12 : Possidebit Dominus Judam partem, suam in terra sanctificata, Quod autem continuo oriuntur, potius est animi levitas, quam virtutis probitas. Genes, xlix, 4 : Effusus es sicut aqua, non crescas. Job, XXIV, 18: Levis est super faciem aquae. Sol autem aestuans est tribulatio angustians. Jacob, I, 11 : Exortus
est sol cum ardore, et arefecit faenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : et tunc aestuat per impatientiam. Proverb, XXVI, 17 : Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rixae alterius. Apocal. XVI, 8 et 9 : Datum est illi, scilicet diabolo, aestu affligere homines, et igni : et aestuaverunt homines aestu magno. Jonae. IV, 8 : Percussit sol super caput Jonae, et aestuabat.
" Et quia non habebant radicem, scilicet charitatis, aruerunt. " Radix enim charitatis est ad bonum sugendum, et radix timoris contra malum : una sugit ex promissis, et altera ex comminationibus. De prima, ad Ephes, III, 17 : In charitate radicati, et fundati. De secunda, Eccli. I, 25 : Radix sapientiae est timere Deum. Job, xv, 29 : Non mittet in terra radicem suam : et ideo dicitur, Isa. xv, 6 : Aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Joel, i, 11: Periit messis agri. Apocal, xlv, 15 : Aruit messis terrae.
" Alia ceciderunt in spinas. "
Spina propter acutum calidum in terrestri sicco, quod in circuitu de centro ad superficiem ebullit angulos in acutissimum acuens : et ideo totum locum per circuitum spissa contegens umbra, nec calorem luminis, nec humorem roris loco dirigens, malitiam facit fundi. Frigidum enim umbrae calorem impedit vivificum, et obscuritas tota luminis caeli impedit beneficium, et sic est cor terrenis obumbratum sollicitudinibus mundi spinosum et compunctum, in quo refriguit charitas. Hoc est fundi hujus allegoricum significatum, Jerem. IV, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.
Unde sequitur : " Creverunt spinae, " profundius radicatae. Genes, iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi. Pro- verb. XXIV, 30 et 31 : Per agrum pigri hominis transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae.
" Suffocaverunt , " exstinguendo quod in semine erat vivifici caloris. Jerem, XII, 13 : Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt. Isa. VII, 23 : In spinas et in vepres erunt,
" Alia vero ceciderunt in terram bonam. "
Quarta differentia est boni fundi, qui intelligitur ex dispositione bona, quod sit carens tribus inductis, pinguis, calidus, et humidus, temperate, profunde fossus, planus, humilis, ad quem defluat pinguedo montium : quia valles abundabunt frumento . Pinguis quidem devotione, planus mansuetudine, fossus sarculo disciplinae, calidus charitate, humidus visceribus pietatis et infusione lacrymarum, pluvia doctrinae madescens, et rore gratiae stillans. Deuter. viii, 7 : Introducet te Dominus in terram bonam. Psal. XXXVI, 3 : Inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Numer. XIV, 7 : Terra quam circuimus, valde bona est.
Et tangit fructus distinctionem :
" Et dabunt fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, etc. "
Ad litteram, terrae diversitas in bonitate distinguitur multiplici redditione fructus : mala autem non solum diminuit, sed. etiam naturam seminis in pejus pervertit, siliginem pro tritico producens, et aliquando lolium. Est autem centenarius numerus quadratus ex ductu denarii in seipsum in quadrum : quia decies decem sunt centum : et hoc competit virginibus. Hae enim delectabilia quinque sensuum exteriorum, et quinque interiorum, qui simul sunt decem, in decem praecepta ducunt. Interiores autem sunt, ut dicunt Philosophi, sensus communis, imaginum repraesentativa, phantasia, aestimativa, et memoria : ex quibus in sensu communi nihil carnale componunt in rebus : in imaginativa nihil in corde prospiciunt rebus absentibus : per phantasiam nihil fingunt carnalium : per aestimativam nihil concupiscunt : per memoriam nihil recolunt de praeterito. Et haec ducunt in obedientiam mandatorum centuplicato fructu germinantes. Viduae propter sex opera misericordiae in denarium mandatorum ducta, sexagesimum habent : et conjugati propter tria bona conjugii, quae in obedientiam ducta mandatorum, habent trigesimum, quia non est salus (alias, fructus) alicui statui nisi cum obedientia mandatorum : inferius tamen alias etiam hujus assignabimus rationes.
Quia autem parabola allegorice spiritualia pronuntiat, ideo ad intellectum spiritualem invitat, dicens:
" Qui habet aures, etc. "
Exterius, audiendi interius, ita quod exterior auditus ad interiorem dirigat, " audiat, " Eccli. iii, 31 : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et praecipue dicit hoc de fructus distinctione. Genes. XXVI, 12 : Sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum. Joan. XV, 8 : In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, ei efficiamini mei discipuli. Spirituali enim auditu opus est in ista distinctione fructus. Continentiae autem ideo inter virtutes fructus spiritualiter attribuitur, quia fructus est inhaesio propter se gustui et refectioni dulcedinis : continentia autem cohibet dulcedinem carnis, et ideo debetur ei dulcedo spiritus in fructu : et secundum quod magis et minus continet, ita magis et minus debetur ei de fructu.
Haec est igitur intentio primae parabolae.
" Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? "
Hic tangitur ratio, quare in parabolis loquebatur. Et tanguntur tria, scilicet Discipulorum quaestio, quae est causa redditae rationis : et ratio Salvatoris tangens dispositionem imperitorum, quibus loquendum est in parabolis : et ratio ostendens dispositionem discipulorum, quibus loquendum est sine parabolis.
Dicit ergo : " Accedentes discipuli, " causa familiaritatis ex benignitate Magistri. " Quare in parabolis loqueris eis ? " Adhuc enim carnales discipuli nesciverunt distantiam inter parvulos et perfectos, nescientes quod parvuli . instrui non possunt nisi manuducti per similitudines corporalium ad doctrinam spiritualium. I ad Corinth.xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Haec enim est causa, quare homini rationali proposuit vestigium, et imaginationem (alias, imaginem), ut ex his accipiat cognitionem Creatoris.
Et hoc est, quod respondet Dominus.
" Qui respondens ait illis : Quia vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum.
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. "
Haec pars dividitur . in tres partes : in quarum prima dicit distantiam auditus spiritualis, et carnalis qui adhuc ignorantia detinetur : secundo, redit ad auditum carnalem, ostendens quoniam ille parabolis est instruendus : tertio, confirmat hoc per prophetiam.
Adhuc in prima dicit duo, differentiam scilicet spiritualis et carnalis, et differentiae rationem .: et hoc est, quod dicit praemittens de spiritualibus : " Quia vobis, " qui habetis aures ad auditum sapientiae patuias et revelatas, ut possitis dicere cum Samuele, I Reg. III, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Proverb. xxii, 17 : Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium. Vos enim estis, qui in auditu auris obedistis mihi. Et vobis, inquam, " datum est, " per donum Spiritus et intellectus et sapientiae, et non habetis ex vobis. I ad Corinth. II, 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. " Nosse mysterium. " AdminBookmark
AdminBookmark graecum est, latine occultum, non per similitudinem, sed per eminentiam de Deo dictum : et ideo talibus occulta Dei nude proponuntur. Et hoc est dictum de discipulis ratione perfectionis, et non ratione inceptionis, quando adhuc carnales erant, Cum enim evacuaverunt sensum parvulorum, tunc dixerunt illud Joan, XVI, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium milium dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei, Discipulorum autem est habere eumdem spiritum. Job, xxxii, 8 : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Vobis igitur talibus per me factis " datum est nosse mysterium regni, " Dei scilicet, " illis autem, " per oppositum adhuc carnalibus, " non est datum, " quia Spiritum sapientiae et intelligentiae non acceperunt. Act. XIX, 2 : Sed neque si Spiritus sanctus est, audivirnus. Psal. cxlvii, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Causa autem, quare non est datum, quia carnales sunt : et ideo Spiritum accipere non possunt. Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugietfictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Et, ibidem, v. 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis : igitur istis non est datum. Et ideo oportet, quod paulatim similitudinibus congruis a carne ad Spiritum manuducantur, et mos eis geratur secundum ipsorum facultatis analogiam. Et hujus rationem assignat ex parte hominis sumptam, ostendens quod culpa eorum .non est datum, et non ex personarum acceptione, quae sit in Deo donum distribuente. Et hoc est, quod dicit :
" Qui enim habet "
Spiritum discernentem, et quo intelligat spiritualia, " dabitur ei : " nuda veritas proponetur, quia illi valet ad illuminationem. Luc. XIX, 26 : Omni habenti dabitur. " Et abundabit. " Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et tunc " abundabit " profunditate mysteriorum Dei. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto.
" Qui autem non habet " donum fidei et Spiritus : et hoc ideo, quod se non praeparavit ad accipiendum. Joan. XIV, 17 : Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum : quia apud vos manebit, et in vobis erit. " Ei id quod videtur habere, " hoc est, donum rationis et cognitionis naturae : hoc enim non vere habet, sed videtur habere. Non vere habet, quia velatum sensu carnali habet. Psal. xlviii, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Unde, Daniel. IV, 13, cor Nabuchodonosor ab humano mutatum est, et cor ferae datum est ei. Ecce quod vere non habet, sed videtur habere : quia ad usum carnalium apparenter habet, ad quem usum rationem non accepit. Et ideo, " auferetur ab eo, " merito perversitatis tantae. Ad Roman. I, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt,
" Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. "
Secunda pars, in qua redit, ostendens quoniam talibus competit parabola. Ad quod intelligendum, quod isti qui sic ad Doctorem veritatis veniunt, ignorantes spiritualia et dubitantes de doctrina, sed admirantes veniunt, et solam habent admirationem in se laudabilem, quae tamen est ignorantis : sed jam ignorantiam fugere desiderantes (alias, desiderantis). Et ideo si illi spiritualia nude proponantur, non est capax, et non credit (alias, crederet), sicut lippus excaecatur ad clarum lumen : sed oportet quod in similitudine corporalium quae visus didicit, proponantur, ut ex corporalibus spiritualia probabilitatem : quod ita sit, ut Doctor dicit, accipiant (alias, accipiat), et ignorans et admirans facilius inductis (alias, inductus) credat.
Et hoc est quod dicit : " Ideo in parabolis loquor eis, " Hoc significatur, Numer. IV, 15, ubi praecipitur, quod interiora tabernaculi filii Caath portent involuta, quae tamen Aaron, et filii ejus nuda tetigerunt et viderunt. Exod. XXXIV, 2 et 3 : Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai... Nullus ascendat tecum, boves quoque et oves non pascantur econtra.
Et hoc est quod dicit : " Quia videntes, " in similitudinibus corporalibus spiritualia, " non vident " eadem in veritate nuda : sed potius contemnerent ea secundum analogiam non proposita. Persuadet enim similitudo corporalis ita esse, ut dicitur ex nobis possibilibus.
" Et audientes non audiunt. " De duobus facit mentionem discipiinabilibus sensibus : quia et visu signa viderunt, et auditu parabolas audiverunt. Signa quidem in probationem deitatis et potestatis : et parabolas in probationem sapientiae et veritatis. Ut sic a duobus juvarentur, quod a corporalibus ad spiritualia transirent. Isa. xlii, 20 : Qui vides multa, nonne custodies ? Qui apertas habes aures, nonne audies ? Multa in signis viderunt, et multa in parabolis audiverunt. Isa. xliii, 8 : Educ foras populum caecum, et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt. Qui enim numquam manuducitur visu ad potestatem, et auditu ad veritatem, ejiciendus est : quia ille penitus est inutilis.
" Neque intelligunt, " hoc est, spiritualia non intus legunt : scilicet oportet quod sensibili lectione proponantur eis, quemadmodum adhuc laicis spiritualia oportet proponi. Jerem.x, 20 et 21 : Filii mei exierunt a me, et non subsistunt... Stulte egerunt pastores eorum, et Dominum non quaesierunt : propterea non intellexerunt. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere, ut bene ageret. Hoc bene exprimitur in Psalmo lxx, 15 et seq. : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Domine, memorabor justitiae tuae solius. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc. Qui enim litteraturam Spiritus non intelligit, oportet quod admirandis potentiis miraculorum et parabolarum manuducatur, et in his justitiam Dei meditetur. Et sic a prima juventute ruditatis docetur usque nunc, quando dicit, Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Jam non per similitudines, sed per veritatem nudam : et tunc pronuntiator mirabilium Dei efficiatur. Et tunc non est opus parabolis, quia tunc est imbutus ipsa veritate. Eccli. VI, 27 et 28 : In omni animo tuo accede ad sapientiam... Investiga illam, et manifestabitur tibi. Sic enim acceditur, et non aliter : et in fine Illius accessus implebit illud Joan. XIV,
21 : Qui diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sicut etiam primo Moyses solvit calceamentum pecorinae pellis extendendo paulatim sensum carnalem et animalem : et tunc appropians vidit visionem Dei revelatam .
Nisi autem iste locus sic exponatur, videtur sequi inconveniens : quia etiam parum intelligenti frivolum videtur, si Dei sapientia proponat aliquid hominibus ad hoc ut non videant, et ut ex hoc magis condemnentur.
" Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos .
Haec est tertia pars, in qua per Isaiam quod meritum excaecationis obstinatorum ad signa et parabolas venit ex duritia cordis eorum, et non ex Deo aliquid operante ad caecitatem. Et dicit tria, scilicet qualiter se habuerunt ad signa et parabolas, et qua obduratione se a veritate percepta averterunt per ignorantiam crassam et affectatam, et quid haec obduratio effecit in eis justae damnationis.
Dicit igitur ex Isaia, VI, 9 et 10 : " Auditu " parabolarum " audietis " spiritualia proposita in similitudine corporalium, " et non intelligetis " avertentes cor ab audita et demonstrata veritate.
Haec est littera Septuaginta. Nostra sic habet, Isa. VI, 9 : Audite audientes, et nolite intelligere. Isa. xxx, 9 : Populus ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Isa. i, 3 : Cognovit hos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit.
" Et videntes " signa exterius, " videbitis " eadem esse divinitatis indicia, sicut probatum est in praecedenti capitulo, " et non videbitis " per intellectum approbarem : quia avertetis vos a demonstrata veritate. Isa. xliv, 18 : Nesciverunt, neque intellexerunt : obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Et subjungit causam, dicens : " Incrassatum est enim cor populi hujus. " Crassitudo provenit ex frigido et aqueo sanguine, et generat spiritum grossum non valentem subtilia penetrare : quia quasi congelatus est spiritus animalis in talibus et tardus. Et hoc significat infrigidationem a destitutione charitatis, et rariditatem (alias, raritatem) fidei, et insipida sibi esse spiritualia. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, extento collo, et pingui cervice armatus est. Deuter, XXXI, 20 : Cumque comederint, et saturati crassique fuerint, avertentis ad deos alienos, et servient eis, detrahenlque mihi, et irritum facient pactum meum. Deuter. XXXII , 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus , dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
Hujus autem obdurationis ponit effectus tres per ordinem : primus est rebellio ad ostensam parabolice veritatem. Et hoc est quod dicit: " Et auribus gravi-ier, " hoc est, impatienter, et cum contradictione, " audierunt. " Act. vii, 57 : Continuerunt aures suas, ei impetum fecerunt unanimiter in eum. Zachar. VII, 11 et 12 : Aures suas aggravaverunt ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem,ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo. Psal, lvii, 4 et seq. : Alienati sunt peccatores a vulva : erraverunt ab utero, loculi sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, ei venefici incantantis sapienter.
Secundus effectus est de rebellione contra visam Dei potestatem, per quam in miraculis probata fuit veritas sermonis. Et hoc est quod dicit : " Et oculos clauserunt, " ne lumen signorum convinceret eos vera esse, quae audierant. Isa. XXIX, 10 et 11 : Claudet, scilicet Dominus, oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati.
Et tangit effectum tertium, qui est obstinatio contra gratiam convertentem. Et hanc tangit tripliciter, scilicet per aversionem ab inducentibus ad gratiam, et per aversionem a gratia, et per aversionem ab effectu gratiae.
Et de aversione ab inducentibus ad gratiam dicit : " Ne quando videant oculis " demonstratam potestatem. Isa. xliv, 19 : Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt,neque sentiunt. Secundo, tangit aversionem a veritate inducente ad gratiam cum dicit: "Et auribus audiant" congrua similitudine veritatem propositam. Jerem. VII, 13 : Loculus sum ad vos mane consurgens, et loquens, ei non audistis. Et, ibidem, v. 28 : Non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem, et pejus operati sunt quam patres eorum. Tertio, tangit aversionem a consensu veritatis, cum dicit : " Et corde intelligant. " Jerem, v, 21 : Audi, popule stulte, quinon habes cor : qui habentes oculos non videtis. Deuter. XXIX, 5 : Non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire usque in praesentem diem.
Et postea tangit aversionem a gratia convertente, dicens : " Et convertantur ad me " qui aversi sunt.
Et subjungit aversionem ab effectu, cum dicit: " Et sanem eos, " a languore culpae et mortis aeternae. Ezechiel. III, 19: Si tu annuntiaveris impio, et ille non conversus fuerit ab impietate sua,... ipse quidem in iniquitate sua morietur. Jerem. iii, 22 : Convertimini, filii, revertentes, et sanabo aversiones vestras. Malach, iii, 7 : Revertimini ad me, et ego revertar ad vos. Sed quia non sunt conversi, dicitur, Amos, II, 4 : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod objecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit. Jerem, xxx, 13: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi. Et, ibidem, infra, v. 15 : Insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi.
" Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
Amen quippe dico vobis, quia multi Prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt. "
Tertia pars, in qua beatificat eos quibus datum est nosse mysterium regni Dei.
Et tangit duo : primum est beatificatio talium, et quia hoc habenti datur veritas : ideo in secundo exponit ad nudum intellectum, quod dixerat aliis parabolicum.
Beatificatio autem talium in duobus est : absolute enim beatificat eorum sen- sus disciplinabiles, et comparative. Et haec patent in littera. Dicit igitur :
" Vestri autem beati oculi, quia vident. "
Ista patent per antecedentia per oppositum accepta. Vident enim deitatem in operibus principaliter operantem. Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quae vos videtis.
" Et aures vestrae quia audiunt, " propositam videlicet veritatem. I Joan. I, 1 et 3: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae... annuntiamus vobis. Unde, Act. IV, 20, dicunt : Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui.
" Amen quippe dico vobis. "
Beatificatio est ex comparatione.
" Quia multi Prophetae. " Isa. lxiv, 1: Utinam dirumperes caelos, et descenderes. Et David, Psal. cxliii, 5 : Inclina caelos tuos, et descende. Et alii multi. Moyses, Exod.IV, 13 : Mitte quem missurus es.
" Et justi. " Luc. X, 24, dicuntur reges eo quod rex animarum est justum. Tob. xiii, 20 : Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Isa. xxxviii, 10 : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi.
Et multi alii " cupierunt videre quae videtis, et non viderunt. " Contra, Joan. VIII, 56 : Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. Eccli. xlviii, 27, de Isaia dicitur : Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Responsio. Loquitur de corporali praesentia, in qua apparet praesentia deitatis secundum potestatem operum, et secundum veritatem sapientiae sermonem. Ad Hebr, XI, 13 : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed alonge eas adspicientes, et salutantes, et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super terram.
Sed adhuc contrarium videtur quod dicitur, Exod, xx, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus. Job, XLII, 5 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Genes, xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Responsio. Illa omnia per ministeria Angelorum, et per inspirationem facta sunt, et non per corporalem praesentiam, in qua deitas agnoscitur. Ad Hebraeos, I, 1 et 2 : Multifariam, multisque modis olim Deus Ioquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
" Vos ergo audite parabolam seminantis.
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :
Non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur.
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. "
Secunda pars, in qua explanat parabo-
Iam inductam eodem ordine, quo inducta est : et ideo patet divisio.
Dicit ergo : " Vos, " quibus datum est nosse regni mysterium, " audite, " vestris auribus. Proverb, xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. " Parabolam, " hoc est, ejus, qui rerum sator est omnium. Joan. xv, 1 : Pater meus agricola est.
" Omnis qui audit verbum regni, "
Auditu exteriori, et ponit tantum in via sensus in propatulo, " et non intelligit " in profundo cordis. Aggaei, I, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum... : et qui mercedes congregavit, misit eas in saccum pertusum, " Venit malus, " antonomastice. Malus dicitur diabolus, hic venit per suggestionem, " Et rapit. " Violentiam sonat, et velocitatem raptus : quia etiam aliquando tentans rapit diabolus, qui vehementiam dilectionis aufert et subito. Judicum, VI, 3 et 4 : Cum sevisset Israel, ascendebat Madian et Amaleci caeterique orientalium nationum... : et sicut erant in herbis cuncta vastabant. Psal. VII, 3 : Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. " Hic est qui secus viam seminatus est. "
Sed cum dixerit de seminato semine, cur hic exponit de homine seminato?Et ad hoc dicendum, quod in veritate istud semen seminatur in homine, et attrahit sibi hominem totum : et ideo homo totus efficitur, cum semine seminatus. Et ita (alias, ideo) subjungit hic. Praeterea, Dei verbum non potest colligere diabolus, quia illud perire non potest : sed colligit hominem qui cum verbo deberet fructificare : et ideo dicitur cecidisse secus viam, Joan. x, 12 : Lupus rapit. Ideo autem raptum est, quia in profundum cordis non est conlectum : sed. parum tetigit secus viam delectabilium mundanorum. Daniel. VII, 7 : Dentes ferreos habebatmagnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans.
" Qui autem super petrosa seminatus est. "
Act, VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. "Hic est qui verbum audit " auditu exteriori, " et continuo, " ex levitate potius quam virtute, " cum gaudio suscipit illud, " propter dispersum loci calorem, qui in profundo non congregatur et continetur, sed in superficie est dispersus, et dispergit terram. Potius enim primo erat suscipiendum cum gemitu pro peccato. Isa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Joan. XVI, 20 : Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
" Non autem habet in se radicem. "
Psal. LI, 7 : Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium. Isa. xl, 24 : Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum : repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
" Sed est temporalis, " quia in lapide crescens non crescit nisi ad tempus modicum, quo durat humor superficialis. Luc. VIII, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Psal. cxxviii, 6 : Fiant sicut faenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.
" Facta autem tribulatione " paenarum, " et persecutione " exsiliorum. Vel, " tribulatione " tentationum, " et persecutione " agitationum de uno in aliud sine quiete. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Psal. cxlii, 3 : Persecutus est inimicus animam meam. " Propter verbum, " Joan. xv, 20 : Si me persecuti sunt, ei vos persequentur. Apocal. VI, 9 : Vidisubtus altare, Dei scilicet, animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Sic Pharao persecutus est filios Israel propter verbum, quod mandavit ad eos Dominus . " Continuo scandalizatur, " hoc est, impingit, et cadit. Matthaei, XXIV, 10 : Scandalizabuntur multi, et invicem tradent. Job, IV, 5 : Venit super te plaga, et defecisti : tetigit te, et conturbatus es. Levit. XXVI, 36: Terrebit eos sonitus folii volantis.
" Qui autem seminatus est in Spinis, etc. "
Ad Hebr, VI, 8 : Terra proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima. " Hic est, qui verbum, Dei audit, " auditu aliis praepedito.
" Et sollicitudo saeculi istius, " hoc est, eorum quae sunt in saeculo : quae sunt divitiae, deliciae, et honores. 1 ad Corinth, VII, 33 : Sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. " Et fallacia divitiarum, " quia decipiunt, non solvendo sufficientiam, quam promittunt. I ad Timoth, VI, 17 : Divitibus praecipe hujus saeculi non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Eccli. xxxiv, 1 et 2 : Vana spes, et mendacium homini insensato..., Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Proverb. x, 4 : Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos. " Suffocat, " hoc est, exstinguit " verbum, et " ideo " sine fructu efficitur, " Sapient. III, 11 : Vacua spes illorum, et labores sine fructu.
" Qui vero in terram bonam seminatus est, etc. "
Numer. XIV, 7 : Terra quam, circuivimus, valde bona est, " Hic est qui audit verbum. " Joan. VIII, 47 : Qui ex Deoest, verba Dei audit. " Et intelligit, " intus legit. Psal. cxviii, 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. " Et fructum affert. " Jerem. XVII, 8 : In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
" Et facit aliud quidem centesimum. " Et hic fructus sapientiae in contemplatione Virginum. Quia, ut dicit Augustinus, " Virginitas est in carne corruptibili " incorruptionis divinae perpetua medi-" tatio. " Proverb. III, 13 et 14 : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
" Aliud autem sexagesimum. "
Ii ic est fructus justitiae in operibus misericordiae Viduarum. Jacob, III, 18 : Fructus autem justitiae in pace seminatur, facientibus pacem.
" Aliud autem trigesimum, " in paenitentia conjugatorum. Luc. m, 8 : Facite fructus dignos paenitentiae.
Potest etiam primus referri ad Martyres, Sapient. III, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. Eccli. XXXIX, 17 : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. Secundus Praelatorum pro aliis laborantium, II ad Timoth. II, 6: Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Tertius, Religiosorum, Eccli. XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis.
Sic ergo terminata est parabolae expositio facta ad discipulos, quibus datum est nosse veritatem nudam.
" Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro sue
Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. "
Haec est secunda parabola, quae est de effectu verbi significati per semen : quae sumitur ex naturali pullulatione sui generis. Semen enim bonum pullulat in bonum, et stirps mala pullulat in malum. Scias autem, quod cum verbum Dei virtutem in se habeat ejus a quo procedit, quod quantum est de se, non pullulat nisi in divinum aliquid, sicut dicitur,I. Joan. III, 9 : Qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet. Haec ergo parabola est de effectu proprio verbi Dei in corde hominis, vel in Ecclesia, vel in mundo, in comparatione ad mendax semen malum, quod est verbo contrarium.
Dicuntur ergo tria in hac parabola : quorum primum est seminatio duorum seminum: secundum autem distinctio stirpium, quae apparuit in utriusque germine : tertium autem distinctio quae facta est in messione,
In prima autem harum dicuntur duo, scilicet seminatio boni seminis, et superseminatio mali.
In prima harum duo dicit, in quorum primo parabolice loqui significat cum dicit :
" Aliam parabolam, "
Non diversitatem suscipientium verbum demonstrantem sed ostendentem diversitatem jacti seminis, " proposuit eis, " Bene dicit : " Proposuit, " quia parabola semper pro alio ponitur, quam significat secundum vocis intentionem : " dicens. " Marc. IV, 2 : Docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua, Isa. XXVIII, 11 : In loquela labii, et in lingua altera loquetur ad populum istum.
" Simile factum est regnum caelo
RUM,
Quantum ad verbum quo regitur regnum, secundum illam regni significationem quae superius dudum est determinata. Et dicitur : " Caelorum, " pluraliter, eo quod non gubernat secundum unum actum caelestium, sed secundum omnem actum regni illius : et prodit ratio gubernationis ex caelo, et regulat secundum caelum, et ad caelum dirigendo. " Homini qui, in negotio privato, " seminavit bonum semen in agro suo :" ita quod ager regno, et verbum semini proportionetur. Seminare autem, sicut ante dictum est, actus est seminantis : et secundum ipsum semen ab eo qui seminat, procedit (alias, procidit). Et in hoc notatur processus verbi ex Patre, primo rerum seminatore : et hoc fuit, quando, Genes. I, 3 et seq., dixit, Fiat lux, etc: hoc est, verbum genuit, in quo verbo erat, sicut in arte et semine, ut fieret secundum formam quae dat esse et bonum, quidquid factum est in rerum natura. Omnia enim illa in forma verbi vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et sic semen istud in homine bonam dedit formam et virtutem innocentiae et immortalitatis. Proverb. XI, 18 : Seminanti justitiam merces fidelis.
Et secundum hoc, ager est mundus communiter, et specialiter natura humana. Sic enim semen universaliter bonum fuit, virtutem bonitatis suae naturae humanae infundens, et ipsam totaliter ad se convertens. Psal. lx, 21 : Populus tuus omnes justi in perpetuum haereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Sic enim primo nostra natura seminata est. Isa. VI, 13: Semen sanctum erit id quod steterit in ea. De agro autem dicitur, Genes. XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est. Optimus enim ager in nulla parte degenerans. Dei manibus.formatus et excultus verbum (alias, verbo) Dei, quod similitudo Dei est, in semen suscipiens : semen sanctum suscepit in ger men divinae plantationis. Et erat tunc hortus, de quo dicit Sapientia, Eccli. XXIV, 42 : Dixi : Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
" Cum autem dormirent homines. "
Haec est superseminatio. Dormitio autem est torpor per negligentias duas, a verbi contemplatione, et a verbi virtute, ad quam homo in affectu et opere se non exercet, ut totum cordis agrum occupet, mente per contemplationem, cor per meditationem, voluntatem per amorem, vires omnes per virtutem, totum hominem per singulorum membrorum ad formam verbi congruam operationem. Proverb. VI, 9 : Usquequo, piger, dormies ? quando consurges de somno tuo ? I ad Thessal. V, 6 : Non dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
" Venit, " per suggestionem, " inimicus, " diabolus, qui omni inimicatur operi divino. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, et dividam spolia. Psal. cxlii, 3 : Persecutus est inimicus animam meam." Et superseminavit. " Bene dicit: Superseminavit, quia vitium, profundum cordis non penetrat, eo quod immateriale est sicut semen Dei : sed in sensibus illudit, et spargit radices : cui tamen fundus cordis synderesis semper contradicit. Hoc notatur, Proverb. XXIV, 31, ubi dicitur, quod agrum pigri repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae. Ad Romam VII, 22 et 23 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Et hoc est : " Zizania, " verba, sensus et rationem oppilans, et ad insaniam convertens. Et significat errorem contra verbi veritatem, insaniam concupiscentiae carnis et mundi contra verbi virtutem, et perversitatem contra verbi ordinem in opere bono. Sapient. XII, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non
poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. " In medio tritici, " ut undique triticum detineat, et impediat: semen enim malum undique impedit bonum, quia totum agrum inlicit. Job, XXI,7 et 8 : Quare impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
" Et abiit, " hoc est, se ad occultum retraxit : ita quod id quod est seminarium hostis, aliquando videtur esse partus proprii cordis, propter mali consuetudinem. Psal. x secundum Hebraeos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Sic ergo quinque facit diabolus : clam enim venit, clam se abscondit, inimicitias perpetuas gerit, superficiem sensuum per quos in opus pullulare seges Dei debuit zizaniis operuit, undique malum semen impediens bonum semen seminavit. Ad Hebr. XII, 15 : Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi,
" Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. "
Secundum est ubi pullulantium seminum ostenditur diversitas. Et dicit tria : appropriationem pullulantium, admirationem intuentium, et judicium patrisfamilias de non evellenda statim zizania, sed cum tritico sinenda crescere usque ad messem.
De primo horum dicit : " Cum autem creuisset herba, " boni seminis scilicet. Hoc significatum est, Genes. xli, 5: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae : quae septem spicae significant omnes bonorum congregationes. " Et fructum fecisset, " hoc est folliculos, et aristas, sive spicas, in quibus fructum faceret, formasset. Act. v, 14 : Augebatur credentium in Domino multi-tudo virorum ac mulierum. Act. XI, 20 et 21 : Loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum... Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. Joan. IV, 39 et seq. : Ex civitate autem illa Samaritanorum... multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. " Tunc apparuerunt simul et zizania " errorum et vitiorum. I ad Corinth.XI, 19 : Oportet et haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Et hoc significatum est, Genes. XLI, 6, ubi cum pulchris spicis apparuerunt septem aliae spicae tenues et percussae uredine, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Act. xv, 1 : Quidam descendentes de Judaea, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. Et hoc significat scissura pallii Prophetae Ahiae, III Reg. XI, 30 et 31, qui pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes: et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Decem scissurae significant scissam obedientiam Decalogi, quae est zizania: duae autem remanent in domo David, quae informatae sunt veritate et dilectione, veritate scilicet fidei, et forma charitatis.
" Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizania ?
Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. "
Ecce admiratio contemplantium et collaborantium servorum. Et sunt duae quaestiones, et duo judicia domini. Una quaestio est de origine, et hanc solvit agri dominus: alia quaestio est de voluntate domini de exstirpandis zizaniis, ut patebit: quia tales divisiones leves sunt valde.
Dicunt ergo : " Accedentes autem, " per devotionis orationem, et admirationis contemplationem, et zeli indignationem, " servi, " custodes agrorum, hoc est, animarum, " patrisfamilias, " Dei Patris, " dixerunt. " Jerem. XII, 1 et 2 : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur : bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt ? Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt et faciunt fructum.
Et hoc est : " Domine, " qui omnium bonorum et malorum es Dominus. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium. " Nonne bonum semen seminasti in agro tuo. " Non enim habes malum semen : quia non habes semen, nisi quod ex te procedit, quod divinum verbum est, a quo procedit spiritus vitae in omnes stirpes. Isa. lxv, 23 : Semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. Eccli. xliv, 11 et seq. : Cum semine eorum permanent bona, haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum : et filii eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. Ex quo igitur sic bonum ex bono oritur : et non potest arbor bona malos fructus facere, sicut, supra, VII, 18, dictum est. " Unde ergo habet zizania ? " Et hoc est quaerere, unde mali sit ortus ? Sapient. I, 13 et 16 : Deus mortem non fecit... Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.
Et hoc est quod dicit:
" Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. "
Diabolus inimicus homo dicitur, quia devicit hominem. Psal. CXXXIX, 2 : Eripe me, Domine, ab homine malo : a viro iniquo eripe me. Hic est inimicus,
Genes, iii, 1.5 : Inimicitias ponam interte et mulierem, et semen tuum et semen illius. Vel, dicitur " inimicus homo" hoc facere, quia diabolus non facit hoc, nisi in homine et cum homine. Unde ex consensu est inimicus, et in facto est homo malus. Joan. XIII, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor Simonis ut traderet eum Judas Iscariotae,
" Servi autem dixerunt ei : Vis, imus et colligimus ea ?
Et ait : Non : ne forte colli gentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum. "
Ecce secunda quaestio de Inquisitione voluntatis de exstirpandis zizaniis.
Et hoc dixerunt zelo indignationis : " Vis, imus et colligimus ea ? " Intelligunt de collectione in fasciculos ad comburendum, ne amplius germinent. Luc. IX, 54 : Vis dicimus ut ignis descendat de caelo, ei consumat illos ? " Et ait: Non, etc."
Luc. IX, 55 et 58 : Conversus Dominus increpavit illos, dicens : Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, " Ne forte colligentes, " hoc est, colligere intendentes " zizania, " errantes vel haeresi, vel vita, " eradicetis simul ei triticum. " Eradicetis, dicit : quia cum homo occiditur, non amplius revertitur ad statum merendi. Job, VII, 7 : Non revertetur oculus meus ut videat bona. Argumentum est hic, quia potius sinendi sunt mali vivere, quam timor sit quod aliqui laedantur innocentes. Genes. XVIII, 25 : Absit a te, Domine, ut rem hanc facias, et occidas justum cum im-pio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Tamen Augustinus vult, quod " triticum hic " dicitur, qui potest fieri triticum. " Joel, ii, 14 : Quis scit, si convertatur , et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem. Et hoc est verum, quamdiu aliqua est probabilitas conversionis : et hoc est post trinam admonitionem. Ad Titum, iii, 10 et 11 : Haereticum hominem post unam et secundam correptio nem devita : sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Certificatus de voluntate sua servis dat judicium discretionis, dicens :
" Sinite utraque crescere usque ad messem, etc. "
Vel ultimam generalis judicii sententiam, vel usque ad sententiam hominis diffinitivam, quando scitur esse subversus, et desperatur de correptione. Et tunc lex implenda est, Exod. XXII, 18 : Maleficos non patieris vivere. Levit, XXIV, 14 : Educ blasphemum extra castra..., et lapidet eum omnis populus.
Et hoc est quod dicit : " Et in tempore messis, " hoc est, sui judicii, quando reatus vindicandus est, " dicam messoribus, " Angelis, vel judicibus, qui etiam Angeli, hoc est, nuntii Dei sunt. Ad Rodi an. XIII, 4 : Dei minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Josue, XII, 25 : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Apocal. XIV, 15 : Mitte falcem tuam,.et mete : quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.
" Colligite primum zizania. " Isa. XXIV, 22 : Congregabuntur congregatione unius facsis in lacum. Isa. XXXII, 10 : Consummata est vindemia, collectio ultra veniet. " In fasciculos. " Quia licet omnes colligentur in unum magnum fascem, tamen pro qualitate culparum quilibet suam habebit colligationem.
Matth.XXII, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores. " Ad comburendum. " Deuter. XXXII, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit iisque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo.
Videtur autem falsum, quod dicitur, " primum, " quia, Infra, xxv, 34, primo dicet : Venite, benedicti, etc.
Responsio. Primo vocabit ad se electos : sed antequam ascendat in caelum In praesentia eorum, mittet ad comburendum reprobos : et tunc laetabitur justus, cum viderit vindictam : ''et tunc demum ascendet Christus homo cum bonis.
Et hoc est autem, quod dicit : " Triticum autem congregate in horreum meum. " Hoc enim facient Angeli ut ministri, et Christus ut caput et auctor. Baruch, iii, 24 : 0 Israel, .quam magna est domus Dei, ei ingens locus possessionis ejus ! quia licet in hac domo mansiones multae sunt , tamen unum est horreum commune. Sic ergo perditur zizania ex toto, sicut dicitur, Isa. XIV, 20 et 21 : Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec haereditabunt terram, etc. Triticum autem colligitur ex toto. Supra, iii, 12 : Permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.''
" Aliam parabolam proposuit eis, dicens : Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. "
. Proposuit autem novam parabolam, ut similitudinibus consideratis viderent quantam fides haberet efficaciam.
" Simile est regnum caelorum. " Tria sunt quae accipit in similitudine : seminationem seminis, incrementum, et perfectionem ejusdem.
In primo dicit quid, cui, et in quo assimilat.
Quid ? " Regnum caelorum, " Non enim regnum caelorum est sicut regna aliarum potestatum. Aliarum enim potestatum regna et leges coactiva obligant virtute : caelorum autem regna virtute quadam amativa nos alliciunt, et obtinendo nos vindicant sibi: nec uni caelesti rectitudini conformant, sed omni. Ita ut dicamus, ut Apostolus ad Philip. III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Sic enim dicitur, Isa. XXXII, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et quia caelestia numquam inordinata sunt, sicut dicitur, Daniel. VII, 14 : Regnum ejus, quod non corrumpetur.
Cui ? Hoc autem regnum caelorum " simile est grano sinapis. " Ut in grano notetur puritas, et faecunditas fidei : et in sinapi notetur virtus ejusdem. Sinapis enim proprietates sunt, quod valde subtilis est substantiae, et ideo multum dilatatur quando conteritur : et acuta, et per hoc penetrativa est : etiam dissolutiva viscositatem, et vaporativa valde, et ideo statim obtinet cerebrum. Est etiam mordificativum : et haec habet verbum fidei, quae subtilissimae est substantiae in articulis, qui.omnes sunt de Trinitate. Dilatatur autem ad aeterna et temporalia et gaudia et paenas. Conteritur autem per meditationem eorum quae creduntur. Et est acuta valde per veritatem quae est subjectum et causa ejus : per illam enim est penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus . Et est dissolutivum concupiscentiarum, et vaporativum per spiritus charitatem : quia spirat spiritum vitae, et obtinet statim altiora nostri intellectus. Unde dicitur, Matth.XVII, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc ibi, et transibit : et nihil impossibile erit vobis .
Et tangit in quo est simile, dicens : " Quod accipiens homo seminavit in agro suo. " Acceptio autem sonat consensum : quia caetera potest non volens, credere non nisi volens. Joan. XI, 40 : Si credideris, videbis gloriam Dei. " Homo " autem notat intellectum veritatis, quia fides illuminatio est intellectus ad aeterna contuenda. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Luc. II, 32 : Lumen ad revelationem gentium, etc. Seminatio autem notat dispersionem, quia fides vult spargi per verbum fidei. Isa. XXVII, 6 : Implebunt faciem orbis semine. Isa. lIII, 10 : Videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Ager autem cordis notat optimam exercitationem per disciplinam. Malach. III, 12 : Beatos vos dicent omnes gentes : eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
" Quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus. "
Tangit hic incrementum. Tangit autem tria : unde crescit, quia ex minimo : et incrementum ipsum : et incrementi quantitatem.
De primo autem dubium est secundum litteram, quia dicit : " Quod minimum est. " Et hoc non videtur : quia granum papaveris est multo minus : et semen rutae et hujusmodi herbarum plurimarum.
Responsio. Minimum est non simpliciter, sed respectu ejus, quod producit. Et ad hoc intelligendum sciendum est, quod aliud est herba, et aliud olus, et aliud gramen , et aliud frutex, et aliud, arbor : et haec differunt in eadem specie plantae existentia. Primum quidem in genere quorumdam est gramen : et hoc est, quando primum ex radice mergunt ad modum gladiorum folia per seipsa, et non per coctilidones radici adjuncta. Herba autem quando habet multa folia : quae non nisi coctilidonibus adjunguntur uni radici, sicut est in petroselino, quod postquam gramen esse desinit, fit herba : et similiter sinapis. Sed olus idem efficitur, quando stipitem non ligneum producit ex radice, et in illo stipite multos ramos et folia in ramis. Frutex vero est, quando multos producit ex una radice stipites, sicut juniperus, et hoc faciunt multa. Arbor tandem est, quando stipes in ligni duritiam convertitur, et ex illo rami et virgae in ramis, et in virgis sceptra, sive palmites, seu flagra quaedam. producuntur. .
Dicendum igitur, quod proportione habita ad ea quae ex ipso producuntur, minimum est : quia licet papaver sit minus, tamen stipes ejus non lignescit sicut sinapis : et licet rutae stipes lignescat, non tamen sic in altum consurgit : et frutici magis quam arbori similatur, quia multi in ruta stipites de una radice egrediuntur. Ista minoritas fidei significat humilitatem, quae est in cruce Salvatoris. Luc. xviii, 14 : Qui se humiliat , exaltabitur Ad Philip. II, 7 et 8 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, Patri scilicet usque ad mortem, mortem autem crucis, Psal. XXIV, 18 : Vide humilitatem meam, et laborem meum. Supra, XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Omnibus enim minimis seminibus minus est verbum fidei : nulla enim doctrina tam humilibus innititur. I ad Corinth. 1, 23 : Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus alitem stultitiam. Et, Ibidem, v. 21: Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Nulla autem alicujus quantumvis parvi Doctoris a tam humilibus confirmatur : quia ista sunt stultitia contra mundi sapientiam, et mortis probrosae infirmitas contra mundi fortitudinem. Est ergo granum parvum in sapientia mundi, minus in potentia, sed minimum in superbia et fastu saeculi. Contra primum, 1 ad Corinth.I, 27 : Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Contra secundum, I ad Corinth.I, 27 : Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Contra tertium, I ad Corinth.I, 28 et 29 : Ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ab hoc ergo minimo crescit.