De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo modo ; de reduplicatione et specificatione, vide ipsum 3. d. 11 q. 1.
Quantum autem ad Logicam (m) ista propositio : Relatio comparata ad essentiam est res, videtur distinguenda, quia ista, inquantum, vel secundum quod, vel ut, dupliciter accipiuntur: aliquando enim hae dictiones notant rationem accipiendi illud quod determinatur per ipsam: aliquando etiam non solum hoc, sed proprie important causalitatem respectu inhaerentiae praedicati. Exemplum, motus est actus entis in potentia, secundum quod in potentia, ly secundum quod importat rationem, secundum quam motus est actus mobilis, quia cum sint in mobili duae rationes, est enim in actu, et est in potentia ad aliud, motus est actus ejus, ut considerati in potentia. Nec tamen ibi hoc, quod est secun dum quod est in potentia, notat cau sam inhaerentiae praedicati, quia quando sic accipitur, infert universalem secundum Philosophum 1. Priorum, ut justitia est bonum secundum quod bonum, sequitur secundum ipsum, ergo justitia est omne bonum, et planius a parte subjecti, (n) ut si homo secundum quod rationale, intelligit, sequitur quod omne rationale intelligit. Hoc modo etiam, quando idem ponitur determinatio suiipsius mediante hac dictione inquantum. In primo ergo sensu consideratur praecisa ratio ipsius, quod determinatur: in alio sensu notatur, quod relatio reduplicati sit ratio inhaerentiae praedicati cum subjecto. Primo modo dicimus, quod homo consideratus inquantum homo, est praecisissime consideratus: secundo modo, homo secundum quod homo est rationalis, quia quod consequitur reduplicationem, est ratio inhaerentiae praedicati ; et etiam concedi potest quod homo secundum quod homo, est risibilis ;
et est ibi causa inhaerentiae in secundo modo dicendi per se.
Ad propositum, cum dico quod relatio, ut comparata ad essentiam divinam, est res, potest intelligi dupliciter. Primo modo ut relationi consideratae sub tali comparatione conveniat hoc praedicatum res; vel secundo modo quod illa comparatio sit ratio inhaerentiae hujus praedicati, quod est res ; secundo modo propositio est falsa, quia illa comparatio ad essentiam est sola comparatio rationis. Est enim inter extrema non distincta realiter, relationem, scilicet et essentiam, quae tamen potest intellectus comparare, et ita est inter ea relatio. Non ergo de isto intellectu loquimur, sed de primo, et tunc est sensus, quod paternitas non solum praecise accepta, secundum quod paternitas, sed etiam secundum quod considerata sub ista ratione, ut comparatur ad essentiam, vel ut est in essentia, est res, quia ista comparatio non minuit nec destruit paternitatem esse rem, sed praesupponit, sicut praecedit secunda ratio ad conclusionem secundi articuli. Exemplum, homo ut risibilis intelligit, haec non est vera sic, quod risibilitas sit causa inhaerentiae praedicati, sed sic est vera, quod homini considerato sub ratione risibilis non repugnat hoc praedicatum intelligere, sed convenit. Et isto modo quaecumque determinatio sub qua consideratur subjectum, quae tamen non excludit praedicatum, non falsiflcat propositionem, in qua praedicatum dicitur de subjecto sic determinato.