IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est quod sequitur :
" Cum autem creverit, "
In devotione vocatorum et electorum : tunc mutat herbae humilitatem, paulatim exsurgens in olus. Et ideo dicit : " Majus est omnibus oleribus, " Est autem calidum, vaporativum vehementer, et multiplicabile : et quia calidum, fortissime per radicem trahit succum : et quia vaporans, ascendit fortissime in altum : et quia subtilis substantiae multiplicabile, fortiter extenditur in ramos, implens illud Ezechiel. XXXVI, 8 : Vos, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Sic enim Filius hominis in corde fidelium exaltabitur a terra, et omnia trahet ad seipsum . Sic, gloriatur frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua . Sic, Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. Sic stultitia convertitur in sapientiam, quam Paulus, I ad Corinth.II, 13 et 14, loquitur inter perfectos. Sic infirmitas transit et in fortitudinem, 3 : Vocabuntur
in ea fortes justitiae. Sic dedecus transit in honorem, ita quod dicat Paulus, ad Galat. VI, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Sic enim omne genu flectitur in nomine Domini, et omnis lingua confitetur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris .
" Et fit arbor, etc. "
Hic tangit tertio perfectionem : quia ligneo jam roborato stipite radici infixo multos profert ramos, et in ramis virgas et flagra totum mundum occupans, sicut arbor quam in medio terrae stantem vidit Daniel. IV, 7 et seq. Extendit enim palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus : et est lignum vitae in medio Paradisi . Lignum existens educens suos de aegypto in manu legislatoris, et virga in qua fiunt signa . Et non solum in ista perfectione est in se ipsa, sed et " volucres, " contemplativi caelum petentes, " veniunt " per esuriem et desiderium quiescendi cum Angelis : quibus Patriarcha, Genes. XVIII, 4, dixit : Requiescite sub arbore. " Et habitant in ramis ejus, " hoc est, divisiones virtutum crucis : et gustant fructum ventris virginalis pendentem in ea. Canticor. VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructum ejus.
" Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum, "
Haec est prima parabola de his quae docent profectum virtutis: et quia tres sunt virtutis profectus, scilicet secundum virtutis formam, et secundum virtutis naturam (alias, materiam) sive substantiam , ''et secundum virtutis finem, qui est Christus, secundum quod est objectum felicitatis Sanctorum : ideo tres inducuntur per ordinem parabolae : et per hoc patet divisio.
Ista autem sumitur penes profectum virtutis in forma virtutis quae est charitas, quae per fermenti naturam significatur : de qua dicit tria, cui scilicet regnum assimilat, et in quo, et quo effectu.
De primo dicit : " Simile est regnum caelorum, " quo formaliter regnamus in caelis. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum... : et regnabimus super terram.
" Fermento. " Ecce cui assimilatur. Calor fermenti, ut dicit Philosophus, humidum panis maturat, spirituale facit, levat, sapidum reddit, digestioni praeparat. Et haec omnia facit charitas, de qua parabola ista secundum Rabanum exponitur. Haec enim maturat hominis cor crudum, ut sit viscerosum et affectuosum : et ad spiritualitatem convertit. Sicut ipse Spiritus sancti est calor, levat et alleviat cor ad caelestia, et praeparat nos, ut facile incorporemur Christo. Hujus autem signum, ut dicit Philosophus, quia nemo de fermento secundum substantiam materialem aliquid in pane facto invenit : quia totum spirat in spiritum, et ubique per pastam diffunditur, sicut spiritus diffunditur in corpore : quia aliter tam modica massa non totam massam pastae alteraret, et ad se converteret : et ideo per hoc in nostris debet esse sacrificiis. Dominus praecipit, Levit. V II, 13, quod offerant panes fermentatos cum hostia gratiarum pro pacificis calefaciendo. Omnia praeinducta facit charitas, sicut et fermentum.
Deinde tangit, in quo est simile, cum dicit :
" Quod acceptum."
Et dicit quatuor, quorum primum est charitatis, in qua est gratia : et hoc notat, cum dicit : " Quod acceptum, etc. " Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. I ad Corinth.IV, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
Secundum est gratiae per effectum, quando dicit : " Mulier. " Molliens herum Deum est sapientia divina in corde hominis inspirata. Sapient. VII, 27 : Per nationes sapientia in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Neminem enim Deus diligit, nisi qui cum sapientia inhabitat. Ruth, III, 11: Scit omnis populus.... mulierem te esse virtutis.
Tertium est opus mulieris sapientiae in fermento charitatis : et hoc est, quod dicit : " Abscondit, " Absconditur autem, quando commiscetur, et diffunditur in virtutibus omnibus : ita quod totum ingrediatur, et totum maturet, et caetera perficiat, quae ante diximus, Ad Roman v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. IV Reg. 5 et 6, mulier infundit oleum in omnia vasa.
Quarto, dicit cui infunditur : " In farinae satis tribus. " Farina virtutis significat innocentiam, et gratiam ex candore, timorem ex comminatione, et confortationem ex effectu. Gratia enim candet, et timore conteritur tota die, et scindit cor, sicut dicitur, Joel, II, 13 . Et effectu roborat. Haec est farina, quae in hydria
viduae non defecit . Haec etiam est, quam Eliseus in ollam mitti jussit, et postea non fuit quidquam amaritudinis in olla .
Levit. XXIII, 16 et 17 : Sic offeretis sacrificium Domino novum. Ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae. Duo autem panes sunt duo genera virtutum, theologica, et politica. Haec farina sata habet tria : satum autem genus mensura est modium et dimidium capiens : tria autem sata dicuntur ratione trium personarum Dei, in quas virtutes dirigunt : aut ratione trium animae potentiarum, rationabilis, irascibilis et concupiscibilis, quas ipsae virtutes implent : aut ratione trium generum virtutum quae nos perficiunt in opere, quae sunt moralis, intellectualis, et heroica. Moralis enim ordinat passiones et opera : intellectualis, conceptus (alias, conceptiones) et electiones : heroica autem vires animales ad mentis metas cohibet. Luc. xiii, 20 et 21: Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria.
Tertio, tangit quo effectu sit ista comparatio : " Donec fermentatum est totum, " hoc est, calore charitatis totum inflammetur, et Spiritu sancto infundatur. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Est autem fermentum erroris et corruptionis, secundum quod fermentum est antiqua corrupta pasta : et secundum has proprietates non loquitur hic de fermento.: sed de fermento erroris dicitur, Osee, vii, 4: Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. De fermento corruptionis, I ad Corinth.v, 6 : Nescitis quiamodicum fermentum totam massam corrumpit ? Sed quia hoc non pertinet ad propositum, dimittatur, donec de eo sit locus tractandi.
" Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis,
Ut impleretur quod dictum est per Propbetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi . "
Postquam tres parabolas in communi turbis juxta mare ad communem aedificationem proposuit, hic post omnes concludit, quae sit ratio parabolarum : et per unius explanationem omnes alias se explanasse ostendit. Et ideo haec (quae dicta sunt) duo in ista parte facit, sicut patet in littera.
Primum autem ostendit parabolici sermonis ad turbas rationem : et ideo duo dicit, scilicet, quod parabolice loquebatur, et probat sic debere fieri per auctoritatem.
In primo horum duo dicit : affirmationem factorum, et generaliter debere intelligi semper ita Dominum fuisse locutum.
Dicit igitur : " Haec autem omnia loculus est Jesus in parabolis : " quae licet numero parabolarum non sint multa, significatione tamen earumdem valde sunt infinita. Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientium, et aenigmata eorum. " Ad turbas, " quorum fuerunt carnalia corda, et quibus factorum similitudines facilius persuadent quam verba.
" Et sine parabola non locutus est eis. " Ecce generaliter innuit, qualiter se in omnibus divina sapientia rusticae simplicitati coaptavit: et in signum hujus mater sapientiae Verbum Dei parabolam factam in carne assumpta, pannis pauperibus involvit, et reclinavit in praesepio : ''quia homo comparatus jumentis insipientibus verbi aeterni pabulum non caperet, nisi panniculis similitudinum humanarum involutum esset.
" Ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem. "
David in Psalmo lxxvii, 2 : " Aperiam in parabolis os meum, " magna dicturus (alias docturus) : " eructabo, " cum affectu, conceptum intellectus exprimens: hoc enim sonat eructatio, quae de stomacho vaporem cibi emittit. Psal. xliv, 2: Eructavit cor meum verbum bonum. Psal. XVIII, 3 : Dies diei eructat verbum, cum sapientia perfectis luce intelligentiae fulgentibus mysterium regni Dei ostendit, sed nox nocti indicat scientiam, quando parabolis obvolutus, sermo rusticam mentem, quae obscura est instruit. " Abscondita a constitutione mundi. " Sapientiam enim Dei in mysterio verbi absconditam, omnia quaecumque dixit et fecit Deus, loquuntur. Ad Roman. I, 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virius, et divinitas. Totus enim mundus theologia est homini, dum caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum .
" Tunc dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. "
Ecce secundum, ubi venit ad, explanationem seorsum discipulis : nam " venit in domum, " indicans discipulos aliquando etiam debere familiaribus intendere, et sibi vacare. Genes. xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideant domui meae. Sapient, viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius.
" Et accesserunt, " desiderio studendi et discendae veritatis. Psal. XXXIII, 12, 6: Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos... Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur. " Discipuli ejus, " a doctrinis ejus imbuendi: et ideo nomen habentes discipulorum. " Dicentes, " hoc est, instrui petentes : " Edissere nobis parabolam zizaniorum agri, " De hac potius quaerunt quam de alia : quia haec continebat perfidorum reprobationem, et gentium tidelium implicite vocationem: ad quod plurimum volebat Apostolos esse instructos et cautos. Unde et de hoc plurima dicet inferius.
" Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, bi sunt filii regni, Zizania autem, filii sunt nequam.
Inimicas autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, Angeli sunt.
Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi.
Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem,
Et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. "
Circa istius parabolae summalem explanationem dicit novem.
Explanat enim primo seminantem, dicens : " Qui seminat semen bonum, est Filius hominis. " Non modo tantum in carne veniens, sed ab initio mundi, et hodie per ora omnium loquentium de eo, quod est sapientia perfectorum et rationalium hominum, et quod est congruum pabulum jumentorum. Unde, Jerem. XXXI, 27 : Seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum, et semine jumentorum. Marc. IV, 83 et 34: Multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire: sine parabola autem non loquebatur eis.
Secundo, explanat agrum, dicens :
" Ager autem est mundus. "
Ager ab agendo dictus, eo quod actus surgat in fructum. Cantic. VII, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus.
Tertio, explanat bonum semen, dicens : " Bonum vero semen, hi sunt filii regni, " hoc est, ad regnum formati per semen : et ideo semen vocati sunt, sicut supra diximus. Psal. XXI Anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi
Quarto, explanat malum semen, dicens : " Zizania autem, filii sunt nequam, " propter causam oppositam : quia semen diaboli ita deformat eos, quod semen suum dicuntur. Joan. viii, 44 Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri vultis perficere.
Et quinto,declarat inimicum, dicens:
" Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. "
Daniel.xiii, 56 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Psal. XII 4 et 5 : Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte : nequando dicatinimicus meus : Praevalui adversus eum.
Sexto, declarat messem, dicens : " Messis vero, consummatio saeculi est: vel universalis, quando omnes colliguntur: vel particularis, quando colligitur quilibet. Jerem, viii, 20 : Transiit messis, finita est aestas : et nos salvati non sumus. Est tamen alia ante illam messis, in qua fideles colliguntur per gratiam in Ecclesiam. Joan. IV35: Videte regiones, quia albae jam sunt ad messem.
Septimo, explanat messores, dicens: " Messores autem, Angeli sunt, " quia iaciunt ad collectionem cinerum eorum qui resurgent, et ad collectionem judicandorum per ministerium. Hoc ostendit Angelus in manu falcem habens, Apocal. XIV, 14, Joel, iii, 12 : Consurgant, ei ascendant gentes in vallem Josaphat: quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
Octavo, tangit modum, dicens :
" Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur. "
Infra, xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis ejus. " Sic erit in consummatione saeculi, " quando finis erit saeculi istius. Psal. xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Et hoc explanat ulterius, dicens :
" Mittet Filius hominis. "
Infra, XXIV, 31 : Mittet Filius hominis Angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. " Et colligent de regno ejus, " hoc est, de societate bonorum, " omnia scandala. " Sapient. XIV, 9 : Similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus. Et ideo si scandalum est impietas, et impius scandalum erit. Eccli.
xxvii, 28 : In verbis tuis dabit scandalum. Et, Eccli. xxxii, 25 : Ne ponas animae tuae scandalum. Infra, xviii, 7 : Vae mundo a scandalis ! Et explanat quid scandala vocat,dicens : " Et eos qui faciunt iniquitatem. " Job, IV, 8 et 9 : Vidi eos..., qui seminant dolores..., flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.
" Et mittent eos In caminum ignis. "
Hoc est, in infernum, ubi ardebunt, et non depurabuntur. Malach, IV, 1 : Ecce dies Domini veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem stipula.
Et tangit in camino genera paenarum, dicens : " Ibi erit fletus. " Isa. lxv, 14 : Prae contritione spiritus ululabitis. " Et stridor dentium, " quia Job, IV, 19, dicitur : Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium. Apocal. XVI, 10 et 11 : Commanducaverunt linguas suas prae dolore : et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus, et vulneribus suis.
Nono autem determinat, quali gloria colliguntur bona semina in horrea caeli, dicens :
" Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. "
Tangit autem quatuor : meritum scilicet, et gloriam, et honorem potestatis, et jus perpetuae haereditatis ex. affectu. Patris acquisitum.
Primum notatur in hoc, quod dicit : " Justi. " Justitia enim dedit lucem in merito, et ideo lucem accepit in praemio : et ideo dixit Plato, quod " justitia " est sicut hesperus clarissimi fulgoris. " Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usquein perfectam diem. A.d Philip. ii, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Daniel. XII, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. " Fulgebunt sicut sol. " In fulgore notatur mentis et corporis luminositas et agilitas : quia sine tempore in momento est ab Oriente in Occidente (alias, ad Occidentem). In sole autem notatur impassibilitas, et spiritualitas, sive subtilitas, quae non intelligitur fieri per rarefactionem, sed per subtractionem grossitiei, et ignobilitatis : quia si ita rara essent futura corpora nostra, tunc non retinerent figuram. Et hanc haeresim missus fuit destruere beatus Gregorius in Constantinopolim. Sapient. III, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent, " In regno " autem notatur perfectio potestatis : " Patris eorum. " Patris autem hoc regnum dicitur, quia ex effectu (alias, affectu) ipsius jus habent haereditatis. Ad Coloss, I, 12 et 13 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae.
" Qui habet aures audiendi, audiat. "
Hoc est supra expositum , et nota est parabolicae locutionis. Licet hanc autem solam parabolam hic edisserat, tamen Marc. IV, 34, dicitur, quod seorsum omnia discipulis exponebat : quia illi exercitatos habebant sensus ad capienda mysteria.
" Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. "
Hic.tangitur secunda parabola penes perfectum virtutis sumpta, secundum quod profectus virtutis est studium in essentia virtutis. Et tangit hic quatuor, scilicet quid, cui, et in quo, et propter quid comparetur. Et haec patebunt in expositione.
Quid autem comparatur?
" Est regnum caelorum. "
Regnum, inquam, secundum quod est completa virtutis potestas et gratiae ad caelestis gaudii reducens gustum omne quod est in homine. Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam Sanctorum : honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius, Ad Romam XIV, 17 : Non est regnum Dei esca, et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.
Hoc autem regnum assimilatur terrenis rebus, scilicet,
" Thesauro abscondito in agro. "
In quo tria notantur, quid thesaurus, qualiter absconditus, et quid ager in quo est absconditus. Thesaurus autem est studium virtutis et sapientia3, quae potissima est virtutum. Proverb. XXI, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi, 11 ad Corinth.IV, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit ex virtute Dei, et non ex: nobis,
Absconditus autem est iste thesaurus in solitudine silentii, in intentione soli Deo placere desideranti, et in occultatione humili : studentem enim virtuti, sapientiae et caelestibus, oportet amare solitudinem silentii. Quia dicit Bernardus quod " delicata est divina consolatio, " non datur admittentibus alienam. " Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Job, XXVIII, 18 : Trahitur autem sapientia de occultis, De intentione autem, quae soli Deo placere desiderat, supra, VI, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et ideo dicitur, ibi- dem, v. 6, quod intrandum est cubiculum, et clauso ostio orandus est Pater noster. Et, ibidem v. 18, quod Pater noster qui videt in abscondito, reddet vobis. De absconsione humilitatis dicit Gregorius quod " depraedari desiderat, " qui thesaurum in via publice portat, " Job, iii, 21 et 22 : Quasi effodientes thesaurum : gaudentque vehementer, cum i ivenerint sepulcrum., ubi scilicet fossus est thesaurus virtutum. Proverb, ii, 4 : Si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam,
" In agro. " Ager est cor humanum. Jerem, xxxii, 7 : Eme tibi agrum meum, qui est in Anathot: tibi enim competit ex propinquitate ut emas eum. Anathoth, sub obedientia interpretatur : quia ad hoc mandata scripta sunt in corde, ut sub obedientia mandatorum sit cor humanum. In verbo enim est absconditus thesaurus, sicut dicitur, Job, xxviii, 21 : Abscondita est ab oculis omnium viventium : et sic dictum est quid, et cui comparatur.
Et sequitur in quo :
" Quem qui Invenit homo, abscondit. "
Tria dicit : inventionem, invenientem, et occultationem.
Inventio per studium inquisitionis, hoc est, in frequentatione virtutis, et meditatione sapientiae. Eccli. XIV, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Et, Proverb, iii, 13 et 14 : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia, Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
Inveniens autem est homo nihil irrationabile agens, sed totum quod est ad intellectum referens. Eccle. XII, 13 : Deum lime, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Genes. I, 26 :
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Occultatio autem est dilectio secreti ab humano tumultu. Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Unde Judith in superioribus domus suae habuit secretum cubiculum, in quo Deo vacabat .
Quare autem sit ista comparatio, sequitur :
" Et prae gaudio illius vadit,et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. "
Et dicit quatuor : primum est de invento thesauro conceptum gaudium : secundum est ex gaudio ortum virtutis majus studium : tertium, omnium saecularium ex jucunda possessione virtutis fastidium : quartum, terrenorum pro spiritualium comparatione oblatum pretium. Et haec patent in littera
De primo horum dicit : " Prae gaudio. " Augustinus : " Gaudium est diffu-" sio animi in conceptione et adeptione " boni. " Ad Philip. IV, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete, Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.
Et tangit studium, et majorem profectum, quando dicit : " Vadit, " Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, etc. Jerem. li, 50 : Venite, nolite.stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant, ei revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Et dicitur, ibidem, v. 17, quod non revertebantur cum ambularent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Et dicit Gregorius, quod " illae " facies sunt facies virtutum. "
Sequitur terrenorum fastidium, cum dicit : " Et vendit universa quae habet. " Matth.XIX, 21 : Vade, vende quae habes,et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. Matth.XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
Et notabile est, quod dicit, " quae habet, " quia si haberetur a divitiis, non venderet eas, sed. potius divitiae venderent eum diabolo, I ad Timoth. VI, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Adhuc notabile est quod dicit, " universa, " non sibi partem retinens : sicut Ananias et Saphira, qui fraudaverant de pretio agri terreni : et ideo morti addicti sunt .
Sequitur commutatio, cum dicit : " Et emit agrum illum, " Cor scilicet cum thesauro : quia cum terrenis haberi non potest. Supra, VI, 21 : Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde Plato pondus auri projecit in mare, dicens : Melius est perdi aurum quam cor. Proverb. XXXI, 16 et 18 : Consideravit agrum, et emit eum : de fructu manuum suarum plantavit vineam... Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.
((Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. "
Hic tangitur profectus in comparatione ad finem. Finis autem simpliciter est Christus. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Est autem finis citra finem, qui est terminus conjungens nos lini ultimo, et hic (alias, haec) est veritas in intellectu de sensibus Scripturarum, sicut de concinliis eruta : et est dulcedo bonitatis, vel vitae caelestis in affectu de conchis studiorum collecta : Christus autem de concha uteri virginalis acceptus est : et ita ista significantur per margaritas.
Sunt autem hic notanda quinque, sci- licet quid, cui, secundum quid, propter quid, et qualiter comparatur. Quid autem dicit :
" Iterum. "
Sicut enim in studiis virtutis, et justitiae regni caelorum, et in forma virtutis : ita iterum in fine comparatur terrenis, ut nihil ex eo lateat quod nobis humano modo non demonstretur. Act. xx, 27 : Non subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Joan. xv, 15 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, " Simile est regnum caelorum, " hoc est, decor regni caelorum. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini,
Et dicit cui :
" Homini negotiatori. "
Non negotiatur nisi homo. Ad quid ergo addit : " Homini negotiatori ? " Dicendum, quod instruit quoniam per intellectum mentis negotiatur veritatem, et per affectum, dulcedinem : haec enim sunt, quae in anima superiora sunt. Proverb. XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris (sive negotiatoris), de longe portans panem suum. Luc. XIX, 13 : Ne-goiiamini dum venio. Negotium dicitur negans otium : quia multam malitiam docuit otiositas . Sic autem non se habet, qui quaerit Christum, et ea quae conjungunt Christo, veritatem et dulcedinem Spiritus. Sapient. VIII, 2 : Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea.''
Tangit autem in quo :
" Quaerenti bonas margaritas. "
Bonae margaritae dicuntur colore et effectu. Colore meliores sunt : quae splendorem aluminis pluviosi exhibent, qui est splendor argenti, cui supernatat tenuissimus fumus hyacinthinas. Splendor autem argenti est sicut si clare lucens penetrat in aquam limpidam : et sic color bonae margaritae ex luce est clara, et perspi uitate aquae limpidae, et supernatante fumo hyacinthino tenui valde et subtili, et vix notabili. Lux autem est sapientiae. Unde, Sapient. vii, 29 : Luci comparata, invenitur prior. Aqua autem est per metas purae et refrigeratae castitatis. Ezechiel. XXXVI, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Hujus autem signum est, quod ostrea et conchilia, quae margaritas portant, hoc inter omnia animalia habent proprium, quod numquam coeunt, nec per commistionem generant (alias, generantur), sed potius lumine lunae, cujus lumen est sicut argentum, ut dicunt alchiinici : et hoc lumen conceptum in humido viscoso sicco format et colorat margaritam. Fumus autem hyacinthinas desuper natans, caelestis est sapor in mente. Ad Coloss. III, 2 : Quae sursum sunt sapite, non quae super terram .
Natura autem margaritae est in caelo habere efficientem, quae est lumen lunae : in humore roscido (qui in ripa maris colligitur in mane) habere materiam seminalem : in conclusione, conchilia habere locum formationis quasi matricem : in animali mundissimo et castissimo habere naturalem suae substantiae virtutem. Et hoc competit : quia per lumen lunae, sicut diximus, conceptum in humido roscido, quod ex hoc quod in animali imbibitur, viscosatur et siccatur, generantur margaritae. Sancti autem veritati et dulcedini divinae studentes, e caelo omnia concipiunt, splendore caelesti omnia concipientes. Daniel. XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, humore roscido, quod infunditur ex gratia Dei in se non vacua, Isa. XXVI, 19 : Hos lucis ros tuus, et terram, etc, Isa. xlv, 8 : Rorate, caeli, de-super. In mari autem hujus saeculi durantur in conchis per patientiam. Deuter. xxxiii, 19 : Inundationem maris quasi iac sugent, thesauros absconditos arenarum. Ad litteram, thesauri arenarum sunt margaritae, quia inter arenas latent. In conchis autem habent matricis actum et virtutem, quia de figuris et aenigmatibus eliciunt veritatem, et inveniunt dulcedinem quasi perfrestitudinis apertionem. I ad Corinth.xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, I Joan. III, 2 : Nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Ad Roman. viii, 19 : Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Virtus autem formans et substantians, ut ita liceat dicere, virtus est mundissimae animalitatis : quia ex hoc quod roscidus humor per corpus transit animalis, virtutem concipit formativam : et hoc rotundat, et naturat margaritam, et specificat eam : et talis virtus ex corpore est Sanctorum mundissimo, quia ex hoc etiam ipsa anima juvatur ad bonos et stabiles, et aeternitati similes actus, et mobiles per obedientiam in omne bonum. Sapient. VII, 19 et 20 : Sortitus sum animam bonam et corpus incoinquinatum. Unde, Eccli. xlix, 12, dicit, quod ossa Joseph pullulabant de loco sua. Et, xliv, 14 : Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Sanctum enim corpus est vas in quo multam virtutem concipit anima. Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum ei caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Effectus autem est (praecipue qui dum versus aequinoctialem veniunt) castum facere corpus et sobrium : cor. confortare, praecipue contra debilitatem spiritus : et perficere animam ad bonos conceptus intelligentiarum. De primo horum dicit Apostolus, I ad Corinth.IX, 27 : Castigo corpus meum, ei in servitutem redigo, etc. Ad Titum, ii, 12 et 13 : Sobrie, ei juste, ei pie vivamus in hocsaeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. De secundo, Ezechiel. XXXVII, 10 : Ingressus est in ea spiritus vitae, et vixerunt. Genes, II, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. De eo quod facit in anima, Psal. XXXI, 8 : Intellectum tibi dabo, ei instruam ic in via hac qua gradieris : firmabo super te oculos meos. Luc. XXIV, 45 : Tune aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
Scias autem, quod optimarum margaritarum conchae sunt odoriferae : ita quod etiam ad pulverem thymiamatis conferuntur : et illae dicuntur onycae, eo quod ad modum humani unguis colorantur : et hoc significat bonitatem famae et devotionis. Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.
Deinde tangit qualiter fit ista assimilatio, dicens :
" Inventa autem una pretiosa margarita, "
Hoc est, intus considerata. Sed cum, Apocal. XXI, 21, dicatur, quod singulae portae erant ex singulis margaritis, qualiter hic dicitur, quod una pretiosa sit inventa ? Dicendum, quod licet Christus veritas et dulcedo animae sit unicus Patris et animae fidelis, tamen semper secum habet multa pretiosa. Et hoc convenit margaritis : quia etiam in baccis concharum una pretiosior circa se habet alias circumpositas minores : propter quod etiam alio nomine margaritae dicuntur uniones : et congregatio talis vocatur proprie, margaritum fulgens, a gemmariis. Proverb. xxv, 12 : Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. Pretiosa est ergo illa, quia nullo pretio aestimanda. Job, xxviii, 17 : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Sapient. vii, 14 : Infinitus enim thesaurus est illius hominibus : quo qui usi sunt,participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.
Deinde tangit propter quid, dicens :
" Abiit, etc. "
Et dicit tria, abire per fugam mundi : vendere omnia quae possedit per concupiscentiae et passionum aliarum commutationem ad virtutis studium : et emere eam. pretio sanctorum meritorum. In primo relinquitur peccatum, in secundo per virtutes exciduntur radices vitiorum, ut tertio optime disposito animo, margaritae conferatur ornamentum. De primo, Isai. LII, 11 : Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere : exite de medio ejus, mundamini, qui fertis vasa Domini. Cantic. v, 17 : Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? De secundo, Supra, IV, 22 : Relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Infra, XIX, 27 : Reliquimus omnia, et seculi sumus te. De tertio, Cantic, viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Apocal, iii, 18 : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Proverb. xx, 14 : Malum est, malum est, dicit omnis emptor : et cum recessit, tunc gloriabitur.
Sciendum autem, quod margaritae tantum amant dulcedinem, quod dulcedine concipiuntur, et generantur : et in aceto, vel. urina positae mollescunt, et resolvuntur : quia Christum non habet is qui est amari cordis. Jerem. II, 19 : Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum, I Petr. II, 3 et 4 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus, Ad quem, accedentes lapidem vivum, etc.
" Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
Quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. "
Haec est ultima parabola, in qua auctoritas Apostolorum et Ecclesiae sagenae comparatur.
Et in. hac duo dicuntur, parabola videlicet, et explicatio.
In parabola autem notandum, est quid, cui, et in quo comparetur, et quare. Et haec plana sunt in littera ?
Quid enim comparatur ? Est " regnum caelorum, " quoad hunc actum, qui. est potestas, et auctoritas educendi homines ex humoribus instabilis mundi ad stabile littus fidei, quae per veritatem (quae causa et subjectum ejus est) jam stabilit credentes in aeternitate : et de hoc dicitur, Joan. xviii, 86 : Regnum meum non est de hoc mundo. Et, supra, XI, 12 : Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Cui autem comparatur, subdit :
" Sagenae missae in mare. "
Sagena nodata ex chordis, potestas est dispensationis verbi, quae complectitur ex filis subtili talum scientiarum, et zelo animarum trahitur, et ordinatur auctoritate ecclesiastica. Job, xl, 26 : Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? Pellis Leviathan sunt peccatores, qui sagena Christi ad littus aeternitatis deducuntur, gurgustium autem est confessio sacramentalis, in quo (alias, qua) caput, hoc est, principium peccati capitur, et occiditur. Ezechiel. XVII, 20 : Expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea, ei adducam eum in Raby. lonem, hoc est, in suiipsius confusionem : quia erubescet de malis, quae fecit :