1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
I.
1. Qui est verbum, omnia
pater quo creavit,
Quo et exsistentia
cuncta renovavit,
Hominis et vitia
per hoc expiavit
Et Ipsi coelestia
sic recuperavit.
2. Qui Infallibiliter
est Samaritanus,
Per quem fuit pleniter
homo factus sanus,
Vagans culpabiliter
veluti Insanus,
Quem prostravit turpiter
hostis Inhumanus.
3. Cujus venerabilis
genealogia,
Qua tenetur vinculis
carnis hic In via,
Panditur oraculis
nec non prophetia,
In te vero nobilis
clauditur Maria.
4. Ad quem genus homini
vociferabatur,
Potestate daemonum
quod opprimebatur,
Petit adjutorium,
solamen precatur,
Tempus ut In posterum
non derelinquatur.
5. Cujus Incarnatio
cum esset ventura,
Tua generatio
erat praecessura,
Siquidem conceptio
tua, virgo pura,
Nuntiatur nuntio
coeli summa cura.
6. Qui ab Injustitia
Adae te servavit
Et Ita In gratia
te sanctificavit,
Domum sapientia
sibi se paravit,
Sua In Infantia
quam Inhabitavit.
7. Cui es mater regio
stirpe generata.
Ut per vaticinia
eras prophetata,
Es per privilegia
multa decorata
Ac superna gratia
mire perornata.
8. Cujus benedictio
te matrem beatam.
Olim a parentibus
in templo oblatam.
Priscis In temporibus
per mensam signatam
Auream, a gentibus
soli dedicatam.
9. Cui grates agimus
propter te puellam,
Qui te dat clementius
nobis maris stellam,
Plene qua effugimus
triplicem procellam
Per quam et ascendimus
coelicam In cellam.
10. Qui te matrem voluit
viro desponsari.
Cujus prima potuit
causa adsignari,
Nam ab hoste decuit
illud Ignorari,
Quod dudum disposuit
in te Incarnari.
II.
11. Cui nomen Emanuel
juxta Isaiam,
Per quod plebi Israel
signavit Messiam,
Nuntiavit Gabriel
quem ad te Mariam,
Portam quam Ezechiel
fert per prophetiam.
12. Qui sibi a sacculo
te praedestinavit
In matrem et annulo
suo subarrhavit,
Quando te spiraculo
sancto obumbravit
Et ventris alveolo
tui habitavit.
13. Qui caput ecclesiae
a suo conceptu
Est et plenus gratiae
mentis In affectu.
Plenus sapientiae
est In Intellectu,
Dona det laetitiae
nobis cum effectu.
14. Quo concepto gaudium
magnum habuisti,
Arduaque montium
statim ascendisti.
Amitae solatium
salutans dedisti,
Johanni tripudium
ita praestitisti.
15. Quem tua cum gaudio
mens magniticavit.
In quo et tripudio
magno exsultavit,
Cognata ex filio
cum te exaltavit.
Quando desiderio
te resalutavit.
16. Qui ut flos in hortulo
ventris tui crescit,
In credenti populo
semperque virescit.
Felix sub umbraculo
ejus qui quiescit,
A mundi periculo
perturbari nescit.
17. Quem novenis mensibus
ventre virginali
Bajulans devotius
sine aliquali
Onere, divinitus
tempore brumali
Paris hunc fidelibus
modo speciali.
18. Qui nobis In stabulo
taliter est natus,
Tuo adminiculo
nostri miseratus
Solvat nos a vinculo,
deleat reatus,
Nam est In periculo
noster Incolatus.
19. Qui pannis Involvitur
A te, virgo dia,
In praesepe ponitur
Cunis caret quia,
Angelorum colitur
dulci hymnodia,
A pastore quaeritur
voluntate pia.
20. Cujus tu dignissima
mater comprobans,
Unde devotissima
laude veneraris
A christianisshna
plebe et amaris,
Quam a gente pessima
prece tuearis.
III.
21. Qui Imago scribitur
patris et sophia
Et ab omni colitur
coeli hierarchia,
De te carne nascitur,
felix o Maria,
Et Ita perficitur
vatum prophetia.
22. Quem salutem gentium,
virgo laeta, paris,
Qui est se colentuim
ductor singularis,
Gemitus dolentium
cerne, stella maris,
Et nos a laedentium
fraude tuearis.
23. Cujus Infantilia
membra dum tractabas
Et cum diligentia
illi ministrabas,
Ab Ipso solatia
multa captitabas
Osculaque dulcia
Ipsi saepe dabas.
24. Cujus In hoc saeculo
eras educatrix,
Ministrando sedulo
mater et amatrix,
Christiano populo
sis auxiliatrix,
Sed et mihi famulo
tuo consolatrix.
25. Qui legi subjicitur,
legi prophetali,
Quando circumciditur
carne virginali,
Cor tuum concutitur
motu maternali,
Ejus quando funditur
sanguis modo tali.
26. Qui est Ineffabilis
Jesu nominatus,
Incomprehensibilis
in loco locatus,
In se Impalpabilis
manibus tractatus,
Morti Impassibilis
ab Iniquis datus.
27. Cujus nomen coelitus
fuit consecratum,
Nec non et antiquitus
est praefiguratum,
Est a sanctis patribus
olim prophetatum,
A prophetis amplius
est desideratum.
28. Cujus nomen nobile,
nomen Jesu blandum,
A peccatis habile
mundum ad salvandum,
Nobis est amabile,
nobis venerandum,
Cunctis admirabile,
cunctis praedicandum.
29. Quem hoc nomen triplici
decet ratione:
Ex natura simplici
seu salutatione,
Carnis ex multiplici
castigatione,
Spiritus septemplici
sancti datione.
30. Cujus nomen numine
summo nuntiatur,
A te sancta virgine
sanctum praedieatur,
A doctorum agmine
mundo propalatur,
Martyrum In sanguine
sed testificatur.
IV.
31. Quem magi per sidera
gratiaque dia
Noscunt, ad itinera
se dant mente pia,
Adorantes munera
sibi ferunt tria,
Te gaudente tenera
virgine Maria.
32. Propter quem Arabici
reges sive magi
Sideris ob coelici
signum facti vagi,
Nam coeperunt conjici,
id non vane agi,
Quaerunt ut catholici
regem parvi pagi.
33. Benedicta filia
tu sis hujus regis,
Caerimonialia
cujus justa legis,
Devotos per brachia
tua tibi tegis,
Inter mundialia
quos clementer regis.
34. Quem magi muneribus
tribus adorantes,
Ac devote vultibus
proni adorantes,
Ad sua celerius
vadunt sic ovantes,
Colendum hunc gentibus
multis praedicantes.
35. Quem sacra theotocon
vinclis ventris casti
Veluti rhinoceron
fortem allegasti,
Patri suo In Sion
ipsum sic litasti,
Anna quem et Simeon,
tu quoque laudasti.
36. Qui patri cum hostiis
a te praesentatus,
Simeonis brachiis
fuit amplexatus
Et multis praeconiis
ab eo laudatus,
Dandumque Injuriis
hunc est protestatus.
37. Quem Herodes Impius
rex Ascalonita,
Insecutus cautius
ex fraude molita,
Sed ejus divinitus
fraus est Impedita,
Quam benignus Dominus
declinavit Ita.
38. Qui monente angelo
in Aegyptum ductus,
Caute a periculo
mortis est subductus,
Sed Judeae populo
ortus fuit luctus,
Effluxit a parvulo
cum cruoris fluctus.
39. Qui olim nubeculam,
virgo, te ascendit,
Fugiens vulpeculam
in Memphis tetendit,
Cujus ad plebeculam
amorem extendit,
Quando sibi regulam
fidei ostendit.
40. Qui coelesti nuntio
misso a supernis.
Ductus ab exsilio
nisibus maternis.
Per hunc, quem tu gaudio
semper magno cernis.
Serva me a crucia
vel poenis aeternis.
V.
41. Quem, virgo sanctissima.
in templum duxisti
Legis ob legitima
indeque redisti.
Abisse hunc anima
tristi cum vidisti.
Rediens celerrima
ipsum quaesivisti.
42. Quem in Templo gaudio
magno cum vidisti
In doctorum medio.
quasi revixisti.
Tunc dilecto alio
clementer dixisti:
Cur in infortunio
tali me liquisti:
43. Qui te volens flectere
matrem pietatis.
Plectro vocis tenerae
et benignitatis
Dixit: me consistere
in his quae sunt patris,
Decet et perficere
data in mandatis.
44. Qui magnae potentiae
rex et majestatis
Subsiit se prudentiae
amorosae matris.
Dans obedientiae
et humilitatis
Formam qua justitiae
reparemur satis.
45. Qui plenus est gratia
et omni virtute.
Ita in infantia
ut in juventute.
Det ut in prudentia
sic vivamus tute.
Hostis ne fallacia
nos vincat astute.
46. Qui cum patre condidit
omnia creata.
Carnem sumens subdidit
se tibi beata.
Tandem mortem subiir
ob nostra peccata.
A qua laetus rediit
carne suscitata.
47. Qui flos est mirabilis.
semper stans serenus.
Dictus in oraculo
vatum Nazarenus
Tibi prae amabilitibique
amoenus.
Fulgens lanium timiis.
omni bono plenus.
45. Quem per divinissimum
concepisti rorem
Ac post amoenissimum
senuisti florem.
Qui delicatissimum
suis dat odorem.
Qui sibi per intimum
adhaerent amorem.
49. In quo nobilissimo
invenitur flore,
Cum colore optimi..
fractus cum sapore
Hominem a pessima
medicans foetore.
Induens pulcherrima
virtutum odore.
50. Per quem pulchrum flosculum
sumat consolamen
Concinens per sedulum
cultum hoc laudamen.
Declinet periculum
atque tribulamen.
Et vivat in sacculum
cum beatis. Amen.