De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) Quantum autem ad Logicam. In isto secundo articulo principali, scilicet secundum considerationem Logicam, quomodo ista propositio sit vera : Relatio originis, ut comparata ad essentiam est res. Dicit Doctor quod ly ut, sive inquantum, sive secundum quod, et hujusmodi, quae sunt dictiones reduplicativae, possunt dupliciter accipi. Aliquando enim notant rationem accipiendi illud, quod determinatur per ipsas dictiones, et tunc accipiuntur specificative, quia tantum specificatur ratio formalis illius, quod determinatur per ipsas, sicut dicimus, homo inquantum albus est risibilis, id est, quod homini albo , vel sub ratione qua albus non repugnat risibilitas. Aliquando ultra quod notent rationem formalem illius, quod determinant, etiam proprie important causalitatem inhaerentiae praedicati ad subjectum, sicut hic, homo inquantum rationalis est risibilis, ly rationale quod determinatur per ly inquantum,non tantum accipitur speciflcative, sed etiam re dupli cative, id est, non tantum specificatur ratio formalis illius, sed etiam illa ratio formalis est causa praecisa et adaequata quod risibile inhaereat homini ; quando ergo accipitur reduplicative, semper in tali determinato notatur causa praecisa et adaequata respectu inhaerentiae praedicati ad subjectum. Et ideo quando dicit Aristoteles 3. Physic. text. com. 6. et 10. quod motus est actus entis in potentia, secundum quod in potentia, ly secundum quod specificat rationem secundum quam motus est actus mobilis, I quia cum sint in mobili duae rationes, est enim in actu, scilicet in se est ens in actu, et est in potentia ad aliud ; et sic accipitur specificative, et est sensus, motus est actus entis in actu considerati ut est in potentia ad aliud; non autem accipitur reduplicative ly secundum quod in potentia, quia tunc sequeretur, quod esse in potentia universaliter verificaretur de motu, quod est falsum, et patet per Philosophum primo Priorum, qui sic arguit: Justitia est bonum secundum quod bonum ;ergo justitia est omne bonum; si enim est bonum inquantum bonum reduplicative, quae reduplicatio notat universalitatem illius quod reduplicat, sequitur quod erit omne bonum.
(n) Et planius a parte subjecti, etc. Vult dicere, quod aliquando reduplicatum ponitur a parte praedicati, ut justitia est bonum inquantum bonum. Aliquando a parte subjecti, ut homo secundum quod rationale est intelligens. Aliquando idem est determinatio suiipsius mediante inquantum, ut homo inquantum homo est rationalis, vel homo inquantum homo est risibilis. Et his tribus modis potest accipi specificatve tantum, et aliquando specifica tive simul, et reduplicative. In primo sensu consideratur praecise ratio ipsius reduplicati, ut homo consideratus inquantum homo est praecisissime consideratus, quia ut sic, praecise consideratur homo; similiter si diceretur homo inquantum homo est albus, ut etiam supra exposui. Sed in secundo sensu, scilicet reduplicative homo inquantum homo est rationalis, quia homo sequens reduplicationem est ratio inhaerentiae praedicati, id est, quod est ratio quare praedicatum inhaereat subjecto in primo modo dicendi per se, et ratio est, quia homo identificat sibi rationale formaliter, et non e contra, ut exposui in primo dist. 2. quod bene nota. Similiter hic, homo inquantum homo est risibilia, ly homo sequens reduplicationem stat reduplicative, quia est causa inhaerentiae praedicati ad subjectum, et hoc in secundo modo dicendi per se.
SCLIUM.
Paternitas dupliciter potest dici ratio. Primo, ut modus essentiae. Secundo, ut comparatur ad eam ;est tamen in se res, et etiam ut comparatur ad essentiam, sed magis usitate dicitur res, ut comparatur ad oppositum, quia ipsamet est haec comparatio, et ratio ut comparatur ad essentiam; quia respectu hujus est modus, non respectu illius ;ut comparatur ad oppositum est realis, ut ad essentiam est rationis.
Ex istis patere potest illud (O) quod quaeritur. Sed oportet primo videre intellectum hujus quod dicitur, quod relatio est ratio. Nam quod aliquid dicatur ratio, potest ad propositum intelligi dupliciter : Uno modo , quia est modus illius cui comparatur, et non res tali realitate, sicut Boetius vocat habitudines circumstantias, et non res, quia non habent talem realitatem, qualem habent illae, quarum sunt circumstantiae; et quanto aliquid recedit a realitate perfecta, tanto magis accedit ad rationem. Alio modo aliquid, ut accipitur sub ratione formaliter, potest dici ratio, vcl ens rationis, sicut si homo ut universale, dicatur esse ratio, pro quanto consideratur sub universalitate, quae est per se ratio. Istis duobus modis potest concedi, quod relatio ut comparatur ad essentiam est ratio, quia est modus circa essentiam, et non habet talem entitatem formaliter, qualem habet essentia, sed est quasi circumstantia respectu ejus:
et etiam cum dico, ut comparatur ad essentiam, haec comparatio (ut dictum est) importat respectum rationis, et sub ea consideratur paternitas, et pro tanto paternitas, ut comparatur ad essentiam, est ens rationis, quia acceptum sub ratione.
Sed sive sic, sive sic, sic dicatur, quod paternitas ut comparatur ad essentiam est ratio, non tollitur, quin paternitas sit res, quia quantum ad primum ipsa suo modo est res, scilicet res ad aliud, licet dicatur ratio respectu rei ad se. Quantum ad secundum, ipsa considerata sub ratione, quae est comparatio ad essentiam, dicitur ratio, quio illud sub quo consideratur, non habet entitatem ex se, ipsa tamen est res, quia illud sub quo consideratur non destruit realitatem ejus, sed ipsam praesupponit; comparatio enim alicujus ad alterum praesupponit entitatem secundum se.
Ex hoc patet, quod ista stant simul, quod ipsa relatio comparata ad essentiam sit ratio, scilicet duplici modo praedicto, et tamen quod ipsa, ut comparatur ad essentiam, sit res, sicut jam dictum est. Stat etiam quod ipsa comparata ad oppositum, sit res, quia ipsamet est comparatio ad oppositum, et ipsamet est ipsa res, quae est talis comparatio, et magis usitate dicitur res, ut comparata ad oppositum, et ratio ut comparatur ad essentiam, quia ut comparatur ad oppositionem, est aeque et similis entitas cum opposito, nec respectu ejus habet rationem modi, sicut nec e converso.
Similiter ipsa est comparatio sui ad oppositum, et ideo cum dicitur, comparata, non consideratur sub aliqua ratione, quae proprie dicatur ratio: non enim est aliud paternitas, ut comparatur ad filiationem, quam paternitas ut comparata ad filiationem, et hoc est in speciali paternitas ut est paternitas. Stat ergo simul quod paternitas, ut comparata ad oppositum, sit res, non tamen eo modo quo ut comparatur ad essentiam, est res, sed ut comparata ad oppositum est res istis duobus modis, quia similis entitatis distinctae, contra modum, et est res non accepta sive considerata formaliter sub ratione, et quod ipsa comparata ad essentiam sit ratio, propter duo opposita, quia scilicet modus essentiae, et quia accepta sub ratione, quae est ipsa comparatio ad essentiam, tamen utroque modo, et ut comparatur ad oppositum et ut comparatur ad essentiam, est res et eadem res, quia ipsamet est comparatio realis, ut probatum est.