De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ; ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitur, homo ut rationale intelligit, ergo rationale intelligit. Secundo, quia sequitur in relatione creata. ut comparatur ad suum fundamentum, dari processum. Tertio, propria realitas relationis in divinis est substantialis ; ergo et ad se. Ad primum patet per supradicta, num. 4. de sensu specificativo et reduplicativo, et affertur praeclara doctrina. Assignat rationem, quare sicut in creatis susceptivum denominatur a forma, ut cum dicitur, corpus est animatum, non sic quasi susceptivum in divinis a quasi forma, ut essentia a generatione activa, quia est indifferens ad oppositam formam, quod in creaturis non currit.
De tertio articulo (p) arguitur contra praedicta, primo sic - Si
relatio comparata ad essentiam est res: aut ergo ad se, aut ad alterum. Quod relatio sit res ad se qualitercumque, videtur includere contradictionem; ergo ut comparata ad essentiam est res ad alterum: sed ut comparatur ad essentiam est idem quod essentia: ergo relatio, ut idem est essentiae, vel ut est essentia, est res ad alterum, et tunc ultra, ergo essentia est res ad alterum. Ista consequentia probatur per simile, quia si homo secundum quod rationale, intelligit, ergo rationale intelligit: et ratione etiam, quia praedicatum, quod convenit alicui per rationem alicujus, prius convenit rei.
Item, si relatio ut comparata ad quodcumque, sit res propria realitate , ergo similiter relatio in creatura, ut comparatur ad fundamentum, est res propria realitate, et non praecise realitate fundamenti; ergo est ibi accidens propria accidentalitate, quia non est ibi substantia, et tunc sequitur, quod alia est accidentalitas relationis in creatura ; et accidentalitas absoluti, in quo fundatur, et sic videtur sequi processus in infinitum, quia illa accidentalitas relationis habet propriam realitatem, et non nisi accidentalem ; ergo habet propriam accidentalitatem, et de illa similiter, et sic in infinitum.
Consimiliter, in divinis si habet propriam realitatem, ut comparatur ad essentiam, ergo illa est substantialis vel accidentalis ; non accidentalis, quia nullum accidentale est in Deo, 5. de
Trin. cap. 5. ergo habet propriam substantialitatem. Et tunc Pater paternitate habebit esse per se, quod est inconveniens, quia tunc erunt in divinis tria per se esse, quia tres relationes, cum tamen non sit ibi nisi unicum per se esse, secundum Beatum Augustinum, 7. de Trinitate cap. 6. dicentem, quod substantia est, quo Pater est, et quo Filius similiter habet esse, licet non sit quo Pater est Pater.
Respondeo, ad primum patet in secundo articulo de distinctione istius propositionis, relatio, ut com paratur ad essentiam, est res, quia vera est, prout ly ut, vel inquantum, denotat determinationem vel specificationem, sive determinatam acceptionem paternitatis sub ista ratione, quae est comparatio ad essentiam: non est autem vera prout denotat causalitatem inhaerentiae praedicati ad subjectum. In primo ergo intellectu, quando quaeritur, quae res sit, dici potest quod est res ad alterum, quia comparatio ad essentiam non facit, quod paternitati repugnat sua propria realitas, quae est realitas ad alterum, nec tamen est sic intelligendum, quod paternitas comparata ad * divinitatem, sit res ad alterum, ita quod alterum sit divinitas, ut sit sensus : Paternitas est res ad divinitatem: sed est sensus : Paternitas comparata ad essentiam, est res rationis, et in se res ad alterum, scilicet ad Filium, quia qui comparat paternitatem ad divinitatem, excludendo Filium, vel non includendo Filium, non comparat paternitatem, nisi duo habeat contradictoria in intellectu suo, cum paternitas, secundum illud quod est, sit per se ad Filium. Et licet paternitas non sit seipsa comparata ad divinitatem, sed ad Filium, ut ad correlativum, tamen paternitatem ipsam, includendo esse ad Filium, potest intellectus comparare ad divinitatem, quia intellectus potest aliquid comparare per actum suum ad illud, quod non est ejus per se correlativum ex natura rei. Secundum hunc intellectum, potest dici quod paternitas, ut comparata ad essentiam, est res ad alterum.
Et cum infertur, ergo ut est essentia, vel ut idem essentiae, est res ad alterum, concedatur in simili intellectu.
Et ultra, cum dicis (q), ergo essentia est res ad alterum.
Respondeo, hoc potest intelligi dupliciter, per identitatem, vel formaliter. Primo modo posset concedi, et est sensus dicti, quod divinitas est res, quae est ad alterum, quia est paternitas: non autem est concedendum formaliter, quod divinitas secundum suam formam sit ad alterum. Sed quia in antecedente fuit praedicatio formalis dicendo, paternitas, ut comparatur ad essentiam, est res ad alterum, ideo si inferatur similis praedicatio in consequente, quod divinitas est formaliter ad alterum, neganda est consequentia, quia non oportet quod praedicatum eo modo conveniat determinationi, quo convenit alicui intellecto sub tali determinatione, quando illa determinatio non notatur esse ratio inhaerentiae praedicati ad subjectum, sicut hic. Et per hoc patet ad probationes consequentiae : Homo secundum quod rationalis, etc. Ista consequentia tenet prout ly secundum quod notat causalitatem inhaerentiae praedicati ad subjectum ; sic autem non accipitur in proposito hoc quod dicitur, ut comparatur ad essentiam ; et similiter ad probationem sequentem, esto quod praedicatum verius insit illi, quod est ratio inhaerentiae alii, hoc non habetur nisi secundum quod ly secundum quod tenetur proprie, reduplicative. Hic autem non sic accipitur (ut dictum est) in illa distinctione Logica in secundo articulo.
Sed si objiciatur (r), quia illud, quod est in aliquo formaliter, potest illud denominare ; ergo si relatio, ut comparata ad essentiam, sit in essentia, essentia potest denominari a relatione, et per consequens essentia formaliter refertur ad aliud.
Respondeo aliqua denominativa, vel concreta, praedicantur de aliquibus, primo modo per se; aliqua de aliquo per se secundo modo, sive per accidens ; de composito quidem ex susceptivo et forma praedicatur denominativum sive concretum formae per se primo modo, specialiter si subjectum est per se unum, quantum ad conceptum, sicut homo dicitur rationalis, sive animatus per se primo: sed corpus, quod est altera pars compositi, dicitur denominative animatum, proprie tamen, sive per se secundo modo, sive per accidens, quia illud non est totum includens formam, sed susceptivum recipiens formam. Ubicumque ergo est aliqua forma, oportet dare praedicationem formalem de toto, quae est per se primo modo: etiam in creaturis, oportet dare communiter praedicationem, quae sit proprie denominativa formae susceptivo. In divinis prima praedicatio non negatur, nam Pater generat, sive generans generat, Pater est quasi compositum includens, quasi essentialiter, formam illam quae de ipso praedicatur, sed denominativam praedicationem, quasi formae, de quasi susceptivo non oportet dare ibi.
Hoc declaratur auctoritate et ratione. Ratione sic, quod intelligitur ibi quasi susceptivum formae, est illimitatum ad oppositas formas vel relationes, et tamen non distinguitur ab eis. Quod autem denominatur a forma aliqua, denotatur per hoc esse distinctum ab opposito ; quia ergo hic non est susceptivum proprium formae, sed commune sibi, et opposito, et forma talis denominare non posset nisi proprium susceptivum, quia nonnisi distinctum ab opposito, ideo nulla est praedicatio denominationis relationum de susceptivo.
Hoc confirmatur (f) per Damascenum lib. 1. cap. 5. ubi vult, quod relationes determinant hypostases, non naturam. Notantur ergo illud determinare, de quo praedicantur in concreto, quia notantur illud comparare ad oppositum, et distinguere ab opposito.
Ad formam ergo rationis, quando accipitur, relatio est in essentia, ergo essentia potest denominari a relatione, non sequitur. Et ratio dicta est, et cum dicitur : Omnis forma potest denominare illud in quo est, extendendo denominationem ad praedicationem denominativam essentialem in concreto, sicut homo est animatus, et ad denominationem proprie dictam, sicut homo est risibilis, vel lignum est album, vel homo intelligit, concedi potest, quod omnis forma aliquo istorum modorum denominat illud in quo est, quia ad minus de composito praedicatur in concreto, licet illud sit, extendendo denominationem ; sed si tu accipias, de illo in quo est, ut in susceptivo, praedicatum praedicatur proprie denominative, negandum est, nisi illud susceptivum sit limitatum, vel nisi praedicatio illa denominativa importet subjectum esse proprium et distinctum ab opposito.