IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" In illo tempore audivit Herodes tetrarchae famam Jesu.
Et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ide o virtuteso perantur in eo. "
In isto capitulo determinator ordo Ecclesiae secundum doctrinam veritatis penes quantitatem gratiae quam praestat. Et habet duas partes : in quarum prima per congruitatem primo ostenditur finis ejus, quod fuit via ad eamdem gratiam introducendam : et hoc significatur in interfectione Joannis. In secundo, ostenditur cursus communitatis gratiae introductae, ibi, v. 13 : " Quod cum audisset Jesus, etc. "
Prima harum subdividitur in partes duas : in quarum prima declarat, qualiter haec historia de occisione Joannis hic ad litteram introducitur : et in secunda describitur, ibi, v 3 : Herodes enim tenuit, etc. "
In prima tria declarantur: fama ad Herodem de Jesu perveniens : error circa personam Christi: et causa, quare putavit Christum esse Joanenm, quod est causa erroris.
De primo dicit:
" In illo tempore,"
Cum sic de sapientia et virtute omnes homines mirarentur, " audivit, " etiam post alios, " Herodes tetracha famamJesu, " Magis enim malitiosi reges tenti et non accipientes sibi, ut dicit Augustinus, nisi eos qui gratiantur honores hujus mundi: nec solliciti de inquisitione salutis, non audiunt de Deo nisi post alios omnium ore famam praedicante. Supra enim, IX, 26, habitum est, quod exiit fama haec in universam terram illam. Et loquitur de regione Judaeae. Et, Lue. IX, 14: Fama exiit per universam regionem. Et loquitur de Galilaea. Et, Supra, IV, 24: Abiit opinio ejus in tolam Syriam. Omnem ergo terram occupante fama, tandem violenter percussit etiam aures Herodis. II ad Corinth.ii, 15 : Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt. Et praecedit, v . 14 : " Deo autem gratias, qui... odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
" Et ait pueris sois, "
Pueri sunt servi, pueri dicti, quia ad modum puerorum ab alio moventur et ducuntur. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum . Ad Galat. IV, 1 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo. ''Non ergo a puritate dicti sunt isti pueri: sed, ut diximus, quia ab alio minantur, moventur, et non motu proprio. Sed quare non dixit extraneis ? Dicendum, quod iste versipellis finxit se dolere de morte Joannis : et ideo apud extraneos de morte non loquebatur, sed apud complices scelerum suorum pueros suos. Iste autem Herodes non est Ascalonita, qui pueros occidit, et sub quo Dominus natus fuit: sed filius ejus, qui Antipas cognomine vocabatur, cujus filius, nepos primi Herodis, occidit Jacobum, fratrem. Joannis, gladio, et captivavit Petrum . Et haec notata sunt supra, II, 3 .
" Hic est Joannes Baptista. "
Ecce error in personna Salvatoris
Sed, Luc, IX, 9, sic dicitur: Joannem ego decollavi. Quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et dicendum, quod utrumque dixit. Sed id quod dicit Lucas, dixit in principio famae. Vincente autem fama, dixit quod scribitur hic : et in hoc notatur accusatio Herodis. Si enim eum occidit cujus sanctitatem tantam credidit, ut nulli alii competeret fama tantarum virtutum, ex hoc realiorem se ostendit quo sanctiorem Joannem esse dixit. Joannem enim tantum credidit, quod Christus aestimari potuisset.
" Ipse surrexit a mortuis. "
Ecce causa erroris. Joannes enim in hac mortalitate (alias, mortali vita) vivens quidem signum fecit nullum, sicut dicitur, Joan. x, 41. Et hoc statui suo competebat, et non derogabat merito. Status enim suus fuit, quod oportet eum continue minui , et ideo miracula eum magnum in opinione hominum facere non debebant: non ergo hoc derogabat merito. Herodes autem licet infidelis esset, tamen credidit resurrectionem, et quod post resurrectionem Sancti majoris virtutis essent quarn ante : et ideo Joannem facere resurgentem dixit, quod ante resurrectionem eum non posse facere putavit, 1 ad Corinth.xv, 43 : Seminatur in infirmitate, surget in virtute. ''Et in hoc arguuntur Judaei resurrectionem non credentes, quam alienigena credidit.