1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
I.
1. Qui ab Anna mittitur
Caiphae ligatus.
Cui tunc adscribitur
jus pontificatus.
Ubi verax spernitur
morte condemnatus,
Turpiter adspuitur
facie velatus.
2. Cui ago gratias
mente nunc supina.
Quod multas Injurias
a plebe vulpina
Ob nostras miserias
hora mututina
Pertulit, sic animas
nostras a ruina.
3. Qui ut summus opifex
mundum hunc creavit,
Ut virtutum artifex
ipsum reereavit.
Judaeorum pontifex
talem condemnavit.
Velutique carnifex
praesidi legavit.
i. Quem Judaei odio
gratis habuerant.
Tempore primordio
vates ut scripserunt.
Ideoque Pontio
ipsum tradiderunt
Ac dari supplicio
crucis petierunt.
5. Quem ad se tunc Pontius
seorsum vocavit,
Atque diligentius
hunc examinavit,
Justum esse penitus
ipsum judicavit.
Et Judaeis omnibus
illud propalavit.
6. Qui stans coram praeside
caput Inclinavit,
Et quaesitum placide
sibi revelavit,
Praeses justum perndae
plebi hunc narravit
Ac pro eo provide
multum laborarit.
7. Quem Judaeus populus
prius collaudavit,
Sed post diris vocibus
hunc exacerbavit,
Tolle. tolle citius,
praesidi clamavit,
Qui se Deum crebrius
verum nominavit.
8. In quem plebs pestiferis
verbis exclamare
Coepit, praeses miseris
hunc associare:
Si Ipsum dimiseris,
tunc patebit clare.
Quod sis hostis Caesaris,
quem debes amare.
9. Quem terrore Pontius
victus judicavit,
Quem justum In omnibus
prius declaravit.
Barrabam petentibus
in Pascha donarit.
Sic petitionibus
Judaeorum favit.
10. Quem cohois militiae
dire flagellavit,
Purpura lusorie
ipsum decoravit,
Ejus caput anxie
spinis coronavit.
Ave rex, Ironice
ludens exclamavit.
II.
11. In quo vero lumine
participaverunt
Cuncte, quae creamine
ejus prodierunt,
Milites velamine
talem velaverunt
Nec non et sputamine
turpi foedaverunt.
12. Qui est hora tertia
dire flagellatus
Pressus contumelia,
spinis coronatus,
Rex subsannatoria
voce nominatus,
Cruci ex perfidia
est adjudicatus.
13. Quem veste coccinea
ludentes Induerunt,
Et corona spinea
hunc coronaverunt,
Virga arundinea
caput percusserunt,
Et Ita intronea
capitis laeserunt.
14. Cujus cor dulcissimum
amaricaverunt,
Hominem deificum
male tractaverunt,
Cum ut hostem publicum
ipsum ligaverunt
Et velut maleficum
flagris ceciderunt.
15. Quem morte turpissima
damnavit Pilatus,
Quo voce rectissima
erat excusatus,
Sic trahe gravissima
crucis oneratus,
Cui sorte pessima
fuit acclavatus.
16. Qui cruore proprio
fuit madidatus,
Cum dolore nimio
cum est flagellatus,
Quando serto spineo
fuit coronatus
Et cum magno crucio
cruci acclavatus.
17. Cujus carnis tunicam
dilaceraverunt,
Dum per virgam asperam
hanc flagellaverunt,
Cum coronam spineam
huic Imposuerunt,
Per clavos et lanceam
hunc vulneraverunt.
18. Cujus sanguis funditur
flagellatione
Et postquam Illuditur
coronatione,
Item cum extenditur
crucifixione
Et cum latus panditur
lanceatione.
19. Qui montem Calvariae
sponte non Invite
Adiens, fons gratiae,
tulit lignum vitae,
Quem cum flerent anxie
Jerusolimitae,
Ait: Sion filiae,
fiere me nolite.
20. Qui de coeli vinea
botrus est egressus
Ac per torcularia
crucis fuit pressus,
Quae et voluntaria
mente est Ingressus,
Quando ad Calvaria
loca fixit gressus.
21. Qui est prima veritas,
a falsis damnatur,
Virtutum sinceritas
aceto potatur,
Felle summa suavitas
et amaricatur,
Ab Iniquis aequitas
injuste necatur.
III.
22. Qui In monte vestibus
fuit spoliatus
Et clavis crudelibus
cruci acclavatus,
Cum cruce celerius
in altum levatus,
Duobus latronibus
sic est sociatus.
23. Quem In cruce funibus
dire distraxerunt
Et clavis atrocibus
ipsi affixerunt,
Deinde volocius
ipsam erexerunt,
Subsannationibus
ipsum deriserunt.
24. Qui cum te dulcissimam
adstare conspexit
Et mente tristissimam
fore Intellexit,
In tui custodiam
Johannem subvexit,
Per solamen animam
tuam sic erexit.
25. Qui vere justissimus
passus pro Injustis,
Sed et a militibus
praesidis Injustis,
Item sub judicibus
passus est Injustis
Atque cum latronibus
opere Injustis.
26. Cujus fuit passio
carnis In natura
Credentum collegio
multum profutura,
Hac parentum lapsio
erat curatura
Coelique apertio
electis futura.
27. Qui salvavit merito
suae passionis
Credentes a debito
condemnationis
Vel pro culpa Indito
pravae actionis
Vel ligno Illicito
probibitionis.
28. Qui ut homo carneus
cruce est extensus,
Sicut serpens aeneus
palo est appensus
Mihi princeps Stygius
nimis est Infensus,
Unde sto In precibus
animo suspensus.
29. Qui per Tau fidelium
frontes Insignivit
Nec non postes mentium
sanguine linivit,
Pro nobis supplicium
crucis cum subivit,
Et virtutem hostium
fortiter contrivit.
30. Qui per virgam, baculum
vel per sanctam crucem
Devicit diabolum,
inimicum trucem,
Nobis sustentaculum
hanc dedit et ducem,
Quae per cultum sedulum
ducat nos In lucem.
31. Cujus crux est baculus,
per quem sustentamur
Et ab Infernalibus
canibus tutamur,
Hac ad viam protinus
vitae dirigamur
Et a cunctis hostibus
semper protegamur.
IV.
32. Cujns crucem jugiter
decet venerari,
Quos constat benigniter
per hanc liberari
A culpis et pleniter
poenas relaxari
Et Ita finaliter
beatificari.
33. Cujus cruce debiles
nostri recrentur
Et ad bonum fragiles
hac fortificenrur,
Quae et invincibiles
hostes effugentur,
Credulique flebiles
ita consolentur.
34. Qui cum suo sanguine
crucem consecravit,
Cum In hac pro crimine
nostro laboravit,
Satanam molimine
suo sic privavit,
Quod multo conamine
contra nos paravit.
35. Qui crucis mysterio
Satanam prostravit,
Ab ejus dominio
sic nos liberavit,
Ipsum Stygis crucio
sic Incarceravit,
Per hoc nos consortio
suo adoptavit.
36. Cnjus cruce crimina
nostra relaxentur
Et virtutum semina
in nos seminentur,
Hostium molimina
eminus fugentur
Et credentum agmina
sic laetificentur.
37. Quem gravis calamitas
undique premebat,
Nam In eo sanitas
nulla remanebat,
Carnem quidem gravitas
poenae affligebat.
Judaeorum pravitas
animam angebat.
38. Propter quem quassatio
fit creaturarum.
Titubat cum actio
virium earum,
Aeris obscuratio,
scissio petrarum,
Sol a suo radio
deficit non parum.
39. Cujus morte scinditur
velum templi Dei
Terra motu
quatitur
suffragando ei
Sed cor non compatitur
vani pbarisaei,
Sed nec, quo occiditur.
impii Judaei.
40. Cujus cum discipuli
laudes tractaverunt
Has, ut servi seduli
lapides promserunt,
Defunctorum tumuli
suis patuerunt
Nec quidquam obstaculi
ipsis praebuerunt.
41. Cajns in exsequiis
mente doleamus
Ac pro nostris vitiis
graviter gemamus,
Virginis angustiis
sic condoleamus,
Ejus ut consortio
perfrui queamus.
V.
42. Qui pro plebe dulciter
interveniebat,
Quae Ipsum crudeliter
interficiebat,
Ejus mors nam pleniter
satisfaciebat
Patri et communiter
omnes redimebat.
43. Qui latroni propius
juxta se pendenti,
Quamvis vere tardius
tamen poenitenti,
Paradisum protinus
promisit petenti,
Quem dedit celerius
carne decedenti.
44. Qui cum In patibulo
morti properavit,
Te matrem discipulo
suo commendavit,
Et amoris vinculo
illo vos ligavit,
Quo et corde sedulo
utrosque amavit.
45. Qui In crucis ,Sitio"
cum clamasset ara,
Et porrecta potio
fuisset amara,
Magna te turbatio
pressit, o praeclara,
Quando tua visio
haec cernebat clara.
46. Qui clamans angustia
animoque tristi:
Heli, In miseria
cur me reliquisti?
In quali tristitia,
mater, tunc fuisti,
Quando sibi propia
stans haec audivisti.
47. Qui claudens finaliter
hujus mundi statum,
Patri filialiter
commendavit flatum,
Dicens, Integraliter
relaxa peccatum,
Verbum tuum pleniter
nam est consummatum.
48. Qui pendens In stipite
fervide ploravit,
Pro matre superstite
se Ipsum turbavit,
Inclinato capite
Patri commendavit
Spiritum, quem subdite
clamans exhalavit.
49. Cujus mors vivificat,
excitat, honorat,
Pacem dat et reparat,
armat et dulcorat,
Ducit, sanat, spoliat,
ornat et obumbrat,
Nos a culpa revocat,
reserat, Inflammat.
50. Cujus mors ad gaudium
sublevet gaudentes
Et perfecte vitium
omne deserentes,
Relevet exsilium
mundi patientes,
Et Illud rosarium
devote canentes.