De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Suppositis ejusdem naturae non repugnare esse simul natura: Primo, quia non habent inter se prioritatem naturae, vel essentialem, quia ex Philosopho in his quae sunt ejusdem speciei, non est prius nec posterius ; ergo prima persona potest constitui per relationem originis, quae sit simul natura cum relatione secundae personae, quae supponitur posse constitui per hujusmodi relationem. Secundo, ordo originis stat cum simultate naturae, quod probatur exemplo et ratione ; ergo prima persona potest esse simul natura cum secunda. Antecedens patet, quia ordo naturae dicit imperfectionem posteriori, quam non admittit ordo originis in divinis. Loquitur de ordine naturae e -sentiali, qualis est inter causam aequivocam et effectus, quia alia natura posteriora non sunt ideo imperfectiora, v. g. attributa respectu essentiae, de quo Doctor 1. d. 8. q. penultim. Et voluntas respectu intellectus,
quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q. 1. Et de ordine originis d. 12. q. 2. et d. 28. et de utroque ordine 2. d. 1. q. 1.
De primo (b) accipio hanc propositionem : Suppositis ejusdem naturae non repugnat habere proprietates hypostaticas, quae sunt simul natum, probatur ista, quia supposita ejusdem naturae non habent inter se prioritatem naturae, seu prioritatem essentialem.
Et confirmatur per Philosophum 3. Met. concordantem in hoc cum Platone : In his, quae sunt ejusdem speciei, non est prius et posterius. Nunc autem ex hypothesi, secunda persona potest constitui per relati onem aliquam originis; ergo non repugnat primae personae constitui per aliquam proprietatem, quae sit simul natura cum illa, cujusmodi est alia relatio originis
Praeterea. (c) si specialiter repugnaret primae personae constitui per relationem originis, non esset propter aliquid commune sibi et aliis, quia ex hypothesi, non repugnat alii; ergo propter aliquid, quod est speciale primae personae; sed hoc est falsum, quia nihil est sibi speciale, nisi prioritas originis, secundum quam, quaelibet persona est ab ipsa, et ipsa a nulla. Sed propter hanc prioritatem non repugnat sibi constitui per relationem ad secundam personam, quia hoc non esset nisi propter simultatem, quam requirit relatio inter duo extrema, quae simultas videtur repugnare illi prioritati in hac persona. Sed hoc non est verum, probo : Quando sunt aliqui ordines alterius rationis, quorum unus non includit alium, nec praeexigit, nec coexigit necessario illum, potest iste esse sine illo, imo cum simultate opposita illi ordini. Patet satis in exemplo, ordo durationis et naturae sunt tales, quod ille qui est naturae, non includit illum, qui est durationis, nec necessario praeexigit, sive coexigit, ideo potest esse sine illo. Patet etiam ratione, quia nunquam est impossibilis separatio, nisi per hoc quod hoc includit, sive necessario coexigit illud. Nunc autem ordo naturae sive essentialis, et ordo originis sic se habent, quod ordo originis non semper includit ordinem essentialem, nec ipsum necessario praeexigit, nec coexigit; ergo potest stare simultas opposita ordini essentiali cum ordine originis; sed simultas opposita ordini essentiali sufficit ad simultatem correlativorum ; ergo possunt aliqua esse simul simultate correlativorum, quae est simultas essentialis, et tamen esse ordo originis inter ea. Minor, quae est bipartita, scilicet de non includendo ordinem, vel non praeexigendo illum, probatur, quia ordo naturae, sive essentialis, necessario includit imperfectionem in altero extremorum, scilicet in posteriori, ordo autem originis non requiritur, nisi quod hoc sit ab hoc. Hoc autem esse ab hoc, non includit necessario imperfectionem ejus quod est ab hoc, quia non includit necessario quod procedens sit imperfectius natura illo a quo procedit ; processio enim non includit de se, quod sit aequivoca, nec per consequens, quod forma imperfectior sit in producto quam in producente.