IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et sequitur causa admirationis :
" Videntes mutos loquentes. " Isa. xxxv, 6 : Aperta erit lingua mutorum, et lingua balborum velociter loquetur et plane. " Ei claudos ambulantes. Isa. xxxv, 6 : Saliet sicut cervus claudus. Act. III, 7 et 8 : Consolidatae sunt bases ejus, et plantae. Ei exsiliens stetit, et ambulabat. " Caecos videntes. " Isa. xxxv, 5 : Aperientur oculi caecorum.
" Et magnificabant. " Ecce magnificentia laudis. " Deum Israel, " cui promissus est Christus. Psal. xxxiii, 4 : Magnificate Dominum mecum : et exaltemus nomen ejus in idipsum. Luc. VII, 16 : Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia Propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
" Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit. "
Postquam removit impedimenta per curationes infirmitatum, impendit beneficia per procurationes refectio num.
Tanguntur autem hic quinque per ordinem : primum est instructio discipulorum : secundum, misericordia calamitatum : tertium, provocatio discipulorum ad similia : quartum, impensum beneficium : quintum, gratuita dimissio turbarum.
De primo dicit : " Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit. " Convocavit, ut instrueret ad similia, et exemplum daret quod magni minoribus sua communicent consilia, et viso miraculo confirmarentur ad pericula. De primo, Joan. XIII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. De secundo, Eccli, xxxii, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non paenitebis. De tertio, 1 ad Timoth. IV, 7 : Exerce teipsum ad pietatem.
" Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. "
Ecce misericordia in die laborantium. Et tangit quinque : misericordiae affectum, causam miseriae ex longa perseverantia cum Christo, defectum ciborum, bonam voluntatem Christi in subven- tione, causam subventionis in viae labore.
De primo dicit : " Misereor turbae. " Supra, XIV, 14 : Vidit turbam multam, et misertus est eis. Marc. VI, 34 : Vidit turbam multam Jesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem.
" Quia triduo jam perseverant mecum : " attendentes ad sermonem instructionis meae : et si quid portaverint, jamdudum consumptum est. Triduum autem est confessionis, compunctionis, et satisfactionis : vel fidei, illuminationis, et perfectae cognitionis. Esther, IV, 16 : Non comedatis ei non bibatis tribus diebus et tribus noctibus. Exod, v, 3 : Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. I Reg. xxx, 12 : Refocillatus est vir aegyptius, qui non comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. Josue, ii, 22 : Illi, scilicet exploratores, pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies.
Et quia forte discipuli possent dicere, quodprocuraverunt sibi portari necessaria de villis vicinis, addit : " Et non habent quid manducent. " Supra, VI, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, etc. ?... Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
" Et dimittere eos jejunos nolo, " quia jam consortio sermonis virtutem habentes, postea separati sentirent defectum. Volo ergo eos confortare per cibum. Act. IX, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Act. XXVII, 35 et 36 : Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, coepit manducare. Animae quiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. III Reg. XIX, 7 : Surge, comede : grandis enim tibi restat via. " Ne deficiant in via, " separati a mea praesentia, quae modo facit eos non sentire defectum. Marc. VIII, 3, additur : Quidam enim exeis de longe venerunt, II Reg. XVI, 2, dixit Siba ad David regem : Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathae ad vescendum pueris tuis : vinum autem, ut bibat si quis defecerit in deserto.
" Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
Et ait illis Jesus : Quot habetis panes? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
Et praecepit turbae ut discumberent super terram. "
Hic non admonent discipuli, ut dimittatur turba sicut superius, tum quia ista devotior, tum quia jam experti erant quod pasceret : et exspectabant voluntatem Domini.
" Unde ergo nobis in deserto ? " Supra, XIV, 15 : Desertus est locus. " Panes tantos, " Joan. VI, 7 : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. " Ut saturemus turbam tantam ? " Hoc dicunt ignari quid velit : quia aliquando cibos fecit emere ".
" Et ait illis Jesus, "
Instruens eos in (alias, de) miraculo. Quia id quod habebant, seminarium fuit unde multiplicati sunt panes, sicut, Supra, XIV, 19, propter duas causas, quarum una fuit ut se ostendat auctorem creaturarum : ideo enim non creat novas, sed utitur pro semine antiquis, et eas multiplicat, opus suum fundans in opere Creatoris, et in hoc confundens Manichaeum. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Alia, ut sic praesignaret formam, quam tenere debent Doctores, qui expositores vocantur sacrae Scripturae : qui de hoc, quod est in sacculis Prophetarum, et Apostolorum, multiplices sensus debent eruere, et non instruere de suo aliquid novum.
Unde subdit : " Quot panes habetis ? " Sic Elias, III Reg. XVII, 14, farinam viduae multiplicavit. Sic Eliseus panes oblatos multiplicatos obtulit filiis prophetarum .
" Dicunt ei septem. "
Hi sunt septem spicae pulchrae et plenae, pullulantes in Christo, sicut in culmo uno, ad omnem aegypti sustentationem et mundi sufficientes . Et possunt aptari septem paenitentiae partibus. II ad Corinth. vii, 11 : Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam. Tristitia enim est de peccati paenitentia, quod licet transeat actu, tamen manens reatu potens est : sollicitudo est angustia de cavendo futuro malo : defensio autem est contra tentationem et libidinem peccati, quia paenitentia est praeterita mala deplangere, et eorum suggestionibus aditum ulterius non indulgere : indignatio autem est, quando homo sibi irascitur, et punit se, quia commisit malum : timor autem est fuga mali ad praesidium sapientiae Dei : desiderium autem et aemulatio est amor proficiendi : vindicta autem est per condignam satisfactionem delicti emendatio. Eccli. xx, 12 : Est qui multa, scilicet mala, redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. Haec sunt septem sigilla libri .
Vel, quia non dicitur quod isti fuerunt hordeaci panes, dicamus, quod sunt septem refectiones in bonis Dei, quorum primum est bonum in genere, secundum bonum circumstantiae inductivum et generativum virtutis, tertium est bonum virtutis politicae, quartum bonum virtutis theologicae, quintum bonum doni sancti Spiritus, sextum bonum fructus spiritus , septimum est bonum beatitudinis . His septem panibus per septem vitia deperditum restituitur : septiformis Spiritus acquiritur : septeni gradibus templum ascenditur : septem spirituum (qui in conspectu throni Dei sunt) societas acquiritur .
" Et paucos pisciculos, " Paucos dicit, ut notetur virtus multiplicantis in multitudine : et parvos designat, ut ejusdem potentia cognoscatur respectu magnae saturitatis : et notatur in hoc dulcoramentum humilis sapientiae Sanctorum, qui reficiuntur in sapientiae dulcedine. Haec enim ante patriam parva est, raptim data, et pauca est impediente hujus mundi turbatione plurima.Luc. x, 41 : Sollicita es, et turbaris erga plurima. Post resurrectionem autem erit rete plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus .
Instructis autem sic discipulis,
" Praecepit turbae ut discumberent super terram, "
Omnia terrena sibi subjicientes requiescerent, non oppressi aliquo terreno affectu, requie veritatis mentem inclinarent, et stramentum mollis faeni in concupiscibilibus carnis non desiderarent, sicut, supra, XIV, 19. Et in hoc notatur fides et obedientia turbarum : quia non discumberent nisi refici crederent. Supra, XI, 28 : Ego reficiam vos. Luc. XXII, 30 : Ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno meo. Lsa. v, 17 : Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent, Quia ad litteram, in deserto factum est istud convivium.
" Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo."
Instructis discipulis, et dispositis turbis, sequitur doni Dei exhibitio : primo in facto auctoris, secundo in ministerio discipulorum, tertio in refectione turbarum, quae per ordinem sunt in littera.
Quinque autem sunt in facto auctoris : acceptio, quae est conjunctio ad virtutem multiplicatricem : materia accepta panis et piscium : gratiarum actio ad Patrem : fractio ad comedentium facultatem : fracti panis ministratio discipulis, ad officii eorum institutionem simul et instructionem.
Dicit ergo : " Et accipiens, " ut tactu manus fieret multiplicatus panis, et virtutem acciperet divini saporis, et condimentum. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, ei imples omne animal benedictione,
" Septem panes. " lsa. lv, 2 : Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? I ad Corinth.x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? " Et pisces. " Marci, VIII, 7 : Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit.
" Et gratias agens, " Deo Patri. Jacob, I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
" Fregit. " lsa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum. Luc. XXIV, 35: Cognoverunt eum in fractione panis,
" Et dedit discipulis suis. " Jerem, I,
9 et 10 : Ecce dedi verba mea in ore tuo : ecce constitui te hodie super gentes et super resina,
" Discipuli autem dederunt turbae : " hoc est ministerium Discipulorum. Supra, x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Luc. VI, 38 : Date, et dabitur vobis.
" Et comederant omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas.
Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.
Tangit hic convivantium refectionem in quatuor: in generalitate, in saturitate, in superabundantia, in comedentium numerositate.
Dicit ergo : " Et comederunt omnes. " Proverb. IX, 5 : Venite, comedite panem meum. " Et saturati sunt. " Psal. XXI, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominium. Isa. XXIII, 18 : Manducent in saturitatem. Psal. lxxvii, 29 et seq. : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, etc. Proverb, xx, 13 : Aperi oculos tuos, et saturare panibus.
" Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas. " Superabundantia est. Et attende, quod, supra, XIV, 20, duodecim superfuerunt secundum numerum distribuentem. Hic autem septem secundum numerum pa- num distributorum : quia et ministri secundum facultates proprias, et secundum materiam recipiunt abundantium, Vel, septem sportae sunt septem abundantiae Scripturae : in historia quoad rerum gestarum veritatem : in allegoria de aedificantibus ad fidem : in tropologia de convertentibus ad morem : in anagogia de ducentibus in aeternorum contemplationem : in disputatione quoad inquisitionem subtilium : et hi exterius oblati : interius autem est intellectus caelestium, et sapor divinorum, qui sunt sportae colligentes fragmenta et continentes ea.
" Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum. "
Quadrati ad virtutis stabilimentum ex quatuor cardinalibus reductis in intellectuales, et heroicas, et contemplativas, et divinas perfectiones.
" Extra parvulos et mulieres, " quorum tamen, ut praesumitur, major fuit ibi numerus, sed ad bella Domini non numerantur .
Et sic expletum est, quod est de gratiae evangelicae multiplicatione.
" Et dimissa turba, "
Ut exemplum humilitatis ostenderet, sicut, supra, XIV, 23: Ascendit in montem solus orare.
" Ascendit in naviculam, " ut citius a laudantibus recederet, " et venit in fines Magedan " Marc, viii, 10, dicitur, Dalmanutha, quia binomius erat locus .