QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(b) De primo accipio hanc propositionem. Hic Doctor intendit probare quod non repugnat primae personae constitui per relationem, supposito quod secunda persona constituitur per relationem, et hoc dupliciter probatur. Et prima ratio stat in hoc : Quia suppositis ejusdem naturae non repugnat habere proprietates hypostaticas, quae sint simul natura, quia supposita ejusdem naturae non habeat inter se prioritatem naturae, sive essentialem. Hoc patet per Philosophum concordantem cum Platone, quod in his quae sunt ejusdem speciei non esse prius et posterius, ut patet tertio Met. Cum ergo secunda persona constituatur per relationem originis, sequitur quod etiam prima persona constituatur per relationem.

Sed haec ratio non videtur concludere propositum de suppositis, quorum unum in essendo dependet ab alio, quia producens aliud videtur esse prius natura producto, ut patet a Doctore in pluribus locis. In creaturis enim omne producens, etiam quando producit, semper est prius natura producto, ut patet a Doctore in secundo, dist. 1. ei 25. Et si ratio concludat de suppositis ejusdem naturae, quorum unum non generat, vel producit aliud, non tamen concludit quando unum est productivum alterius. Nec auctoritas Philosophi videtur ad propositum: vult enim ibi quod inter individua ejusdem speciei non sit ordo essentialis, sic quod unum non est perfectius alio essentialiter; neque enim hoc est prius illo, scilicet secundum perfectionem essentialem. Hoc enim modo etiam ipse Doctor exponit in secundo, dist. 3. quaest. 1. ubi ostendit secundum intentionem Philosophi, quod natura communis aliqua in genere, puta homo in genere animalis, sit mensura omnium illius generis, vide ibi. Quamvis ergo unum individuum ejusdem naturae non sit prius alio prioritate perfectionis essentialis, non obstat tamen quin possit esse prius natura, vel aliqua duratione, imo secundum Philosophum, si unum producit aliud, necessario erit prius producto, saltem prioritate naturae.

Respondeo quod ratio Doctoris bene concludit, non enim in hac ratione supponit quod unum suppositum producat aliud, et cum hoc probet quod sit simul natura cum producto, sed hoc probat per rationem sequentem. Intendit enim probare absolute quod suppositis ejusdem naturae non repugnant similes proprietates hypostaticae, puta si unum constituatur per proprietatem absolutam, quod etiam aliud similiter constituatur. EI si unum constituatur in esse personali per relationem, quod aliud similiter constitui potest per relationem, puta si unum sit filius, et constituatur per filiationem, et aliud, si sit pater alicujus, quod constituatur per paternitatem ; et dato quod paternitas et filiatio sint simul natura, hoc non obstat.

Secundo, potest dici et magis ad mentem Doctoris, quod non repugnat producenti esse simul natura cum producto, quando producens et productum sunt ejusdem naturae, et per consequens si productum constituatur in esse suppositali per productionem passivam, quod etiam producens constituatur per productionem activam, quia inter illa non est ordo essentialis. i

Ad expositionem datam auctoritati Philosophi, dico breviter quod Philosophus diceret quod quando est ordo essentialis inter aliqua secundum perfectionem, quod unum non potest dependere ab alio in essendo, nisi sit posterius illo, vel duratione, vel natura. Sed quando inter illa non est ordo essentialis secundum perfectio?em. non repugnat unum habere esse ab alio et esse simul duratione et natura cum illo, licet tamen esset posterius origine ; et sic hoc secundum de simultate vel prioritate naturae, sequitur ad primum.

(c) Praeterea, si specialiter repugnaret, etc. Haec est secunda ratio Doctoris, quae breviter stat in hoc : Si repugnat primae personae constitui, puta per paternitatem, hoc erit quia paternitas est simul cum filiatione constituente secundam personam: modo prima person necessario est prior secunda, quia producit ipsam, et sic non videtur posse constitui per ipsam, propter causam dictam. Probat modo Doctor quod non obstante prioritate originis, adhuc prima persona potest c nstitui per paternitatem, quia correlativa non requirunt necessario simultatem originis, sed tantum simultatem naturae, ita quod inter illa non sit ordo naturae vel essentialis: modo cum simultate naturae, sive cum simultate essentiali, stat ordo originis qui non necessario praeexigit, nec simul coexigit ordinem naturae, vel essentiam. Sicut nec ordo naturae necessario coexigit, sive piaeexigit ordinem durationis: patet, quia inter aliqua erit ordo naturae, ita quod unum erit prius natura alio, inter quae tamen nullus erit ordo durationis. Patet de subjecto et propria passione, quia subjecta: est prius natura passione, non tamen erit prius duratione. Modo simultas naturae, quae opponitur ordini essentiali, sive ordini natuiae, sufficit ad simultatem correlativorum, non enim requiritur simultas, quae opponitur ordini originis. Minor probatur, scilicet quod ordo originis non necessario praeexigat, vel coexigat ordinem naturae, vel ordinem essentialem; patet per hoc, quia posterius natura, sive posterius essentialiter necessario includit imperfectionem, ordo vero originis non requirit nisi quod hoc sit ab hoc. Hoc autem esse ab hoc, non necessario includit imperfectionem ejus quod est ab hoc, quia non includit necessario quod producens sit imperfectius natura illo a quo procedit. Processio enim non includit de se quod sit aequivoca, nec per consequens, quod forma imperfectior sit in producto quam in producente.

Pro majori intellectione aliquorum dictoium in ista littera, occurrunt aliqua dubia : Primum in hoc quod dicit, quod ordo naturae necessario requirit imperfectionem in altero extremorum, scilicet in posteriore, hoc non videtur verum; tum quia inter intellectum et voluntatem est ordo naturae, cum intellectus sit prior natura voluntate in nobis, ut patet a Doctore ; et forte etiam hoc est verum in Deo, cum intellectus necessario praesupponatur voluntati, et tamen ex hoc non sequitur imperfectio in voluntate, imo in nobis voluntas est formaliter perfectior intellectu, ut probat Doctor in 4. dist. 49. Tum, quia inter essentiam divinam et relationes originis, sive communes, ut aequalitas et similitudo, est ordo naturae, quia est prior natura illis, imo essentia divina est simpliciter prima ut etiam comparatur ad attributa, ut patet a Doctore q. 1. quadi. art. 1. et tamen relatio divina nullam necessario includit imperfectionem, ut patet a Doctore. Tum etiam, quia inter intellectionem divinam et volitionem videtur ordo naturae, cum intellectio sit prior natura volitione, ut etiam patet a Doctore in

primo, dist. 2. Tum etiam, quia inter duo individua ejusdem naturae, quorum unum in essendo dependet ab alio, est ordo naturae, et tamen non sequitur quod productum sit imperfectius producente, cum sint ejusdem perfectionis naturalis et essentialis.

Respondeo, praemittendo aliqua de ordine naturae, scilicet quod ordo naturae capitur multis modis. Primo accipitur ordo naturae, qui est inter aliqua, quorum unum dependet ab alio secundum mensuram perfectionalem, ita quod posterius secundum perfectionem mensuratur a perfectiori. Et sic omnia alicujus generis dependent a perfectissimo in illo genere, ut patet per Philosophum 10. Met. text. com. 2. et talis ordo semper connotat imperfectionem in posteriori natura.

Secundo, accipitur ordo naturae, qui fundatur in una natura, et terminatur ad aliam naturam, ita quod inter illas naturas est ordo producentis et producti, sive conservantis et conservati, ita quod productum sit simpliciter aliud a producente, et hoc in natura. Et hoc dupliciter scilicet, quod sit aliud in natura, vel tantum numeraliter vel specifice: Primo modo non requirit necessario quod productum sit imperfectius producente, nec quod producens sit perfectius producto, ut patet, nisi forte in hoc quod causatum, inquantum causatum, necessario est ens dependens, et vere possibile, ut patet a Doctore in primo dist. 8. q. ult. et in secundo, dist. 1 . q. 3. Est enim implicatio, quod sit causatum, et sit necessarium. Causans vero,inquantum causans,nullam imperfectionem nec possibilitatem includit, ut patet de Deo, qui vere causat omnia capabilia, hoc modo posset esse imperfectio in causato. Secundo modo semper ordo naturae requirit imperfectionem in producto, quia causatum aequivoce necessario est

Imperfectius causa aequivoca, ut subtiliter probat Doctor in quarto, dist. 12. vide ibi.

Tertio accipitur ordo naturae inter aliqua quorum unum in nullo genere dependentiae ab alio dependet, ut nec in genere causali, vel mensurati, vel conservati, sed quia unum necessario praesupponit aliud, et sic inter intellectum et voluntatem, inter intellectionem et volitionem est talis ordo naturae. Et hoc modo ordo naturae non praeexigit necessario imperfectionem in posteriori natura, imo mutoties natura est perfectius, ut patet de voluntate et intellectu, intellectione et volitione, nam Volitio est semper perfectior intellectione, ut patet a Doctore in quodl. q. 13. et in prol. q. ult. et in 4. dist. 49. Aliquando etiam prius natura hoc modo erit perfectius, ut patet de intellectu et volitione, quae est imperfectior ipso intellectu, saltem in nobis.

Quarto est ordo naturae inter aliqua, quorum unum dependet ad aliud, non quod in esse suo, nec in conservari dependeat, sed quia ejus dependentia ad aliud terminatur, et hoc dupliciter : Vel quia terminatur ad subjectum, vel quia terminatur ad suppositum. Primo modo accidens dependet a subjecto, quia in se stare non potest. Et talis ordo necessario requirit imperfectionem in accidente, eo quod per se stare non possit ; requirit etiam imperfectionem in subjecto, eo quod informatur et perficitur a tali accidente, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. q. 1. art. 1. Secundo modo natura assumpta a Verbo dependet ad ipsum Verbum, et hoc est imperfectionis, quia in alio sustentatur ; sed in Verbo nulla est imperfectio, quia tantum terminat dependentiam illam, et nullo modo perficitur ab illa, nec informatur, ut patet a Doctore in tertio, ubi supra.

Quinto accipitur ordo naturae inter aliqua, quorum unum est quasi productum, vel quasi originatum, et hoc dupliciter : Vel est quasi productum ab aliquo non formaliter infinito, et similiter ipsum non est formaliter infinitum, sed dicitur quasi productum, eo quod realiter identificatur producenti, et tunc talis ordo dicit imperfectionem in quasi producto, ut patet de subjecto et propria passione. Vel quasi productum est ab aliquo formaliter infinito, et ipsum quasi productum est formaliter infinitum, sicut omnia attributa quae sunt formaliter infinita, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. penultim. et sunt quasi originata a natura divina formaliter infinita, ut patet a Doctore inprimo, dist. 8. q. 1. et dist. 28. et in quodl. q. 1. Et talis ordo nullam requirit imperfectionem in talibus quasi productis, cum infinito formaliter repugnet omnis imperfectio, vel quasi imperfectio, etiam posito per impossibile, quod hujusmodi essent vere et realiter producta, ut exposui in primo. Si vero quasi productum non sit formaliter infinitum, ut relationes originis, tunc ordo inter illa adhuc non requirit imperfectionem in quasi producto, quia tali relationi repugnat omnis imperfectio, vel quasi imperfectio ; tum etiam, quia repugnat formaliter infinito recipere, vel quasi recipere talem relationem, etc.

Sexto, forte posset poni prioritas et posterioritas naturae inter aliqua, ubi unum accipit totum suum esse ab alio, ita quod tantum ab illo distinguitur secundum proprietatem personalem, sed secundum omnem perfectionem est simpliciter idem illi. Et hoc modo tenendo quod personae divinae constituantur per absoluta, sicut forte Doctor videtur tenere in primo, dist. 26. esset inter Patrem et Filium talis ordo naturae, quia quidquid habet Filius, habet a Patre, et sola proprietate distinguitur a Patre, et in nulla perfectione distinguitur. Hic tamen nulla est essentialis dependentia, cum illa sit inter naturas distinctas, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. parte 2. respondendo ad arg principalia, et in tali ordine non requiritur imperfectio in posteriori, ut patet. Si etiam teneatur quod personae constituantur per relationes, ut tenet communis opinio, adhuc non haberem pro inconvenienti, quod inter Patrem et Filium esset ordo naturae, qualis poneretur si essent constitutae per absoluta, et quamvis sint correlativa, et simul natura, loquendo de simultate ordinis naturae, quae opponitur ordini essentiali, ut dicit Doctor hic.

His praemissis, dico breviter quod Doctor in proposito loquitur de ordine essentiali, qualis est inter causam aequivocam et effectum aequivocum, quia ibi semper posterius natura est imperfectius. Et quod sic intelligat, patet, quia supponit quod Pater non producat Filium aequivoce, imo simpliciter univoce, ut patet in primo, dist. 7. et dist. 13. et supponit quod producat ipsum, communicans sibi eamdem naturam quam habet, et eamdem perfectionem. Talis ergo ordo naturae, qui est inter causam aequivocam et effectum, vel qualis est inter mensuram et mensuratum secundum perfectionem essentialem, semper dicil imperfectionem in posteriori natura, et quod sic loquatur, patet per litteram ipsius, ubi sic dicit: Ordo naturae, sive essentialis, necessario includit imperfectionem in altero extremorum, et parum post : Processio enim non includit de se quod sit aequivoca, nec per consequens, quod forma imperfectior sit in producto quam in producente. Ex his patet responsio ad rationes.

Secundo principaliter dubitatur, de hoc scilicet quod simultas opposita ordini essentiali sufficit ad simultatem correlativorum. Hoc prima facie non videtur verum : Primo, quia si unum correlativum esset prius natura alio correlativo, et non prioritate essentiali, puta ubi non esset dependentia essentialis, sicut est inter intellectum et voluntatem, ut dictum est supra, tunc unum correlativum posset intelligi alio non intellecto, quod est falsum: patet quod posset intelligi, quia tali priori non repugnat posse intelligi, circumscripte posteriori.

Secundo instatur, quia etiam requiritur simultas originis: patet, quia correlativa sunt simul naturali intelligentia, ut patet a Doctore. Sed si unum esset prius origine alio, non necessario simul intelligerentur, patet, quia in illo priori in quo Pater est, Filius non est: ergo in illo priori, Pater posset intelligi, Filio non intellecto.

Tertio instatur, quia si simultas opposita ordini essentiali, qualis est inter causam aequivocam et effectum. sufficit ut ipse infra exponit: ergo sequitur quod si producens univocum esse simul simultate opposita tali ordini: puta quia non esset Franciscus producens prius essentialiter et aequivoce, Joanne producto, sed tantum prius natura, eo modo quo causa univoca est prior effectu univoce producto, tunc sequeretur quod essent perfecte correlativa, et tamen Franciscus producens posset perfecte intelligi sine Joanne producto, quia ita videtur prior causa univoca suo effectu univoco, sicut causa aequivoca suo effectu aequivoco, quia utraque causat aliud, licet univoca tantum causet aliud numeraliter, et aequivoca aliud in specie.

Respondeo praemittendo aliqua : Primo, quod quando dicimus quod correlativa sunt simul naturali intelligentia, hoc non debet intelligi sic, scilicet quod in eodem penitus signo, quo cognoscitur unum, necessario cognoscatur aliud, sed bene ad cognitionem unius statim sequitur cognitio alterius, non quod cognitio, puta paternitatis, in nobis dependeat a cognitione filiationis, nec e contra, cum cognitio relationis dependeat a termino et fundamento. Non enim potest cognosci perfecte paternitas, nisi prius cognoscatur terminus, cum essentialiter et formaliter sit ad illum, terminus autem ejus non est filiatio, sed absolutum Filii, ut probat Doctor in 1. dist. 30. et ideo dicit, q. 1. prologi et dist. 8. primi. 2. q. 14. quodl. quod relatio non potest cognosci termino ejus non praecognito. Posito enim per possibile vel impossibile, quod filiatio non esset, sed tantum paternitas, certum est quod paternitas posset perfecte cognosci filiatione non cognita, quia non est de ratione paternitatis quod terminetur ad filiationem, nec quod coexigat illam, sed bene de ratione ejus est quod terminetur ad absolutum filii, et hoc patet de relativis non mutuis, ut de relatione creaturae ad Deum, quae perfecte cognoscitur cognitis Deo, ut termino, creatura, ut fundamento. Ubi tamen sunt relationes mutuae, sic se Labent quod cognita una, immediate cognoscitur alia, non enim videtur necesse simpliciter quod in quocumque signo cognoscitur una, cognoscatur et alia, sed una cognita, immediate post cognoscitur et alia. Haec tamen dico non absolute, nec determinando. Secundo praemittendo, quod quando Doctor dicit quod simultas opposita ordini essentiali sufficit ad simultatem correlativorum, hoc dicit, quia ubi est ordo essentialis, priori essentialiter non repugnat posse esse sine posteriori essentialiter, ut patet discurrendo in omnibus, et non repugnat posse perfecte cognosci, posteriori nullo modo cognito, quae non conveniunt correlativis, et quia in correlativis divinis est talis ordo, quod unum vere ab alio producitur, videtur quod ibi sit ordo essentialis (nullus alius ordo naturae videtur, nec apparet ponendus praeter ordinem originis), et per consequens non sit simultas essentialis, quae omnino impedit naturam correlativorum, et quia in divinis correlativis non est talis ordo essentialis, ideo sufficit simultas opposita tali ordini, sed non illa praecise, sed etiam requiritur simultas opposita ordini durationis. Et ex his patet responsio ad primum.

Ad secundum dico primo, ut dixi in primo, notando quod non est repugnantia unum posse praecognosci. Dico secundo, quod prioritas originis dicit tantum Patrem habere esse a se, et posterioritas originis dicit praecise Filium habere esse a Patre, et tamen cum hoc stat quod simul intelligantur, quia prius origine non dicit aliquod signum durationis prius Filio.

Ad ultimum, patet ex supra dictis responsio.