De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Personam primam constitui per relationem oppositam relationi, quae (ex supposito) constituit secundam personam, probatur, quia prima proprietas incommunicabilitatis constituit primam personam ; et haec correspondet restituti vae secundae, quia nihil est ibi incommunicabile, nisi proprietas spectans ad primam originem ex suppositione, quod personae constituantur per respectus. Adducit contra hos rationem D. Bonav. quae probat primam personam constitui per ingenitum ex Damasceno, et quia ingeneratio est primum incommunicabile.
Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima persona. Probatur sic, prima proprietas incommunicabilis positiva, est proprietas constitutiva primae personae: talis est illa, quae correspondet correlative primae relationi in persona producta ; ergo, etc. Major patet, quia cum persona includat essentiam et entitatem incommunicabilem, quae sunt in ista quaestione supposita, secundum Richardum 4. de Trin. proprietas primae personae non oportet quod aliquid per se importet nisi primam entitatem incommunicabilem. Minor patet, quia, secundum sententiam communem in ista quaestione suppositam, nihil potest esse ibi incommunicabile, nisi proprietas pertinens ad originem, et per consequens in prima persona non est incommunicabile nisi proprietas pertinens ad primam originem. Illa enim quae pertinet ad secundam originem, communicnbilis est, quia est duarum personarum producentium : illa autem quae pertinet ad primam productionem activam, opponitur illi, quae pertinet ad primam passivam, sicut enim Filius primam proprietatem habet pertinentem ad generari, sive dici, ita Pater primam proprietatem incommunicabilem habet pertinentem ad dicere, sive gignere, quia illa convenit Patri secundum quod habet intellectum foecundum, qui intellectus est prima ratio productiva in Patre.
Contra istam rationem (e) instatur contra utramque istarum praemissarum. Et primo quantum ad majorem, videtur enim quod ingenitum sit prima ratio constitutiva primae personae, et tunc major est falsa. Quod prima proprietas positiva sit proprietas personalis, hoc probatur auctoritate et ratione. Auctoritas est Damasceni cap. 9. Omnia, inquit, quae habet Pater Filii sunt, praeter ingenerationem, quae non significat differentiam substantiae, sed modum existentiae. Haec ille. Ratio autem talis est : Principium incommunicabile est prima ratio constituendi primam personam. Hoc probatur quia cum essentia sit ratio personae essendi simpliciter, et cuilibet personae etiam essendi haec ; nihil ergo ultra requiritur ad rationem personae, nisi incommunicabilitas, et ita incommunicabili, et quocumque primo habito, habetur persona : sed ingenitum videtur importare principium incommunicabile ; ergo, etc. Probatio minoris, quod est ab aliquo et ab ipso aliud, prius respicit illud a quo est, quam illud quod est ab ipso.
Hoc probatur, quia per ipsum prius, a quo ipsum est, habet esse ; ordo autem ad posterius praesupponit ejus esse. Ex ista propositione, de ordine positivo ad prius et posterius, infertur hoc consequens, quod si aliquid non habet ordinem ad prius, sed tantum ad posterius, quod est ab ipso, per prius sibi convenit negatio ordinis ad prius, quam ordo ad posterius. Nunc autem, prima persona non habet ordinem ad priorem, et habet ordinem ad posteriorem ; ergo sibi prius convenit illud quod negat ordinem ad suum prius, tale est ingentium. Quod autem prius sibi competat negatio ordinis ad prius, quam ordo ad posterius, probatur, quia non tantum contradictoria referuntur ad idem instans durationis, sed, sicut licet loqui, ad idem nunc, sive signum naturae. Hoc patet inducendo, quia cum haec sit vera in primo modo dicendi per se, homo est rationalis, haec autem vera in secundo modo, homo est risibilis, haec autem per accidens, homo est albus, et sic possunt assignari instantia naturae, sive signa naturae, quantum ad ordinem istarum praedicationum, si affirmaretur hominem esse rationalem per se in primo signo naturae, sive primo modo, et negetur ipsum esse rationalem secundo modo, sive in secundo signo naturae, non est contradictio. Sicut non est contradictio, si dicatur hominem esse album in tertio signo, et non esse album in primo signo vel secundo ; patet ergo, quod ista non est contradictio nisi pro eodem signo naturae. Et ita in signis originis, esse ab alio, et non esse ab alio sunt contradictoria, patet de se ; ergo pro quocumque signo attribueretur alicui esse ab alio, si hoc sibi competeret, pro eodem signo attribueretur sibi hoc quod est, non esse ab alio, si hoc sibi competit ; sicut ergo ei quod est ab alio, per prius convenit ordo ad illud a quo est, quam ad posterius, sic ei, quod non est ab alio, prius convenit negatio ordinis ad prius, quam ordo positivus ad posterius.
Si arguatur (f) contra hoc, quod negatio non habet constituere personam.
Respondetur, quod illud personale, quod intelligitur superaddi essentiae, sufficit quod habeat primam rationem incommunicabilitatis ; essentia enim personae tribuit et esse et hoc esse, et quidquid positivum est. Si ergo affirmatio vel negatio possit habere rationem incommunicabilitatis in prima .persona, sufficit ad constituendum personam ; illa autem negatio habet, ut probatum est, primam rationem incommunicabilitatis ; ergo, etc.