De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(d) Juxta illud, quod supponitur de secundo articulo. Hic Doctor in islo secundo articulo intendit probare quod prima persona constituatur relatione opposita relationi secundae personae, puta, quod constituatur paternitate vel generatione activa, quod idem importat.
(e) Contra istam rationem. Hic Doctor arguit contra majorem et minorem rationis, et primo contra majorem, scilicet quod prima proprietas incommunicabilis sit positiva, quia ingenitum, videtur esse prima proprietas, et hoc probat et auctoritate, et ratione. Auctoritas est Damasceni : Omnia (inquit) quae habet Pater, Filii sunt, praeter ingenerationem, etc. Vult dicere, quod ingenitum non significat ens positivum, sed tantum modum existentiae, quia significat non esse ab alio. Ratione etiam probatur, et ratio stat in hoc breviter, negatio ad prius, prius convenit, quam habitudo ad posterius: patet, quia si A est a B, et C ab A, prius A respicit B, a quo habet esse quam C, cui dat esse ; ergo si A a nullo priore est, et C est ab A, ipsi A prius convenit negatio ad prius, quam habitudo, sive productio respectu C; ergo cum negatio ad prius, puta ingenitum, prius conveniat Patri quam generare Filium, sequitur quod ingenitum erit prima proprietas Patris, et per consequens, Pater constituetur in esse per ingenitum. Si dicatur, quod in eodem signo, non convenit Patri esse ab alio, et non esse ab alio, imo si esset ab alio, per prius conveniret esse ab alio, quam non esse ab alio, et sic in aliquo posteriori signo conveniret non esse ab alio.
Contra arguit, quia esse ab alio, et non esse ab alio contradicunt et non contradicunt, nisi pro eodem signo, vel naturae, vel originis ; unde ista non contradicunt, homo in primo signo est per se rationalis, sive in primo modo et in secundo modo, sive in secundo signo naturae, non est per se rationalis, quia accipiuntur pro diversis signis ; sic in proposito, cum esse ab alio et non esse ab alio, contradicant, sequitur quod in eodem signo, quo conveniret Patri esse ab alio, si esset ab alio, convenit non esse ab alio, si non est ab alio. Si ergo esset ab alio, prius sibi conveniret hoc, quod est esse ab alio, quam aliud producere ; ergo non esse ab alio, prius convenit, quam producere Filium, et sic non esse ab alio, sive ingenitum, erit prima proprietas Patris, et ab illa prima constituitur.
(f) Si arguatur. Hic instat, probando quod ingenitum, non sit proprietas constitutiva, quia negatio non constituit personam, cum persona sit ens positivum: ergo et constituentia erunt ens positivum, modo ingenitum dicit formaliter negationem, scilicet non esse ab alio.
Respondetur, quod illud personale, quod intelligitur superaddi essentiae, sufficit quod habeat primam rationem incommunicabilitatis ; essentia enim personae, tribuit esse et hoc esse, et quidquid positivum est. Si ergo affirmatio vel negatio possit habere rationem incommunicabilitatis in prima persona, sufficit ad constituendum personam ; illa autem negatio, habet, ut probatum est, primam rationem incommunicabilitatis, ergo, etc.