IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Sequitur :
" Vivi. "
Quod est operatio Filii in se, et in nobis. Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Sic enim primo dando spiritum vitae, dedit vitam naturae : tandem tempore gratiae dedit per spiritum vitam gratiae, et in futuro vitam gloriae per eumdem spiritum. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Quia, Psal. XXXVI, 10, dicit: Domine, apud te est fons vitae. Et sic omnis vitae fons est Pater, et haec vita venam accipit in Filio, et fluxum in omnes in Spiritu sancto. Deuter IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi Sic non est in diis aliis opera mortis demonstrantibus, sicut per totum ostendunt epistolae Jeremiae . Isa. xlvi, 1 et 2 : Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem contabuerunt.
Haec est ergo confessio Petri : haec eadem confessio facta est a Martha, Joan. XI, 27 : Ego credidi (quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
" Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Barjona. "
Commendatio est confessionis. Et dicit quatuor : beatitudinem confitentis, firmitatem confessionis, remunerationem in collatione potestatis, et usum potestatis ejusdem. Et haec in littera patent per ordinem.
Beatitudinem autem tangens dicit tria: beatitudinem, contrarii remotionem, et beatitudinis causam.
In beatitudine quatuor considerantur : ipsa substantia beatitudinis, praesentia justitiae beatificantis, dispositio beatificati, et virtus.
Primum tangitur, cum dicit :
" Beatus es. "
Quia nos, supra, v, 3 et seq., multa de beatiludine diximus, non dicimus hic nisi quod duplex est beatitudo, virtutis operativae, et contemplationis : una est hominis secundum rationem opus ordinantis in optimum hominis ad hominem : et altera est hominis secundum intellectum ordinati in Deum.
Prima est expeditus actus prudentiae, quae in actibus omnium virtutum et extrinsecus adjuvantium expedita optime gubernat vitam, et attingit rectum statum hominis, non declinans a virtutis optimo. Psal, cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Jerem. XVII, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, ei erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit cum venerit aestus. Ei erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
Beatitudo autem contemplationis intellectus est contemplatio veritatis purae et firmae a nullo penitus impedita. Sicut Petrus hic agnovit veritatem, quae quidem pura est : quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit , sed descendit desuper cor illuminans mirabiliter a montibus aeternis : et de hac habetur, supra, xiii, 16 et 17 : Vestri autem beati oculi, quia vident.... Multi Prophetae, et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt. Supra, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Haec enim visio, et cognitio aliquid vitae aeternae est, sicut dicitur, Joan. xvii, 3 : Haec est autem vita aeterna : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et (quem misisti Jesum Christum.
Secundum est, quia praesentis justitiae est beatitudo ista : et ideo dicit :
" Beatus es. "
Non enim propter futurum aliquis beatus est, unde et hic idem Petrus Apostolus propter ignorantiam futuri dicitur Satanas .Nec propter praeteritum, quod non est continuatum ad praesens, dicitur beatus : quia dicit Boetius, quod " exec tremum genus infelicitatis est non esse, " sed aliquando fuisse felicem : " hic enim duplici punitur miseria, una quidem praesentis mali, et altera ex recordatione praeteriti boni amissi Baruch, IV, 4 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis. " Praesens " enim proprie, sicut dicit Augustinus, " est de praeterito memoria, et de futuro " providentia, et de praesenti intelligen-" tia. " Et sic praesens est continuatio praeteriti et futuri, super novum ad futurum, et semper consuetum ad praeteritum : et sic est optimus status boni in homine. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc caepi : haec mutatio dexterae Excelsi
" Simon. "
Dispositio optima est beati, ut antiquo nomine Simon per antiquam obedientiam nominetur, implens illud Luc. xv, 29 : Ecce tot annis seruio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi. Sic enim septem annis (quibus omne tempus significatur) bonus luctator servivit pro Rachel vidente principium in contemplatione, et videntur ei dies pauci prae amoris magnitudine .
" Barjona, "
Hoc est, beatitudinis istius tota, et sola virtus. " Barjonav interpretatur filius columbae propter hoc quod Spiritus sanctus in columbae speciem apparuit . Filius autem columbae est, qui formante spiritu in similitudinem spiritus ab omni carnalis concupiscentiae tabe purgatus, spiritualiter translatus est, et generatus. Ad Roman. viii, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, et simplices oculos non ad saeculum, vel carnem incurvatos, sed ad internum et aeternum lumen dirigunt : et ab ipsa veritate formati, nullis erroribus, vel dubiis detenti, ii sunt filii Dei, toti transeunt in contemplationem faciei Dei. De istis enim dicitur, Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum. Ei enim, cum elevatur spiritus de terra, simul et elevantur altivoli in contemplatione divina, semper cum suspirio dicentes illud Psalmi liv, 7 et 8 : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiscam ? Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Cantic, IV, 1 : Oculi tui columbarum. Supra autem plura notata sunt de hujus avis proprietatibus. Hic spiritus est, de quo dicitur, ad Galat. IV, 6 : Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater, Et, ad Roman. VIII, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi:
Omnia autem impedimenta hujus beatitudinis ostendit esse remota per hoc quod subjungit, dicens :
((Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. "
Tangit enim duplicem causam erroris : unam quidem carnis, aliam autem ex revelatione sanguinis provenientem.
Ex carne quidem quo non attollitur mens nisi ad ea qua a carnalibus accipiuntur organis sensuum corporis : ab illis enim non oritur nisi phantasia erroris. Propter hoc, Deus lucem inhabitatinaccessabilem, ut dicitur, I ad Timoth. VI, 16. Et ideo dicitur, Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia, tua ex me: confortata est, et non potero ad eam. I ad Corinth.ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Exod, xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Ideo, II ad Corinth.xii, 2, Paulus cum videret visiones Dei, raptus est in tertium caelum, ultra id quod videtur in corporis sensu et imagine corporis : in puritate intellectus sublatus in divinum lumen. Numer, xii, 8. Moyses palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt.
Secunda autem causa erroris est affectus ex concupiscentia sanguinis proveniens, sicut eorum qui sunt de doctrina Balaam, qui docent edere et fornicari . Isti sunt in amplexibus mulieris pessimae Jezabel, qui fluxus sterquilinii interpretatur, computrescentes in stercoribus suis : sicut et homines, honore rationis perdito et intellectu, similes facti sunt jumentis insipientibus, et comparati bestiis. Eccli. XVII, 30: Quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ? Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelavit Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Joan. I, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. I Joan. IV, 2 : Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est.
Et optime dicit:
" Non revelavit tibi, "
Hoc est, velata in carne et sanguine non in cor tuum adduxit. Daniel. xiii, o6 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Sed Paulus de viris Apostolicis dicit, ad Philip. III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Et animalia sacra, de quibus loquitur Ezechiel. I, 5, imminens habent caelum capiti, quia mens semper in caelum defixa : et isti iidem viri Apostolici educuntur foras cum Abraham extra carnis habitationem, et jubentur stellas, hoc est, luces caelestes numerare, et suspicere, et ad. illas luces omne benedictum semen conceptus cordium suorum ordinare, et nihil omnino velatum in carne et sanguine videre, vel revolvere : quia melius est illa velata permanere : eo quod pomum delectationis contemplatum, et revelatum, forte pulchrum visu, adspectuque delectabile, et ad vescendum suave videbitur, et ad suasum serpentis manu consensus et operis illicitum attrectatur et perditur cum divino lumine conjunctio mentis .
Remota autem causa impedimenti, ponit veram causam istius revelationis divinae :
" Sed Pater meus qui in caelis est. "
Dicens tria : revelantem, thesaurum luminis unde revelatio prorumpit, et locum a quo exit.
Pater enim est revelans : ille, inquam, de quo dicitur, Jacob. I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est,descendens a Patre luminum. Et ideo dicitur Sanctis, ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis ambulate, quorum interior facies imaginis Dei renovata est secundum agnitionem illius qui fecit eam
Thesaurus autem lucis est Filius : et hoc notatur quando dicit : " meus. " I ad Corinth.I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Est enim haec, scilicet sapientia, speciosior sole, et super
4 f omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior Illi enim, scilicet luci, succedit nox : sapientiam autem, non vincit malitia . Sapient. VII, 26 : Candor est enim lucis aeternae, ei speculum sine macula Dei majestatis.''
Locum autem dicit : " Qui in caelis est: " ubi est regio luminis, praecipue in mentibus Beatorum, in quibus Deus habitat : quia anima justi sedes est sapientiae. Hoc lumen conqueritur Tobias se non videre, et ideo consolationem non posse recipere . Huic lumini conformes fiunt omnes qui imbuuntur ipso. Daniel. XII, 3: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Supra, xiii, 43: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
" Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Et tibo dabo claves regni caelorum. "
" Et ego dico tibi quia tu es Petrus, " hoc est, firmitas confessionis. Et dicit tria : fundamentum videlicet, et Ecclesiae in fundamento fundationem, et contra sub vertentia firmitatem.
De fundamento dicit : " Et ego, " qui sum veritas immobilis. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. " Dico tibi, " cujus verba non transibunt . " Quia tu es Petrus: " quod nomen tibi per confessionem confirmo, licet ante datum sit : sed nunc in agnitione veritatis confirmo.
Et attende, quem nos latine et graece Petrum vocamus, hunc Hebraei et Syri Cepham vocant, sicut dicit Hieronymus super epistolam ad. Galatas, IV, sub eodem sensu.
" Et super hanc petram " firmae confessionis, et immobilis. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion, etc. Eccli. XXVI, 21 : Fundamenta aeterna supra petram solidam. I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. " aedificabo Ecclesiam meam. " Ad Ephes. ii, 20 et 21 : Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum, etc. I ad Corinth.III, 9 : Dei aedificatio estis. Ad Coloss. I, 23: Permanete in fide fundati et stabiles.
Dicit autem " meam, " quia, Psal. xxv, 5 : Odivi Ecclesiam malignantium. Apocal. II, 9 : Dicunt se Eccelesiam esse, ei non sunt, sed sunt synagoga Satanae, Ecclesia enim Apostolica est sancta, sicut dicit Symbolum : " Credo sanctam Ecclesiam Catholicam : " quae quatuor habet : vitam in sanctitate : scientiam fidei quae secundum pietatem est in professione : auctoritatem in potestate clavium, et jurisdictionem : et generalitatem tam in congregationum multitudine quam in regularum quibus regitur, veritate : quibus nulla potest falsitas haeresis obviare. Sic enim est Catholica, ut dicit Boetius. Jerem. XXXI, 33 : Ecce dies venient, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino. Supra, VII, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. " Et portae inferi, " quae sunt haereses, et peccata mortalia, quae introducunt ad mortem. Job, xxxviii, 17: Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Isa. XXXVIII, 10 : Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. " Non praevalebunt adversus eam, " ut evertant eam. Supra, VII, 25 : Venerunt flumina et flaverunt venti. Descendit pluvia etirruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram, II ad Timoth. II, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. III Esdrae, iii, 12: Super omnia vincit veritas. Ad Hebr. XI, 10: Exspectabat fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.
" Et tibi dabo claves regni caelorum. "
Claves quidem sunt, non scientia discernendi, et potestas ligandi, ut quidam dicunt, et hoc Glossa dicere videtur, sed potius discernendi auctoritas inter lepram et lepram, et judicandi de peccatis, sicut et in Levitico xiii, 2 et seq., non dabatur Sacerdotibus levitici generis scientia discernendi inter lepram et lepram, sed auctoritas: sed scientia juvat ad clavis exsecutionem. Simile autem est, quod aliquando dispensator nescit usum clavium, et oportet discere : et ille qui bene scit, aliquando dispensator domus non constituitur : et ideo auctoritatem non habet. Potestas autem ligandi et solvendi debet regi etiam in forma ab auctoritate discernendi : est enim arbitraria judicii potestas, et hoc habet ex auctoritate : et rationabilis et discreta, et hoc habet ex hoc quod est scientia.
Dicuntur autem hae claves per similitudinem : quia ostium regni caelorum quod peccatoribus clauditur, per eas aperitur : et quia thesaurus gratiae qui peccatoribus veniam meretur, eis reseratur. Omnia enim Sanctorum et Christi merita sunt dispensatoribus clavium credita, quod significatur, Isa. XXII, 22, ubi primo dicit: Dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui claudat : ei claudet, ei non erit qui aperiat. Post modicum subjungit, v. 24 : Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus : vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis crate-rarum usque ad omne vas musicorum. Gloria autem domus Patris caelestis est thesaurus qui est in Sanctorum meritis : et vasa sunt corda Sanctorum, parvula per humilitatem, et ideo plus gratiae continentia, et vasa musica sunt corda laudis divinae, eo quod in eis amplius gratia Dei praefulget : ex hoc enim thesauro suppletur defectus eorum quibus de poena condigna pro peccato, vel pars aliquando, vel totum remittitur. Tantum igitur vel plus, vel minus remittere est auctoritatis : tantum autem, vel minus pro discretione peccatorum, vel paenitentis scire esse remittendum, est scientiae etiam sine auctoritate : sed hoc non est clavis, sed potius potestas judicandi et discernendi.
Ergo, " dabo tibi, " singularirer : non quod singulariter acceperit Petrus, sed quia in unitate ordinis Ecclesiae unus est qui accipit in plenitudine potestatis, qui est successor Petri, et Petrus in potestate. Alii autem in eadem unitate accipiunt in parte potestatis, eo quod vocantur in partem sollicitudinis. . Et ideo, Joan. xx, 22 et 23, dicitur pluraliter : Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis retenta sunt.
Et quod hic dicuntur " claves " ab effectu, ibi dicitur Spiritus sanctus a causa : quia in Spiritu sancto remissio fit peccatorum. Dicuntur autem " regni caelorum, " a fine, quia in regnum introducunt. I Paralip. IX, 2 et seq., ubi describunt Levitae, quibus committebatur custodia templi ad aperiendum templum, et claudendum. Habet tamen Christus solus claves mortis et inferni : quia sicut Zachar. IX, 11, dicitur : In sanguine testamenti sui emisit vinctos suos de lacu in quo non est aqua.''
" Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatura et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. "
Hic tangitur usus in ordine verborum.
Et notandum est quod dicit Ricardus de sancto Victore, quod " videlicet liga-" tio sacerdotis praecedit absolutionem, " sed Dei opus e contrario est: quia Deus " solvendo primo, postea ligat: sacerdos " autem primo ligando, postea solvit. " Est enim vinculum culpae et vinculum paenae : vinculum autem culpae est, quo homo ligatur peccato, et non potest mereri quamdiu est in illo. Isa. XXIV, 18 : Tenebitur planta ejus laqueo. Orat. Manassae, versus medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo..., et non est respiratio mihi. Vinculum autem paenae est multiplex, scilicet vinculum aeternae damnationis, et vinculum poenae purgatorii, quae non est proportionata viribus paenitentis : et est vinculum poenae temporalis condignae peccatis : et est vinculum paenae arbitrariae, secundum conditionem paenitentis, et peccatorum aestimantis. Deus ergo absolvit a duobus vinculis primis per seipsum, et sine conditione : et nisi absolvat, nihil potest fieri de peccatore, nisi damnatio. Isa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Luc. v, 21 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Psal. l, 6: Tibi soli peccavi. Sic autem absolutum mittit ad sacerdotem ligatum paena purgatoria, et paena peccato condigna : sicut Lazarum suscitatum misit ad discipulos solvendum . Sacerdos autem vinculatum a Deo solvere non potest simpliciter, sed ligando ad paenam expiationis potest absolvere a paena condignae purgationis quam in purgatorio solvere deberet : eo quod sacerdos non est Dominus, sed minister : et oportet eum primo aestimare emendaui Domino faciendam, et ad illam ligare : et tunc residuum vi clavium remittere et absolvere a vinculis, quibus vinctus ad eum accessit. Eccli. VI, 81 : Vincula illius alligatura salutaris. Sic, Luc. x, 3-4, Samaritanus alligando vulnera infundit vinum paenae satisfactoriae, et oleum remissionis paenae purgatoriae, et peccatis condignae : sic etiam aliquando per indulgentias remittunt.
Sed de hoc notandum est, quod indulgentia est remissio paenae satisfactoriae injunctae, vel injungendae pro peccato confesso, et de quo praecessit compunctio : quia ille a Deo absolutus est a vinculo peccati, et aeternae damnationis : quae absolutio nisi praecedat, non habet locum indulgentia hominis. Et ad hanc exiguntur sex : duo ex parte dantis indulgentiam, et quatuor ex parte recipientis.
Primo, ex parte dantis : potestas in dante Indulgentiam, et causa : causa autem duplex, aut cogens necessitas, aut invitans utilitas. Necessitas quidem, sicut amissio terrae sanctae, vel . alterius partis Ecclesiae : utilitas autem, sicut aedificatio loci religiosi, vel Ecclesiae, vel hospitalis, vel reparatio viarum communium, vel audiendi verbum Dei, vel aliquod hujusmodi. Haec igitur sunt duo ex parte dantis Indulgentiam, auctoritas dandi, et causa.
Secundo, ex parte autem recipientis quatuor exiguntur : quorum primum est, quod compunctus sit, quia aliter non praecessit in eo absolutio divina: secundum, quod vinculum Ecclesiae non contemnat propter indulgentiam, vel negligat, scilicet quod praesentet se sacerdoti : quia sicut sacerdos tenetur cognoscere diligenter vultum pecoris sui, ita tenetur subditus se praesentare semel in anno, et vincula non negligere. Joan. x, 14, utrumque dicitur : Cognosco rneas, et hoc pertinet ad sacerdotem : et cognoscunt me meae, et hoc pertinet ad subditum. Tertium est fides operans per dilectionem, quae hoc credat auctoritate ministri Ecclesiae sibi posse fieri. II ad
Corinth.ii, 10 : Nam et ego quod donavi,si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa dicit: " Ac si Christus donasset in propria persona. " Tunc enim per charitatem unitur Ecclesiae (in qua fit remissio) is cui remittitur, et per fidem in potestatem remittentis Dei movetur. Luc. I, 45 : Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Quartum autem est perfectio ejus, pro quo datur indulgentia pro rationabili facultate et utilitate : quia, Luc. XXI, 2 et seq., Vidua duo aera dando, plus omnibus dedisse dicta est a Domino : quando enim non illudit, sed pro facultate devote, et utiliter facit quod faciendum est, indulgentiam consequitur. Sed multi dant, ita quod Domini potius illusio est, quam utile : et his exstantibus totum remitti potest. Et per hoc tota patet littera. Infra, Matth.xviii, 18, et Joan. xx, 23: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
" Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. "
Ultimum est istius partis, in quo adhuc nondum perfectis sacramentis redemptionis, praecipit occultari gloriam deitatis : sed tenendam esse fideliter firmitatem confessionis. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est. In hoc etiam dat formam humilitatis, ut etiam vera magis abscondantur a nobis.
Et hoc est quod dicit: " Ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus, " quousque in gloria resurgeret, et ad sedem Patris rediret: et tunc praedicarent. Matth.xxviii, 19 : Euntes, docete omnes gentes, etc .''
" Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis. "
Habita fide et confessione deitatis, super quam fundatur Ecclesia, tangit hic instructionem ad fidem passionis, quae operatur in clavibus et Ecclesiae sacramentis : et per hoc patet ordo.
Tanguntur autem hic tria : primum, passionis in capite futurae revelatio : secundum, ad compatiendum discipulorum invitatio : tertium autem, ne nimis dejiciantur, gloriae resurrectionis promissio. Et haec in littera patent.
In primo duo sunt paragraphi : quorum primus continet futurae passionis in capite revelationem : secundus vero irrationabilitatis Petri zelantis increpatoriam instructionem.
In primo dicitur quo ordine, quis, quibus, quid ostendit.
Et de ordine dicit : " Exinde, " post fundatam fidem deitatis, in qua firmi (alias, sui) permaneant in contemplatione Passionis. Isa. liv, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua. Jaspidem enim propugnacula ponere est virorem fidei firmantis tentationibus expugnandis opponere : in sapphiris fundare est in caelesti natura deitatis fide firmiter collocati.
" Coepit, " quia hoc est principium. Joan. viii, 25 : Ego principium, qui et loquor vobis.
" Jesus. " I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
" Ostendere, " per revelationem, " discipulis suis. " Joan. xv, 15 : Omnia quaecumque audivi a Palre meo, nota feci vobis.
" Quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus et
Scribis et Principibus Sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. "
Ecce quid ostendit. Ostendit autem Passionis opportunitatem et ad redimendum meliori modo necessitatem, locum, quantitatem, auctores passionis et acerbitatem, et finem. Et haec per ordinem continentur in littera.
De opportunitate dicit: " Quia oporteret eum, " quia opem portat, et opes portat, et necesse est suppositionis necessitate, si deberet meliori modo quo potest fieri redemptio, sicut disposuit Pater. Isa. xxv, 1 : Domine..., fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen ! Luc. XXIV , 28 : Nonne haec oportuit pati Christum?...
De loco dicit : " Ire Jerosolymam, " ubi fuit locus solemnis, et Sacerdotum, et religionis, et regni. Luc. xiii, 33: Non capit Prophetam perire extra Jerusalem. Infra, xxiii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. Nomen tamen civitatis significavit pacem., quam fecit sanguine Christi plenam .
" Et multa pati. " Cantic. I, 12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
" A senioribus " auctoribus, in quibus consilium, " et Scribis, " in quibus sapientia, " Et principibus sacerdotum,)) in quibus auctoritas, et zelus. I. Esd. IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Luc. XXIII, 10: Stabant Principes sacerdotum et Scribae constanter accusantes eum.
" Et occidi. " Ecce acerbitas. Act. III, 15 : Auctorem vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis .