QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(g) ,Contra istum modum. Hic Doctor improbat hanc opinionem, probando duo : Primo, quod proprietas constitutiva personae, est omnino formaliter et primo incommunicabilis. Secundo, quod nulla negatio sit formaliter et primo incommunicabilis, et per consequens ingenitum non erit proprietas constitutiva personae, cum non dicat formaliter nisi negationem, ut patet per Augustinum 5. de Trin. cap. 7. Cum ingenitum dico, non quid sit, sed quid non sit ostenditur. Ingenitum enim in proposito, et non productum idem sunt, ut ostendit Doctor in 1. dist. 28. etc. Probat ergo primam propositionem sic: Persona est formaliter incommunicabilis existentia: ergo illud, quo aliquid est persona primo, erit formaliter incommunicabile. Secunda probatur, quia nulla negatio uropria, est alicui, hoc est soli illi necessario conveniens, nisi quia ei repugnat affirmatio opposita: affirmatio autem nulli enti repugnat, nisi per aliquid positivum, quia si per negationem, et tunc quaero an illa negatio consequitur aliquod positivum, cui repugnat illa alia affirmatio, et habetur propositum, scilicet quod affirmatio repugnat per aliquod positivum, et sic negatio opposita inerit necessario per aliquid positivum: aut non consequitur positivum, et tunc negatio omnino prima est in illa unitate et distinctione, et in entitate per consequens, quod est inconveniens, id est, quod talis negatio primo constituet illud ens in tali unitate, scilicet incommunicabili, et in tali distinctione, quia quae sunt principia constituendi, sunt principia distinguendi, et sic, si primo constituit in unitate incommunicabili, est etiam ratio distinguendi illud a quolibet alio, et similiter constituet primo in tali entitate. Sequitur enim quod sit negatio insit primo, et sit ratio propter quam repugnat affirmatio Patri communicari, quod illud ens cui primo convenit talis negatio per ipsam, erit incommunicabile primo. Sicut etiam quando negatio ad communicari advenit enti propter aliquam affirmationem in tali ente, quod tale ens, erit primo incommunicabile per talem affirmationem: ergo sic erit in proposito de negatione, propter quam repugnat enti affirmatio ad communicari.

Contra illas duas propositiones occurrunt aliqua dubia : Primo, quia si illud quo aliquid est persona, sive incommunicabilis existentia, sit formaliter incommunicabile, sequitur quod negatio erit formaliter et primo incommunicabilis: hoc autem est falsum et contra ipsum, ut patet in probatione secundae propositionis, et in 1. dist. 28. et alibi saepe. Antecedens probatur, quia secundum ipsum, in 3. dist. 1. q.l. etinquodlib. q. 19. persona creata primo constituitur in esse personali, per negationem duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis; ergo talis negatio erit primo incommunicabilis.

Secundo, quia relatio originis communicatur personae, et similiter communicatur essentiae, ut patet de filiatione in Divinis, et tamen persona constituta per illam est primo incommunicabilis, et sic non erit necesse quod illud quo constituitur persona, sit primo et formaliter incommunicabile.

Contra secundam propositionem, primo probatur quod negatio propria non insit propter positivum proprium, quia negatio lapidis necessario inest Socrati, et non inest propter positivum proprium Socrati; patet, quia talis negatio inest etiam bovi: tum etiam quia negatio lapidis inest necessario chimaerae, et tamen in chimaera non est aliquod positivum, propter quod insit talis negatio; tum etiam, quia negatio dependentiae actualis ad aliud suppositum inest Socrati, et tamen non inest per aliquod positivum in Socrate, quia omne positivum in Socrate est communicabile, quia a Verbo assumptibile, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. q. 1. et in quodl. q. 19.

Respondeo ad istas objectiones praemittendo aliqua : Primo, quod constitutivum personae divinae est ita proprium illi, quod necessario simpliciter convenit ei, ita quod oppositum simpliciter repugnat, imo est ita proprium illi, puta filiatio Filio, quod si illa praecise non esset, quae nunc est in Filio, esset simpliciter impossibile aliquam aliam esse, vel aliquem alium Filium esse, ut supra patuit, q. 2 quodl.

Secundo praemitto, quod est differentia inter constitutivum ultimum personae divinae et personae creatae, nam ultimum constitutivum personae divinae inest simpliciter necessario, et oppositum, puta communicari actu simpliciter repugnat. Sed ultimum constitutivum et completivum personae creatae, non inest necessario: patet, quia persona creata ultima te,

completur per negationem actualem ad aliud suppositum, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. et tamen affirmatio opposita, scilicet actu dependere ad aliud suppositum, potest sibi inesse, et de facto inest naturae singulari assumptae a Verbo, ut patet a Doctore ut tertio, dist. 1. et ex hoc apparet, quomodo talis negatio non est ita propria personae creatae, quod illi soli necessario conveniat.

Tertio, praemitto quod illud quo aliquid est primo persona personalitate sibi propria, et necessario sibi competente, est primo incommunicabile, et tale est constituens personam divinam, quae sola est necessario persona personalitate sibi propria, et sibi soli necessario competente. Sed illud, quo persona creata est persona personalitate propria, sed non necessario competente, non est ita proprium illi, quod sibi necessario conveniat.

Quarto praemitto, quod aliud est esse primo incommunicabile ut quod, et aliud ut quo. Primo modo, suppositum est incommunicabile ; secundo modo, proprietas hypostatica. Posito ergo quod ipsa sit communicabilis, puta naturae divinae, tamen est ratio formalis constituendi aliquid in esse incommunicabili primo; et hoc modo proprietas personalis potest dici primo incommunicabilis, quia per ipsam, aliquid constituitur in esse incommunicabili primo. Potest etiam dici, quod illud quod alteri communicatur aut perficit aliquam naturam, vel informat, aut est tale ens, quod in alio sustentari, sive suppositari potest, licet non perficiat illud, vel informet, et sic natura humana singularis communicatur Verbo divino. Hoc modo proprietas constitutiva personae est incommunicabilis, quia ipsa nec perficit naturam divinam, nec informat, nec dependet, proprie loquendo. Utraque via videtur salvabilis.

His praemissis, patet responsio ad objectiones. Ad primam, contra primam propositionem, dico quod aliud est loqui de incommunicabili actu, sed non necessario incommunicabili, et aliud est loqui de incommunicabili actu necessario. Primo modo negatio actualis cum aptitudinali, est ratio constituendi in esse incommunicabili, sed non necessario, ut patet de negatione actuali, quae necessario non inest,et quando inest, semper constituit in esse incommunicabili. Cum dicitur quod non est incommunicabilis primo, dico quod est incommunicabilis primo, quia per ipsam est primo aliquid incommunicabile, licet non necessario. Et cum infertur quod talis negatio non est propria illi, ergo non constituit in esse incommunicabili, dico, quod sola illa negatio dicitur propria alicui, quae soli illi necessario inest, et illa consequitur necessario aliquod positivum, quod necessario est prima ratio incommunicabilitatis, et negatio necessario sequens non est ratio constituendi primo in esse incommunicabili, sed necessario consequitur illud, et ideo dicitur propria: alia vero negatio, licet quando actu inest, puta Francisco, actu constituat ipsam in esse incommunicabili, non tamen dicitur illi propria, cum necessario non insit, sed mere contingenter, quod bene nota.

Ad secundam, patet responsio ex supradictis in quarto praemisso.

Ad rationes, contra secundam propositionem, ad primam, dico, quod negatio aliquando necessario convenit alicui, sed non soli illi, ut non lapis necessario convenit homini, sed non soli homini, et talis nunquam inest enti positivo, nisi per aliquod positivum in ip?o, cui affirmatio opposita scilicet affirmatio lapidis, repugnat necessario ; et talis negatio potest pluribus inesse per aliquod positivum commune eis, quidquid sit illud ; vel etiam potest inesse illis pluribus, propter aliud positivum in eis, puta homini, quia animal rationale ; ligno, quia talis natura, etc, Aliquando negatio non solum convenit alicui necessario, sed etiam soli illi, ut negatio finitatis soli Deo, convenit per positivum proprium in illa. Et sic negatio communicabilitatis competens personis divinis, necessario convenit illis, non per aliquod positivum commune illis, sed simpliciter per aliud et aliud positivum proprium singulis, ita quod Filio convenit negatio per filiationem, et Patri per paternitatem praecise; et hoc modo talis negatio non solum convenit necessario, sed est etiam propria, propter positivum proprium in eis.

Ad illud de chimaera, patet responsio, quia hoc intelligitur quando negatio necessario convenit enti positivo, quale non est chimaera.

Ad tertium, patet responsio ex supradictis, quia conclusio intelligitur de negatione, necessario inhaerente ; modo negatio actualis dependentiae ad aliud non necessario inest, ut supra dixi. Et sic patet responsio ad ista dubia, etc.

(h) Respondetur ad minorem. Hic Doctor recitat unam opinionem Gulielmi Antisiodorensis,quae dicit quod ingenitum non importat negationem simpliciter, sed aliquid pertinens ad dignitatem, quia hoc quod est habere esse a se, alio modo importat fontalem plenitudinem, quod est perfectionis simpliciter in prima persona, secundum Augustinum 4. de Trin. c. 9.

(i) Contra primum. Hic Doctor improbat hanc responsionem, et primo improbat primam, videlicet quod esse a se, aut importat circumstantiam principii positive, et hoc est impossibile, quia nihil est quod gignat seipsum,ut patet per Augustinum, primo, de Trin. cap. primo ; aut a se intelligitur negative tantum, scilicet quia non habet aliquid pro principio vel causa, et habetur propositum, scilicet quod ingenitum dicat negationem formaliter.

(k) Contra secundum, quia fontalis plenitudo, aut dicit negationem, et habetur propositum, scilicet quod ingenitum, ut dicit fontalem plenitudinem, sit formaliter negatio ; aut dicit positivum, et tunc vel dicit essentiam, et tunc sequitur quod si ingenitum sit proprietas personalis, quod essentia erit proprietas personalis formaliter, quod est impossibile, cum sit communicabilis et ut quo, et ut quod ; aut dicit relationem positivam, et patet quod non nisi ad personam, quia prima relatio in persona est relatio ad personam ; aliae enim relationes, scilicet aequalitas, similitudo, identitas praesupponunt relationes originis, ut patet a Doctore in primo dist. 19. q. 1. et dist. 31. et infra q. 6. praeter istas nulla alia relatio realis ponitur in Divinis. Ergo si ingenitum, sive fontalis plenitudo, dicit relationem ad personam, aut ergo ad unam personam, aut ad plures; non ad producentem, nec ad producentes, cum ingenitum dicat negationem omnis productionis, ut notat Doctor in 1. dist. 28. idem est ingenitum, quod nullo modo productum, ergo dicit relationem ad personam productam vel productas; non ad plures productas, quia tunc non poterit esse unum formale principium personae constitutivum, patet, quia una persona, una per se ratione formali constituitur. Sed si ingenitum esset ad duas productas, tunc includeret duas relationes terminatas ad illa producta, sed nulla una relatio originis per se terminatur ad duo producta ; sicut enim productum unum terminatur vel refertur ad producens una relatione, et duo producta duabus relationibus. ita producens non duabus productionibus refertur ; si ergo ingenitum diceret duas relationes positivas, tunc non esset una per se proprietas, et per consequens constitutum per illud, non esset unum per se suppositum. Aut ingenitum dicit unam relationem terminatam ad primam. personam productam, scilicet ad Filium, aut ad secundam productam, scilicet ad Spiritum sanctum, et tunc non tenetur positum, scilicet quod ingenitum, ut distinguitur contra paternitatem vel spirationem activam, constituat personam, quia ingenitum, sive fontalis plenitudo, ut dicit relationem, vel ad primam, vel ad secundam personam productam, non distinguitur a paternitate vel spiratione activa, et per consequens ut dicit talem relationem, constituet primam personam, non autem ut distinguitur ab illis. Sequitur in littera :

(1) Aut ingenitum dicit unam relationem abstractam, etc. Et dicit Doctor quasi specifice, quia in divinis non est ibi aliquod genus, nec aliquid in genere contentum, ut probat in primo, dist. 8. q. 2. et similiter, cum dicit quasi alterius rationis, scilicet specificae, quia paternitas, generatio activa,elsi non differant proprie specifico, cum in divinis non sit species, differunt tamen specifice, imo forte sunt primo diversa, ut habet videri in primo, dist. 13. Modo a duobus quasi specifice distinctis, non potest abstrahi aliquid unius rationis, quasi specifice, ut patet, non enim ab homine et asino abstrahi potest aliquid unum specie, sic in proposito. Nec oportet hic multum immorari, quia multi Magistri hic concedunt propositum, quantum ad majorem quod aliquo incommunicabili, positivo constituitur prima persona, de qua est hic sermo.

Occurrunt dubia, primo in hoc quod ingenitum non convenit prius Patri, quam ordo ad productum: videtur enim hoc non esse verum. Tum, quia posito quod Pater constituatur in esse per paternitatem, adhuc hoc quod est non esse ab alio, prius convenit Patri, quam ipse Pater dicat ordinem ad Filium, quia Pater inquantum Pater in divinis, est prius origine Filio, et per consequens posterius origine dicit ordinem ad Filium, quia talis ordo ad Filium, vel praesupponit Filium esse, vel simul coexistens Filium esse, et tamen in illo priori originis convenit sibi non esse ab alio, sicut si esset ab alio, conveniret esse ab alio. Tum etiam, quia ingenitum est proprietas soli Patri necessario conveniens, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. et Pater dicit formaliter negationem. Sed illa negatio non esset propria Patri, sic quod illi soli necessario conveniret, nisi per aliquod positivum proprium in Patre, illud positivum non est essentia cum sit communicabilis ; non paternitas, quia etsi non esse ab, posito quod non prius conveniat Patri quam paternitas, saltem aeque primo convenit Patri sicut paternitas ; ergo oporteret assignare aliquod positivum proprium in Patre distinctum a paternitate.

Tertio instatur sic, posita quod Filius constituatur in esse per generationem passivam, adhuc per prius convenit Filio ordo ad Patrem, quam generatio passiva ; patet, quia per prius intelligitur esse a Patre, quam habere generationem passivam, et si non prius, saltem aeque primo. Sic in proposito, si Filius non esset ab aliquo, saltem aeque primo conveniret sibi non esse ab alio, et tunc non magis esset una proprietas quam alia, cum aeque primo utraque inesset, et per consequens non magis constitueretur in esse ab una quam ab alia, ut patet.

Secundo principaliter videtur dubium in hoc quod dicit, quod homo prius est homo, quam non homo, vel prius esset; puta animal quam non animal, hoc videtur difficile salvare. Tum, quia ipse vult, in primo, dist. 8. q. ultima, est secundo, dist. 1. q. 2. quod non esse prius natura privative vel negative inest creaturae quam esse, etiam posito quod creatura esset ab aeterno, ut patet ab ipso in secundo, dist. 1. q. 3. Ergo non esse hominem, prius convenit homini, quam esse hominem, quia ut dicit Doctor in locis praeallegatis, si ab aeterno non poneretur homo a causa extrinseca in esse, tunc non esse immediate inesset; ergo videtur quod non esse hominem prius conveniat homini quam ipsum esse.

Respondeo ad has objectiones. Et primo ad primam factam ad primum dubium, dico primo, quod in eodem instanti quo Pater est Pater, ipsa paternitas dicit ordinem ad Filium, cum ipsa sit formaliter habitudo ad Filium. Dico secundo, et forte magis ad propositum, quod quando Doctor dicit quod prima persona prius dicit ordinem ad Filium, posito quod constituatur per relationem ad Filium, debet sic intelligi, quod prius convenit Patri ipsa generatio activa, quae generatio dicit ordinem, vel est ordo ad Filium, quamvis ipsa generatio sit etiam aliquo modo nrior Filio, ut alias exposui in 1. d. 1. q 2. Hoc etiam patet a Doctore hic et in 1. d. 28. ubi dicit quod Pater inquantum Pater, sive inquantum generans (quod idem est), est prius origine Filio per ordinem, sive habitudinem ad Filium, non intelligitur aliquis alius ordo, vel habitudo superveniens paternitati vel generationi activae, sed intelligit ipsam paternitatem vel generationem activam formaliter.

Ad secundam concedo quod ingenitum sit proprietas Patris et concedo quod dicat formaliter negationem, scilicet non esse ab alio, et similiter concedo quod praesupponit aliquod positivum proprium in Patre; sed dico quod illud positivum est ipsa paternitas, vel generatio activa, quae primo inest Patri, quam illa negatio, et hoc patet, quia paternitas in divinis est talis entitas, cui formaliter repugnat posse esse ab alio: et talis repugnantia, ut patet, fundatur in ipsa paternitate, sicut Deitas est talis entitas, cui formaliter repugnat esse ab alio, sive cui necessario convenit ista negatio, scilicet non esse ab alio ; et patet quod talis negatio praesupponit ipsam Deitatem, cui necessario inest, et cui affirmatio opposita necessario repugnat ; sic in proposito dico de Patre.

Ad tertiam dico, quod prius, vel saltem aeque primo, Filius habet esse, quam habeat habitudinem ad Patrem; patet, quia filiatio per quam Filius constituitur in esse, est formaliter ipsa habitudo ad Patrem, et tunc dico quod si Filius non esset a Patre, imo a nullo, quod adhuc prius sibi inesset filiatio, quam non esse ab, quia si esse ab repugnaret Filio, tunc praesupponeret aliquod positivum in Filio, propter quod repugnaret, et tale positivum aliquo modo esset prius ipsa negatione, quae necessario conveniret Filio.

Ad aliud secundi dubii, dico breviter quod quamvis non esse absolute sit prius natura ipso esse, loquendo de esse creaturae, ( quod dico propter esse divinum, quod ita est necesse esse, quod est simpliciter impossibile non esse, aliquo modo esse prius natura, sive positive, sive privative ipso esse ut patet in primo, distinct. 2. et 28. ), sed comparando esse et non esse ad tertium, puta ad hominem, dico simpliciter, quod homo habet prius esse quam non esse, prius enim homo, ut homo, habet esse quam non esse, et sic patet solutio.