IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Christi in monte transfiguratio, quam jubet discipulos silentio servare, donec a mortuis resurgat : Eliam dicit venturum, imo jam venisse, sed cognitum non fuisse, nempe Joannem Baptistam :puerum lunaticum curat, quem discipuli ob modicam fidem curare non potuerant : ostendens quantae sint virtutis, fides similis grano sinapis, jejunium, et oratio : passionem suam praedicit : pro se quoque et Petro didrachma solvit invento in ore piscis statere.
1. Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :''
2. Et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
3. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes.
4. Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
5. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite .''
6. Et audientes discipuli ceciderunt
In faciem suam, et timuerunt valde. 7. Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere 8. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Jesum. 9. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10. Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire 1 ?
11. At ille respondens ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia
12. Dico autem vobis quia Elias jam venit : et non cognoverunt eum , sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13. Tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis.
14. Et cum venisset ad turbam , accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur : nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam
15. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
16. Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
17. Et increpavit illum Jesus : et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
18. Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?
19. Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram . Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
20. Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
21. Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum ,
22. Et occident eum: et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
23. Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
24. Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur, Simon ? Reges terrae, a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis an ab alienis ?
25. Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
26. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.