De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Respondet Henricus ad illam minorem positam in principio art. 2. scilicet (proprietas correlative respondens primae relationi in secunda persona, est prima incommunicabilis proprietas positiva),quod prima relatio originis primae personae, considerata secandum aptitudinem, ut facit generativum, constituit primam personam, quia sic praecedit secundam personam, non vere ut actu refert, vel ut patrem aut generantem facit, quia sic est simul cum secunda. D. Thom. ait primam personam constitui per relationem, qua proprietas, non qua relatio est.
Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tamen illa distinguitur secundum rationem, prout est habitudo primae personae ad secundam. Potest enim intelligi sub ratione aptitudinis ad generandum, ut exprimitur sub nomine generativi, et sub ratione potentiae, ut suppositum exprimitur per hoc quod est potens generare: vel sub ratione actus, ut exprimitur per hoc nomen generans; vel sub ratione habentis genitum coexistens, ut exprimitur sub nomine Patris. Illa ergo relatio personae primae ad secundam, quae est realiter una, secundum illam rationem constituit primam personam, secundum quam dat ei esse personale. Hoc autem est secundum primam istarum rationum, quia secundum quamlibet aliam, videtur competere personae jam constitutae; prima autem omnino est ratio generativi; ergo, etc.
Haec minor declaratur, quia illa est prior secundum quam immediatius habet ordinem ad oppositum, nam in ordine ad oppositum attenditur ista distinctio rationum.Mediatus autem respicit oppositum sub ratione ista, quae est pater, et immediatius sub ista ratione generativum. Hoc etiam declaratur, (n) quia aliae rationes secundum quemdam ordinem se includunt, et non e converso. Non enim omne generativum est potens generare, sed e converso, sicut nec omne potens generare generat, sed e converso ; nec omne generans est pater, utpote si moriatur ante formationem foetus in utero, sed e converso, omnis pater, qui habet foetum generatum coexistens, generat vel generavit: videtur ergo generativum esse primum tanquam inclusum in caeteris, vel eis praesuppositum. Quando ergo accipitur in minori rationis principalis, in isto articulo, quod generare est prima proprietas incommunicabilis in prima persona, hoc est verum, loquendo de ista relatione secundum rem, quam impor tat generans vel generare, sed non loquendo de ipsa sub ratione generare, sed sub ratione generativitatis, quia sic est prior, et si huic addatur, quod secunda persona constituitur per generari, ut generari, tunc illa est falsa, prima persona constituitur per relationem oppositam illi, quae constituit secundam personam, et hoc intelligendo non de relatione eadem secundum rem, sed de ratione ejusdem relationis realis.
Aliter respondetur ad eamdem minorem, quod constitutivum primae personae potest dupliciter considerari : Uno modo, ut proprietas, alio modo ut relatio, constituit autem ut proprietas, et per consequens non ut relatio correspondens relationi in secunda persona.