IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO
" Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum. "
Habitis fundamentis Ecclesiae, tanguntur ea quorum virtute claves faciunt quod faciunt : sicut et hic tanguntur Resurrectio, et Passio. Vel melius : Quia dictum est, quod quia nunc omnes claves regni caelorum collatae sunt ministris, ostenditur hic quale est regnum quod referant, sicut et in fine praecedentis capituli est promissum.
Tanguntur ergo hic duo, gloria scilicet Resurrectionis sequens meritum Passionis : et effectus tam super daemonem impedientem, quam etiam ad libertatem filiorum, quam perfectissime efficiet : et haec duo continentur in secunda parte capituli, sicut per se patet cuilibet .
Circa manifestationem autem gloriae regni Resurrectionis tria inducit: ubi scilicet et quando et quibus facta manifestatio : et modum suae manifestationis : et instructionem qua discipulos de veritate instruit. Et haec in littera patent.