De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) Aliter respondetur adhuc ad ralionem et aliter ad minorem. Hic recitat aliam opinionem scilicet Henrici, qui dicit quod licet in re sit in prima persona una tantum relatio originis ad secundam personam, scilicet paternitas, tamen illa distinguitur secundum rationem, prout est habitudo primae personae ad secundam ; potest enim intelligi sub ratione aptitudinis ad generandum, ut exprimitur sub nomine generativi, sub ratione potentiae, ut suppositum exprimitur per hoc quod est potens generare, vel sub ratione actus, ut exprimitur per hoc nomen generans, vel sub ratione habentis genitum coexistens, ut exprimitur nomine patris. Et sic eadem proprietas sub prima ratione, scilicet generativitate, constituit Patrem ; quod autem generativitas sit prior aliis, probat ista opinio, quia illa est prior, secundum quam mediatius habet ordinem ad oppositum, scilicet ad genitum, quam illa quae immediatius ; generativitas enim mediatius respicit genitum ; paternitas vero immediatius, quia immediate ad illum ; generativum enim immediate dicit ordinem ad generabile, et potens generare immediate, dicit ordinem ad potens generari, et generans immediate dicit ordinem ad genitum, et quia generabile est prius genito, ideo sequitur quod generativum sit prius generante, et hoc est quod dicit.
(n) Hoc etiam declaratur, quia illae rationes secundum quemdam ordinem se includunt, et non e converso ; non enim omne generativum est generans, sed e converso ; modo illud est prius, a quo non convertitur subsistendi consequentia. Concedit ergo minorem, scilicet quod paternitas est proprietas constitutiva Patris, non tamen sub ratione paternitatis, sed sub ratione generativitatis.