De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Contra ista arguitur dupliciter. Nunc Doctor improbat has duas responsiones simul, et improbaliones stant in isto superius dicto, scilicet quod proprietas non constituit personam realem, nisi ut praecise est in re, et in actualissima existentia reali; et quamvis diversimode possit ad intellectu considerari, ut tamen constituit personam, non constituit, nisi ut est in re, et extra omnem considerationem intellectus.
(b) Secundo sic, ideo quaeritur ista distinctio, etc. Hic replicat rationem superius factam, quae erat de difficultate, quomodo Pater esset simul cum Filio, et ut simul posset generare, et dictum fuit quod cum simultate naturae stat ordo, scilicet prioris et posterioris in origine, et quod talis ordo possit stare ultra dicta hic et ibi (scilicet quod ordo originis non includit, nec praeexigit, nec coexigit ordinem naturae), adducit unum exemplum, dicens sic : Confirmatur illud exemplo, etc.
(c) Posset etiam confirmari ratio principalis contra utramque responsionem, etc. Non enim dicitur, quod filiatio constituat sub ratione generabilitatis, ut patet, sed filiatio, ut actualiter in re existens constituit. .
(d) Contra primam viam. Hic Doctor arguit specialiter contra primam viam, et ratio stat in hoc, quia constitutivum personae est primo incommunicabile; nulla aptitudo est primo incommunicabilis, patet, quia praecise sequitur entitatem, cujus est aptitudo. Si enim homo est communicabilis, etiam risibilitas erit communicabilis et si aptitudo sit incommunicabilis, res cujus est talis aptitudo erit incommunicabilis ; cum ergo entitas personalis sit primo incommunicabilis, et sola illa, et nulla aptitudo sit primo incomunicabilis, sequitur quod paternitas sub ratione aptitudinis, non erit proprietas constitutiva personae.
(e) Quando ergo arguitur. Hic solvit rationes factas pro prima opinione concedendo quod proprietas sub illa ratione constituit, sub qua dat primo esse, sed dat simpliciter primo esse ut est in actuali existentia, ut supra dixi; et eum probatur de mediatius et immediatius, ratio est pro me, quia sub illa ratione, sub qua paternitas immediate respicit Filium, est ibi actualissime et simpliciter incommunicabilis, et sub illa simpliciter constituit: ergo. Ad aliam, quando dicitur quod generativum includitur in quolibet alio, et non e converso, hoc non concludit prioritatem constitutionis personalis, quia non prioritatem in actualitate incommunicabili, sed tantummodo consequendo, et ut plurimum, quae sunt priora in consequendo sunt communiora, et minus incommunicabilia, patet in ordine Praedicamentali.
(f) Contra secundum Hic improbat secundam opinionem. Et ratio stat in hoc, quia nulla entitas singularis extra animam, est, quin sit ad se, vel ad alterum, licet forte, secundum aliquos, possit dari conceptus indifferens, qui nec esset ad se, nec ad alterum, et patet de conceptu entis etiam secundum ipsum Doctorem ; quidquid sit de hoc non est praesentis speculationis, sufficit quod in re non possit dari. Detur ergo illud, quod dicitur proprietas, et dicatur A, quaero consequenter, an entitas ejus in re sit formaliter ad se, vel ad alterum. Si primo, ergo constitutum per ipsam erit absolutum, quod ipsi negant. Si secundo, ergo illa entitas sub ratione formali, qua constituit, est relatio.