De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
SCHOLIUM.
Adducit alium modum, qui videtur D. Thom. scilicet essentiam ut distinctam a relatione constituere personam. Hunc modum efficacissime et clare refutat, et respondet rationi pro eo adductae.
Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen absolute ut essentia, sed ut sola ratione differens a relatione. Primum probatur sic, quia personae convenit per se subsistere: sola autem essentia est ratio substendi, quia secundum Augustinum 7. de Trin. c. 6. vel 9. substantia est, qua per se pater est. Et idem sup. c. 4. Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus? Per relationem autem comparatur persona ad oppositum.
Contra illud, cum dicitur quod essentia, ut sola ratione differens a relatione, constituit personam primam, aut ly ut dicit formalem rationem respectu praedicati, aut quid constituens formalem rationem. Si primo modo, cum hoc quod est differre sola ratione relationem, non importet nisi relationem rationis, sequitur quod relatio rationis est ratio formalis constituendi personam. Si secundo modo, tunc quaero illud respectu cujus illud ut dicit rationem consequentem, hoc non potest poni nisi essentia secundum se, quia tu dicis, quod essentia, etc. ergo essentia secundum se erit ratio constituendi in re, quod tu negas.
Praeterea, essentia ut sola (b) ratione differens a relatione, aut est communicabilis, aut non. Si communicabilis, ergo communicabile formaliter constituit incommunicabile. Si incommunicabilis et essentia, omni modo etiam ut essentia sola ratione differt a relatione, tantummodo est ad se, et ita non formaliter ad alterum, sicut relatio, et tamen non realiter distincta a relatione: ergo essentia omnino ut essentia est, sola ratione differens a relatione, et tunc ut prius, essentia ut essentia constitueret.
Consimiliter potest argui, si essentia ut sola ratione differens a relatione, constituit, tunc essentia aut est ad se, aut ad alterum ; si est ad se, ergo constitutum formaliter est ad se: si ad alterum, ergo essentia ut essentia erit ad alterum, quia essentia ut essentia sola ratione differt a relatione, sicut probatum est.
Praeterea generaliter (1) constitutivum est constituto ratio differendi vel conveniendi, non autem ipsum, ut conveniens vel differens, sed secundum se constituit, sicut rationale secundum se, non ut conveniens, nec ut differens, constituit hominem, licet homo constitutus per rationale, per ipsum distinguatur formaliter, vel conveniat. Distinctio ergo vel convenientia convenit constituto per rationem formalem constitutivam, non autem includitur in ipsa ratione constitutiva. Da ergo hic aliquam rationem constitutivam quae sit constituto ratio convenientiae vel differentiae, ita tamen quod in ipsa ut est ratio constituendi, non includatur per se primo convenientia vel differentia.
Ad argumentum autem pro ista via de subsistere, dico quod subsistere est aequivocum : Uno modo accipitur pro per se esse, prout excludit inhaerere, et in alio esse ut pars in toto: et hoc modo unum est subsistere, sicut unum est per se esse, et sic loquuntur auctoritates Augustini. Alio modo subsistere est incommunicabiliter per se esse, et hoc modo sunt tres subsistentes, sicut sunt tres personae, quia tres subsistentes incommunicabiliter, licet non sit nisi unum per se ens; major ergo ista : Constitutivum personale dat esse subsistere, vel est ratio subsistendi, debet intelligi secundo modo, quia est ratio incommunicabiliter subsistendi.