De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(g) Aliter dicitur adhuc ad minorem, etc.
Contra arguit Doctor, et primo contra hoc quod dicit opinio, scilicet quod essentia,ut sola ratione differens a relatione constituit personam, quia aut ly ut dicit formalem rationem respectu praedicati, quod est constituere personam, id est, quod inquantum differens ratione constituat, et tunc relatio rationis esset formalis ratio constituendi personam, quae habet verum esse reale, quod est impossibile ; aut ly ut dicit aliquid consequens formalem rationem, et tunc quaero illud, respectu cujus dicit rationem consequentem, non potest poni, nisi essentia secundurr?se ; ergo essentia, ut essentia, erit ratio formalis constituendi in re, quod tu negas, et hoc patet. Si ut differens sola ratione a relatione dicit tantum aliquid consequens formalem rationem constituendi, et talis differentia rationis non consequitur nisi essentiam, ut essentia; ergo ipsa essentia, ut essentia, erit formalis ratio constituendi, quod tamen opinio negat.
(h) Praeterea, essentia ut sola ratio differens, etc. Si enim essentia, ut essentia tantum ratione differat a relatione, cum nullo modo secundum istam opinionem differat, praeter opus intellectus, ergo ut sic, constituet, quod ipse negat.
(i) Praeterea generaliter constitutivum
est constituto ratio differendi vel conveniendi, non autem est sic ratio, ut conveniens, vel ut differens; non enim rationale est ratio formalis distinguendi hominem ab asino, inquantum ipsum rationale differt ab alio, sed est ratio secundum suam absolutam entitatem. Si ergo essentia constituit personam, non constituet inquantum est differens, sed praecise secundum suam formalem entitatem constituet.
In isto articulo occurrunt nonnullae difficultates ultra supra dictas.Primo dubitatur in hoc quod dicit, quod proprietas non constituit nisi ut actu existens in singulari existentia, quia ex hoc videtur inferre quod proprietas hypostatica in divinis sit vere singularis, quod videtur falsum. Tum, quia contra eum qui vult in primo, dist. 2.part. 2. q. 1. quod singulare in hoc differt a supposito, quia singulare est communicabile ut quo, supposita nullo modo, nec ut quo, nec ut quod. Tum, quia si talis proprietas personalis est singularis, aut est ratio singularitatis; aut de se formaliter est singularis, sicut essentia divina ; aut est quid constitutum ex aliquo contrahibili ad singularitatem, et ex aliqua ratione singularitatis. Si primo, tunc est ratio constituendi singulare, et sic persona constituta erit singularis, et sic communicabilis. Si secundo, videtur sequi idem quod prius. Si tertio, hoc non videtur : Primo, quia quidquid est in divinis est in ultima actualitate ; nihil enim ibi est potentiale, sive contrahibile. Secundo, quia sequeretur quod persona constituta, ut prius, esset formaliter singularis, et sic non simpliciter incommunicabilis ut quo et ut quod.
Secundo principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod paternitas constituit, ut in ultima actualitate, quia hoc videtur repugnare cuidam dicto suo ; dixit enim prius quod ipsa est prior origine filiatione.
Sed si constituit, ut in ultima actualitate, tunc necessario filiatio erit praecise in eodem instanti, etiam originis. Patet per ipsum, quia paternitas est formaliter habitudo ad filium, ergo in quocumque signo, sive naturae, sive originis ponitur, formaliter erit habitudo ad filium: ergo in illo signo erit filius, ergo cum in eodem instanti quo est formaliter et actualiter habitudo ad Filium constituat Patrem, statim sequitur quod Pater non erit prior Filio origine.
Tertio principaliter dubitatur de illo exemplo posito, scilicet quod paternitas Socratis sit causa prioritatis originis, et quod Socrates inquantum pater, sit prior origine Platone filio ; hoc enim non videtur verum, nec ad mentem Doctoris, patet. Primo, quia paternitas in nobis nullo modo concurrit ad aliquam productionem ; non enim est ratio formalis Socrati ad producendum Platonem, nec similiter est conditio agentis, ut patet, imo nulla relatio secundum Doctorem, ponitur activa alicujus, nec ut quo, nec ut quod.
Secundo instatur, quia Doctor in primo, dist. 3. quaest. 5. et in secundo dist. 1. quaest. 2. vult expresse quod in aliquo priori ad absolutum in causa, sequatur absolutum in effectu, ita quod generatio Platonis terminatur ad absolutum in Platonem, quo absoluto producto, statim resultat relatio, puta filiatio in Platone, et paternitas in Socrate, et non magis una quam alia, et per consequens patet quod paternitas in Socrate non est causa prioritatis originis, quia filiatio nullo modo dependet a paternitate, cum aeque primo sit filiatio in Platone, sicut paternitas in Socrate. Similiter sequeretur ex hoc quod generatio activa in Socrate esset causa prioritatis originis in ipso, et sic Socrates generans esset prior origine Platone genito, quod tamen non videtur, quia generatio passiva aeque primo inest Platoni, sicutgeneratio,scilicet activa inest Socrati. Quarto principaliter dubitatur de illa difficultate, qua nititur probare quod cum simultate naturae stat ordo originis, et sic Pater in divinis, etsi sit simul natura cum Filio, tamen est prius origine. Et primo probo quod nullo modo sit prius nec natura, nec origine, quia in quocumque instanti principium formale productivum est perfectissime dispositum, et sit productivum per modum naturae, in eodem instanti est productum. Sed essentia in quocumque instanti est in Patre, sive memoria foecunda in Patre, tunc ipsa memoria est optime disposita ad producendum Filium, hoc patet a Doctore in primo d. 7. sed in primo instanti originis, quo Pater est Pater est memoria foecunda optime disposita ad generationem; ergo in eodem instanti Filius est productus. Si enim in eodem instanti non est productus, oportet assignare causam quare non possit simpliciter in eodem instanti produci, cum in illo instanti sint omnia requisita ad productionem.
Secundo, probo quod sufficiat prioritas originis in principio formali productivo, et nullo modo in Patre inquantum Pater est, quia tota perfectio producentis est a principio formali productivo, ut exposui in primo, d. prima, q. 2. et dist. 3. quaest. 6. Posito) ergo quod Pater, ut Pater, sit simul origine cum Filio, adhmc salvatur prioritas originis in producente, quia sufficit in producente quod principium formale productivum, a quo est tota entitas, et perfectio producti sit prius origine omni memoria foecunda in Filio, et ipsa memoria facunda in Patre est principium formale productivum; ergo ex hoc videtur salvari prioritas in generatione divina, et omnimoda simultas correlativorum, scilicet Patris et Filii.
Tertio, probo quod etiam Pater sit simpliciter prius natura Filio, si ponatur quod ipsum producat. Et accipio dictum Doctoris in primo, dist. 8. et in secundo, dist. prima, q. 2. et 3. et d. 25. et in primo, dist. 39. quod causa in eodem instanti quo causat, adbuc intelligitur prior natura ipso producto, sive causato. Hoc idem vult in 2. d. 5. vult enim in 25. secundi quod voluntas nostra ex hoc intelligatur contingenter et libere elicere actum, quia in eodem instanti quo elicit, potest non elicere ; et hoc est quia in eodem instanti quo elicit, adhuc intelligitur prior natura ipso actu, ut patet ro primo, dist. 39. de voluntate divina, ubi Doctor vult quod voluntas divina possit velle pro instanti A Petrum sedere, et quod possit pro eodem instanti velle ipsum non sedere, quia in eodem instanti quo vult Petrum sedere, potest non velle, propter prioritatem naturae, quia ut vult adhuc est prior natura actu elicito ; hoc idem patet in primo, dist. 40. Ex his videtur sequi quod Pater, etiam quando producit sit prior natura ipso producto, et non videtur posse assignari ista causa, quia aliud est loqui de causa, quae producit aliud in natura, et aliud est loqui de causa producente, quae nullo modo producit aliud in natura, quia primo modo causa est bene prior natura, quando causat, ipso causato, sed non sequitur secundo modo, quia secundo modo non producitur aliud in natura. Hoc nihil est, quia ponatur causa perfectissima, et nullo modo impedita, et similiter producens perfectisimum omnimode dispositum, ita videtur quod causa aeque primo producat suum effectum, sicut producens suum productum, non enim quoad hoc videtur posse assignari differentia aliqua. Si ergo causa perfectissima omnimodo disposita, ut producit, sive ut causat effectum, est prior natura ipso effectu ; ergo a simili in divinis Pator, ut producit Filium, erit prior natura Filio, et sia non salvabitur simultas, quae opponitur ordini naturali in correlativis, vel oportet dicere quod Pater, nullo modo producat Filium in divinis.
Quinto principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod paternitas ut proprietas non constituit quin etiam constituat, ut relatio, cum in re idem sint, licet sola ratione differant. Contra, quia hoc non videtur sequi, nam ipse concedit quod Deus generat, et tamen negat, quod essentia generet, ut patet inprimo, dist. 5. quaest. 1. et tamen Deus et Deitas sola ratione differunt, quia concretum et abstractum sola consideratione intellectus differunt, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. 3. Si dicatur, quod cum dico, Deus generat, quod ly Deus supponit pro Patre, et sic ista est vera, Deus generat, quia Pater qui est Deus generat. Contra, quia hoc concesso, saltem non potest in hoc evitari, quia haec conceditur, Deus creat, imo est primo vera, ut ly Deus supponit primo pro hoc Deo, et non pro aliqua persona, ut patet a Doctore in primo, dist. 4. quaest. 2. et tamen haec negatur a Doctore, Deitas creat, ut ipse probat in primo d. 5. q. 1. ubi vult quod de ultimate abstracto non possit verificari adjectivum adjective tantum, cujusmodi est ly creat; ergo a simili de paternitate, etc.
Respondeo ad omnes objectiones, et primo ad primum dubium, concedo quod illae rationes concludunt contra illam conclusionem sic absolute intellectam. Dico ergo, quod illa conclusio debet sane intelligi, cum dicit Doctor in existentia singulari, accipit ibi singulare non proprie, sed ut distinguitur contra commune, id est, quod sit entitas nullo modo communis, sed entitas existens extra omnem considerationem intellectus, non quod vere sit singularis, sed entitas omnino incommunicabilis praeter omne opus intellectus.Si dicatur, quod ista se habent per ordinem, ut quidam Scotistae dicunt, scilicet singulare, suppositum et persona, quia omnis personna est suppositum, et non e contra ; patet, quia persona est incommunicabilis existentia in natura intellectuali, suppositum vero est incommunicabilis existentia, etiam in natura non intellectuali, ut patet de isto lapide. Similiter omne suppositum est singulare, non e contra, ut patet de hac albedine, quae est singularis, et non suppositum, cum sit communicabilis ut quo.
Respondeo (salvo semper meliori judicio ) quod hoc est verum in creaturis, ubi natura contrahitur ad singularitatem. Dico secundo, quod etiam in divinis conceditur, non secundum naturam contractam ad singularitatem, sed secundum naturam, quae de se formaliter est singularis, cujusmodi est natura divina, et sic in divinis, omnis persona est singularis, quia includit naturam ex se formaliter singularissimam. Si etiam accipiatur singulare quoad aliquam ejus conditionem, videlicet quod singulare est incommunicabile ut quod, sic potest concedi quod persona in divinis est singularis, quia incommunicabilis ut quod: sed secundum quod singulare est communicabile ut quo, hoc modo persona divina, nec alia persona est singularis. Nola etiam, quod in creaturis non sequitur formaliter, quod suppositum sit singulare ; non enim suppositum est formaliter singulare, propter rationes repugnantes singularis et suppositi, sed debet sic intelligi, quod suppositum est singulare, id est, quod necessario praesupponit naturam singularem. Multa etiam sunt quae non sunt nec suppositum, nec singulare, etiam loquendo de esse eorum extra animam: patet, quia haecceitas non dicitur proprie singularis, sed ratio formalis constituendi singulare, nec similiter ratio formalis constituendi personam vel suppositum, ut relationes originis constituentes personas, ut patet. Adverte etiam, quod esset bona difficultas, scilicet an persona divina possit dici proprie suppositum, tenendo quod suppositum proprie sit incommunicabilis subsistentia in substantia absolute sumpta: sed quia oportet pertractare an sola substantia intellectualis praedicetur de Deo, ideo pro nunc omitto hanc difficultatem.
Ad secundum dubium dico breviter, quod ipsa paternitas constituit ut in ultima actualitate, et concedo quod ut sic, sit formaliter habitudo ad Filium, ut ad terminum: et cum infertur, ergo est simul origine cum Filio, dico primo, quod hoc non sequitur, quia dicitur prior origine, quia ipsa est in Patre ex se, hoc est, per nullam productionem, licet enim originaliter sit ad essentia, et in essentia divina, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. non tamen est ibi per aliquam productionem, et ex hoc sequitur quod Pater est ibi ex se, id est, non per productionem, et sic prior origine Filio, eo quod Filius sit a Patre, ut Pater est: in eodem ergo instanti originis, quo formaliter paternitas est habitudo ad Filium, Filius i on intelligitur esse, quia tunc intelligeretur Filius esse ibi non per productionem. Dico secundo, quod etsi paternitas in ultima actualitate sit formaliter habitudo ad Filium, non tamen sequitur quod in eodem instanti Filius sit, etiam loquendo de aliquo instanti natura priori, accipiendo prius natura pro praesupposito alteri ut exposui in primo articulo, ita quod si posset mensurari aliqua mensura, non tamen durativa, esset aliquod instans mensurans paternitatem, in quo instanti Filius non esset: cum ergo infertur, est formaliter habitudo ad Filium, ut ad terminum: ergo in illo instanti est Filius, negatur consequentia. Si dicatur, non est intelligibile quod A in instanti B, sit habitudo ad C, et quod in eodem instanti C non sit, dico, quod aliud est loqui de habitudine ad terminum, quae a termino dependet, ut omnis relatio in creaturis: et aliud de habitudine, quae nullo modo dependet a termino, sicut est paternitas in divinis. Similiter aliud est loqui de relatione suo modo productiva termini, et constitutiva suppositi productivi termini, ejusmodi est paternitas divina, et aliud de relatione nullo modo productiva termini, nec quovis modo constitutiva alicujus suppositi productivi, qualis est relatio creata, sive in creaturis: et ideo non videatur mirum si paternitas, ut est formaliter habitudo ad Filium, sit in aliquo instanti in quo Filius non est.
8i dicatur in instanti A paternitas est habitudo formaliter ad Filium, ergo in instanti A terminatur ad Filium: ergo in instanti A Filius est. Dico, quod non sequitur, in instanti A originis paternitas est formaliter habitudo, ergo in eodem instanti A terminatur ad Filium, non sequitur, quia Filius in illo primo instanti originis non est, sed sufficit quod quando Filius est, quod tunc terminetur ad Filium. Si inferatur, in primo instanti originis non terminatur ad Filium: ergo in secundo instanti originis terminatur ad Filium, et sic sequitur quod terminetur non a se, sed ab alio. Dico, quod non sequitur, sicut etiam non sequitur, Pater in primo instanti originis, antequam generet Filium est beatus: ergo in secundo instanti originis generat Filium, ergo generat Filium non a se, sed ab alio,non sequitur. Dico ergo hic, ut dixi in primo, dist.prima, quaest. 2. exponendo quomodo Pater prius origine sit beatus quam generet Filium.
Ad tertium dubium principale, dico primo, quod Doctor hoc non asserit, ut patet in littera ; exempla enim ponimus non quod ita sint, sed ut magis addiscentes assentiant, ut patet, primo Priorum. Dico secundo, quod tenendo exemplum valere, potest dici quod quia Filius habet principaliter omnia a Patre, et Pater ut comparatur ad Filium habet a se, quod sicut Socrates, ut Socrates est prior natura, vel origine Platone,videtur sequi quod Socrates pater, ut pater sit prior origine Platone (non absolute sumpto, quia est prior paternitate, cum sit terminus ejus, ut patet a Doctore in primo dist. 30.) filio, ut filio. Et hoc modo paternitas poterit dici causa prioritatis originis, respectu Platonis, ut filii, quia tenendo quod pater, ut pater sit causa filii, statim sequitur quod pater sit prior origine filio. Et sic paternitas erit causa prioritatis originis, quamvis paternitas et filiatio in creaturis semper sint simul, et una nullo modo praesupponatur alteri, sicut forte est in divinis, ut supra dixi, et tamen adhuc paternitas in creaturis poterit dici prior origine filiatione, propter causam supra dictam.
Ad rationes quarti dubii. Ad primam, dico quod semper est prior origine, quia Pater habet esse a se, modo praeexposito, et Filius a Patre, non sequitur modo, in instanti originis A essentia est perfecte in Patre, et summe disposita ad productionem ; ergo in eodem instanti est Filius, negatur, quia tunc sequeretur quod Filius esset a se. Sed bene conceditur, in primo instanti est summe disposita ad productionem Filii ; ergo Pater in illo instanti habens illam, producit Filium, imo per talem productionem activam Pater constituitur in esse personali. Sed ultra non sequitur: ergo in illo instanti quo Pater producit Filium, Filius est. Sicut etiam hic non sequitur, voluntas in instanti A
nunc elicit actum, ergo in illo instanti actus est, non sequitur, quia ut elicit actum, adhuc est prior natura, ut supra dixi. Sic in proposito. Et cum quaeritur ratio quare in eodem instanti non potest Pater producere Filium, dico, quod ratio de se est clara, quia producens semper est prior producto, et ultra quia est primum signum originis, quia Pater a se producit, et dat esse Filio ; si ergo in illo praecise instanti produceret Filium, esset implicatio contradictionis, quia sequeretur quod Filius simul esset a se et a Patre, quod non est intelligibile.
Ad secundam rationem, qua probatur quod sufficit prioritas originis in solo principio productivo, dico breviter, quod ad producendum Filium in divinis, duo necessario requiruntur, scilicet ratio formalis producendi, a qua dependet tota perfectio productionis, ut exposui in primo, dist. 1. quaest. 2. et dist. 3. quaest. 6. et sic memoria foecunda in Patre est ratio formalis producendi Filium, et requiritur etiam conditio producentis, scilicet proprietas personalis: semper enim productum realiter distinguitur a producente; si modo Filius esset a sola memoria foecunda, tunc realiter distingueretur ab illa, quod est impossibile ; ut ergo productum realiter distinguatur a producente, requiritur in producente proprietas personalis, propter quam realiter producens distinguatur a producto. Dico ergo, quod in eodem instanti quo memoria ponitur principium productivum in actu, ponitur etiam conditio producentis in actu, et similiter in illo priori quo memoria faecunda ponitur principium formale productivum Filii, paternitas necessario ponitur ut conditio requisita.
Ad tertiam rationem, dico quod illa ratio concluderet, si suppositum producens esset absolutum, quia tunc non haberetur pro inconvenienti, quod ipsum sit prius natura ipso producto, non accipiendo tamen prius natura pro priori, ut di itur causa prior effectu, sive univoco, sive aequivoco, ut supra dixi, de ordine naturae in primo articulo, sed accipiendo prius natura, eo modo quo ponitur intellectus prior natura voluntate, et cum hoc quod productum sit posterius natura. Illa tamen ratio non concluderet ubi suppositum producens est relativum et constitutum in tali esse suppositali per relationem non qualemcumque, sed per relationem ad productum, quia tunc tale suppositum est simul natura cum producto propter naturam correlativorum. Si etiam teneatur, ut sic ipsum esse prius natura aliquo praedictorum modorum, ut supra in primo articulo, adhuc non habeo pro inconvenienti, quod producens quando producit, sit prius natura ipso producto, esset bene inconveniens, si poneretur prius natura essentialiter, eo modo quo causa ponitur prius natura effectu, ut ibidem dixi.
Ad quintum et ultimum dubium, dico quod non est simile, quia aliud est loqui de formali ratione constitutiva alicujus in esse reali, et aliud est loqui de praedicato, quod praecise verificatur de aliquo, ut in concreto, et non in abstracto, quia primo modo ponitur realiter constitutum sub ratione actuali reali, et ideo paternitas, ut constituit, praecise constituit ut est in re, et non in consideratione, et ideo non est simile. In re etiam ita deitas realiter est creatrix, sicut et Deus, sed Logice loquendo non est sic, ut patet in primo.