IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
" Quid vobis, "
0 animarum pastores, " videtur, " humana ratione caelestia aestimentibus?
" Si fuerint, " in passione, " centum oves alicui. " Centenarius numerus quadrus ex denario, virtutum et operum significat perfectionem. Ezechiel. xli, 13 : Mensus est domus longitudinem centum cubitorum. Oves autem homines, et Angeli propter ovium utilitatem et in pastu similitudinem : quia, Ezechiel. XXXIV, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel, hoc est, in verticibus Trinitatis erunt pascua earum. Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingredietur contemplando, et egredietur agendo : intus ad veritatem, et extra ad virtutem : haec est enim mensura hominis, quae est Angeli . Deuter, xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, hoc est, Angelorum Dei. Fine enim contemplationis, et opere laudis, et stabulo mansionis homo et Angeli communerantur. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor, " Alicui " dicit : quia non sunt nisi uni Domino Jesu Christo. Hic enim solus possidet ut pastor, qui dicit : Ego sum pastor bonus . Psal. XCIV, 7: Nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Ezechiel, XXXIV, 31 : Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis, ''domus Israel.
" Et erraverit una ex eis. " Errans ovis non est perdita, sed est in via perditionis. (miti igitur malum Angeli sit (sicut dicit Dionysius) contra deiformem intellectum esse: et deiformis intellectus sit immediate in primum lumen, unde exivit, converti : malum daemonis est ab ipso lumine (quod non est via, sed finis) averti, et ideo cadit a beatitudine et beatificante, et non a via ( quae est ad beatitudinem et beatificantem). Malum autem hominis, sive animae rationalis, est contra rationem esse, quae est inquisitiva eorum quae sunt via ad finem per speculum et aenigma : et ideo malum ejus est casus a via, et non a fine. Recedens autem a via potest redire : et ideo ille quaeri potest : et ideo non dicit duas in natura errasse, sed unam, quae est homo : alia enim cadens non errat, sed damnatur, et ideo non quaeritur. Isa. LIII, 6: Omnes nos quasi oves erravimus... : posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Psal. cxviii, 176: Erravi sicut ovis quae periit : quaere servum tuum, Domine.
" Nonne relinquit nonagintanovem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit ? " tangit requisitionem. Et tangit tria: quid quaerens relinquit, qualiter quaerit, et inventionis modum innuit.
De primo dicit: Nonne relinquit nonaginta novem in montibus ? " Relinquere
autem hic non est per subtractionem praesentiae faciei, cum immediate ante dictum sit, quod semper vident faciem Patris in caelis. Una autem est facies Patris et Filii et Spiritus sancti. Joan. id, 13: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Sed relinquit, naturam eorum non assumendo. Ad Hebr. ii, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae: apprehendit. Cantic, ii, 8: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Sic enim salit in montibus gaudiorum, quod transilit colles dignitatis Angelorum. " Nonaginta novem, " hoc est, Angelos, qui in novem sunt ordinibus : et hi novem in denarium perfectionis divinae, in illuminatione theophanarium, multi plicantur.
" In montibus, " in quibus pascuntur in. vertice luminis contemplandae Trinitatis. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Luc. xv, 4, dicitur : In deserto. Desertum autem dicitur, quia a peccantibus desertum est. Psal. LXIV, 18 : Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
Deinde tangit inquisitionem dicens :
" Et vadit, "
Pedem movendo de caelo in.terram, et in humanitate ponendo. Psal. LIX, 10 : In Idumaeam extendam calceamentum meum : mihi alienigenae subditi sunt. Baruch, III, 38 : In terris visus est, etc. " Quaerere. " Ecce actus requisitionis. Luc. xv, 8 : Quaerit diligenter, donec inveniat. Ezechiel. XXXIV, 11 : Ecce ego ipse requiram oves meas. " Unde improperat malis pastoribus, ibidem v. 6 : dicens : Non erat qui requireret. Et, paulo ante, v. 4 : Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
.Quid autem quaerit, subdit dicens: " Eam quae erravit. " I Petr. II, 25 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem et Episcopum, animarum vestrarum," Et si contigerit ut inveniat eam, anicii dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt.
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. "
Modus est inventionis. Et ponit conditionem propter motum liberi arbitrii : quia qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Psal. lxxxviii, 21 : Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum, hoc est, oleo gratiae. Deuter. XXXII, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis, hoc est, in deserto, a virtutis cultu, in horrore culpae, et vastae solitudinis sequestratae a beatorum Angelorum societate, et cohabitatione.
" Amen dico vobis, " De gaudio tangit propter illam inventam : " Quia gaudet super eam. " Luc. xv, 6 : Congratulor minifriihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Ibidem, v, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. lsa, lXII, 5 : Gaudebit super te Deus tuus.
" Magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt. " Hoc potest intelligi de majoritate extensixa, sive discreta : vel extensa, sive per modum continuitatis accepta. Si primo modo, tunc sensus est : Gaudebit magis quia de pluribus : quia de dolore contra peccatum in compunctione, et de amore ad bonum in virtutis opere. IV Reg. ii, 9 : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. Qui est simplex in Christo, in peccatore duplicatur, et peccati remissionem et virtutum opera perficiens. Secundo modo intelligitur in casu: quia justus qui. non indiget paenitentia, securus est: et haec securitas est frequenter generans torporem devotionis, et gratiae I datur exemplum de milite, qui licet aliquando fugerit, tamen conversus, postea cum duce fortiter hostem stravit : qui plus diligitur quam qui numquam fugit, nec umquam in bello acer et pugnax apparuit. Ad Romam viii, 28: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa: etiam peccata. Eccle, IX, 4 : Melior est canis vivus leone mortuo. Nehem. seu II Esdrae, VIII, 10 : Gaudium Domini est fortitudo nostra.
" Sic non est voluntas, etc. "
Innuit expositionem. " Ante Patrem vestrum, " qui novit bona data dare filiis Qui. etiam dulcedinem suam filiis ostendit . " Qui in cadus est, " et terrenis non mutatur affectibus : " ut pereat unus de pusillis istis. " Ezechiel, xviii, 23 : Numquid voluntatis meai est mors impii , dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? 1 ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. II Reg. XIV, :14: Nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
" Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. "
Hic tangit correctionis et revocationis modum. Et dicuntur duo : quorum primum est revocatio : secundum autem est confirmatio sententiae contra obstinatum, ibi, v 18 : " Amen dico vobis. "
In primo tres inducit gradus: correptionis, convictionis, accusationis, vel denuntiationis.
De gradu correptionis dicit duo : quis debet corripi, et qualiter.
Quis ? " Si peccaverit frater tuus. " Tria dicit : " Si peccaverit : " quia non corripitur, nisi qui peccavit: non est autem peccatum, nisi mortale peccatum : de aliis enim venialibus non est correptio, quia, Jacob. iii, 2, dicitur : In multis offendimus omnes. I Joan. I, 8 : Si dixerimus quoniam peccatura non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
Secundum est, quod dicit: " In te. " Et in hoc notantur tria secundum Glossam : Primum notatur ex discretione naturae : In te enim peccare, est in hominem peccare, et non in Deum. Si enim in Deum solum peccat : tunc aut peccatum ejus in nullum omnino nocumentum proximi procedit, aut ita est principaliter in Deum, quod etiam per accidens nocet proximo. Primo modo est peccatum occultum, quod nemo scit, nisi solus Deus : et tu ut Deus : et tunc, ut dicit Glossa, " Non est nostri arbitrii aliquid facere de " peccato illo, nisi forte admonendo in " secreto, sicut Deus monet: sed non " possumus procedere ad publicum adhi-" bendo unum, vel plures, ut proda-" rnus. " Alio modo est in Deum principaliter, et secundario in proximum, sicut est blasphemia, vel retractio a sacrificio, vel laude Dei: et de hoc, in quantum est contra proximum, debet fieri correctio : sed de offensa et emenda non est nostri arbitrii aestimare secundum satisfactionem proximi, sed potius secundum injuriam illatam Deo. I Reg. II, 25 : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Alio modo, " in te " notat discretionem personae: et hoc duobus modis. Uno modo, quantum ad peccati nocumentum quod in te est, et non in alium : sicut si contumeliam, vel damnum irrogat tibi: tunc enim tui arbitrii est remittere injuriam, et monere de correctione peccati, sicut inferius habetur, quod peccanti in nos septuagies septies dimittendum est, si veniam petat. Alio modo in te peccat, sicut dicit Augustinus, " quando te sciente peccat. " Sed tunc distinguendum est : quia te sciente intelligitur, te sciente tua scientia, quae scientia humana est, hoc est, quando signo, vel facto prodit in tuam notitiam, quod signum, vel factum est infallibilis nuntius peccati : quia tunc fit te sciente, et non temerario judicio tuo. Si autem venit ad te scientia Dei, hoc est, cordis secreti revelatione, non hoc est te sciente, sed. potius Deo sciente, et te ut Deo sciente : et sive ita revelet tibi in forma confessionis, sive sine forma confessionis, non debes procedere ad correctionem. Adhuc, si fallaci nuntio veniat ad te, non fit te sciente : sicut si dicatur tibi, et nullum aliud exstct indicium : tunc enim nisi valde confirmetur verbum dicentis, non debes credere : et ideo non ad correctionem procedere. Sed quando visus probat, vel alia certa indicia, tunc Sit te sciente humana scientia, et tunc fit in te, hoc est, contra te : quia te scandalizat, quantum in ipso est: et fit contra cordis tui dilectionem, qua diligis fratrem sicut teipsum : et ideo debes procedere ad. correctionem : et hoc est quod dicitur, 1 ad Corinth.VIII, 12: Sic peccantes in fratres, ei percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
Deinde tangit, quis peccat, quando dicit: " Frater tuus, " quem debes diligere sicut teipsum : et ideo dicit Augustinus, quod. " hoc non fit crudeliter, sed mise-" ricorditer, ne contagione pestifera plu" rimos perdat." 11 Machab. VI, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
Levit. XIX, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Et ideo sicut in meipso volo emendari peccatum sine confusione, si fieri potest, ita volo in proximo.
" Vade, etc."
Sed si prope me est, aequaliter ibo ?
Responsio. Vade duobus pedibus, compassionis, et charitatis : tunc enim non indignabitur. Jerem. x, 24 : Corripe me,Domine,.., verumtamen non in furore tuo, ne forte ad nihilium redigas me. Psal. VI, 2 : Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me,
" Corripe cum. " Proverb. xvii, 10 : Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. Proverb. XXIX, 15 : Virga atque correctio tribuit sapientiam. II ad Thessal. III, 15 : Nolite quasi inimicum existimare, eum scilicet qui non obedit verbo nostro, sed corripite ut fratrem. " Inter te et ipsum solum, " ne forte publicatus, humanam amittat verecundiam : et tunc non curet corrigi. Jerem, iii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.
" Si te audierit, " corrigendo vitium, " lucratus es fratrem tuum. " Jacob. v, 20 : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum." Si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae : si autem. Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. "
Secundus est gradus, qui habet in se duos, scilicet redargutionis, et convictionis.
Duo igitur dicit : primo notitiam, quod non correxit, quando dicit : " Si autem te non audierit, " hoc est, si ad te pervenerit certo indicio, quod te non audivit : et hoc non fit, nisi quando peccatum iterat, et jam hoc in notitiam serpere incipit : si enim in occulto fiat, adhuc tunc non potest sciri si audivit, vel non audivit. Et hoc modo exponit Augustinus in Regula. Unde vult Augustinus quod tunc observetur peccans cum alio, qui etiam hoc deprehendit : ut coram illo arguatur ad quem etiam pervenit notitia criminis et haec sunt verba : " Si autem negaverit, tunc neganti ad-" bibendi sunt alii, ut coram uno posce sit argui, vel a duobus, vel tribus con-" vinci. "
Et hoc est quod dicit : Adhibe tecum unum,)) ad cujus notitiam, sicut ad tuam, devenit : quia aliter non est adhibendus. Si autem tu dicas ei nescienti, tunc ambo estis unus : quia ex uno corde loquimini. Et sic patet, quod istud est peccatum quod non omnino est occultum, sed serpit in notitiam plurium. Unus autem adhibetur, coram quo arguatur. Psal. XLIX, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. II ad Timoth. IV, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. " Vel duos : " unus enim non adhibetur in testem. Deuter. XIX, 15 : Non stabit testis unus contra aliquem, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si autem coram uno qui scit ut tu, redargutus non corrigitur : tunc " duos, " vel plures tecum adhibe, qui eo modo sciant quo tu scis, et non ex solo dicto tuo. Unde, Augustinus, " ut possit jam ab uno teste " argui, sed a duobus, vel tribus coner vinci. " Et iste est gradus convictionis.
Quidam autem dicunt, quod in denuntiatione adhibetur unus, sed in accusatione duo. Sed hoc nihil est : quia in denuntiatione nullus testis est necessarius. Sed alia est expositio secundum Augustinum, et bona est, et hoc innuit littera sequens : " Ut in ore duorum, vel triumtestium stet omne verbum. " Non dicit : in ore unius, quia injustum est audire unum contra unum. Dicit autem testium, ut habeant testium formam in testificando, et vitam ad hoc quod stabile credatur dictum eorum.
" Quod si non audierit eos, " cum jam videat quod de crimine convinci possit, si ipse se judicaverit, et correxerit, non est ulterius publicandus. I ad Corinth. XI, 31 : Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Si ergo istos se non corrigens non audiat, " dic Ecclesiae, " hoc est, Praelato in conventu et Synodo accusa. I ad. Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Augustinus : " Convictus vero secundum Praeit positi vel Presbyteri arbitrium debet " emendatoriam subire vindictam : quam " si ferre recusaverit, de vestra societate " projiciatur. "