De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) De tertio articulo. Hic videndum est de istis relationibus, quae communiter conceduntur primae personae (exceptis ingenito et spiratione activa), quae scilicet sunt paternitas, generatio activa, generativitas, potens generare, et hujusmodi, quomodo se habeant ad invicem, et quomodo ab invicem differant. Et breviter ponit duas conclusiones : Prima, unica, sola, et omnino unica est relatio originis inter primam personam et secundam, ita quod nulla est distinctio talis relationis, qualitercumque in re ante meram considerationem intellectus, id est, quod nulla est ibi distinctio praeter opus intellectus. Secunda conclusio : llla relatio quae omnino unica est sic in re, potest ratione distingui, sive diversis rationibus considerari.
Primam conclusionem probat dupliciter, et prima probatio stat in hoc: Unica et sola est unius ab uno perfecta origo, et hoc intelligendo originem activam unicam a parte originantis, et unicam passivam a parte originali, licet haec et illa sint quodammodo duae. Sed relatio originis inter primam et secundam personam, dicit perfectam rationem originis secundae personae a prima: ergo est tantum unica, accipiendo active a parte Patris, et tunc est unica activa in Patre, et quasi passive a parte Filii, et erit ibi etiam unica passiva. Probatio majoris stat in hoc, quia A non dicitur perfecta origlnntio, qua circumscripta, nihil minus esset ipsum originatum ; hoc patet. Sed si in Patre essent duae originationes activae perfectae, tunc sequeretur quod una illarum circumscripta, adhuc esset originatum ab alia ; ergo prima non fuit perfecta, et similiter alia circumscripta, pula B, adhuc originatum esset ab A, et per consequens B non fuit perfecta originalio, et sic tandem sequeretur, quod utraque circumscripta, adhuc originatum posset esse. Similiter potest argui, si duae origines passivae essent in Filio.
Si dicas non potest A circumscribi manente B, nec e contra, hoc non valet, quia duabus originibus, quarum utraque sit perfecta, non potest idem suppositum originari ab eodem ; per utramque enim productionem haberet totum esse, quod posset accipere a producente, et ideo est impossibile quod per alteram, sive manentem cum ea, sive quocumque modo, accipiat aliquod esse.
(1) Hoc secundo arguitur. Secunda probatio est magis Logica, quia relationes distinctae, praeter opus intellectus non praedicantur de se invicem in abstracto, non formaliter, nisi una esset de formalilate alterius, sicut dicimus quod paternitas in creatoris est relatio; nec per identitatem, quia una non continet aliam per identitatem, cum nulla sit formaliter infinita, ut patebit in quaestione sequenti. Et patet quomodo in divinis una non praedicatur de alia: non enim haec est vera: Paternitati est spiratio activa, et tamen haec conceditur : Paternitas est generatio activa, similiter haec non est vera : Paternitasb est innascibilitas, ut patet per Augustinum 5. de Trinit. cap. 6.