De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Arguit generationem et paternitatem distingui, quia habent diversa fundamenta, ut videtur dicere Hilarius. Occasione hujus objectionis explicat secundam conclusionem positam, scilicet quomodo unica relatio originis Patris diversimode considerari potest per rationem sine ulla distinctione ex natura rei, verbi gratia, hic hac generatione potens generare, hic generans, hic quia genuit, hic quia habet genitum secum coexistens. In prima consideratione imperfectionis est quod separat ab actu. In secunda, quod non statim habeat actum et quod non manet. In tertia, quod quasi sequitur ad actum ; perfectionis autem est quod maneat actus, et quod habeat genitum secum existens. AblatiS, ergo imperfectionibus generatio productiva termioi completa manens, secum habens terminum, est ipsa paternitas a parte rei, et sola ratione distinguitur ab ea per nostros conceptus comparatos ad imperfectiones, quae reperiuntur in generatione creata.
Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. et ad propositum videtur ibi dicere, quod pater dicitur, quia genuit, sicut filius, quia genitus est: sicut ergo fundamentum non est idem relationi, nec e converso, sic generatio et paternitas. Hoc confirmatur per Hilarium 9. de Trin. cap. 13. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas, quam paterni nominis consecuta est perfectio. Vult ergo dicere, quod paternitas consequitur nativitatem, sive generationem, et hoc declaratur per hoc, quia pater non est pater ex hoc quod generat, sed praecise per hoc quod habet genitum coexistens secum ; habere autem genitum coexistens, videtur differre ab eo quod est generare, quia in animalibus, decidens semen habet actum generationis, sicut sibi convenit actus, et tamen tunc non habet genitum secum coexistens, et per consequens, tunc non est pater, sed postea.
Dico tamen, quod in Deo omnino eadem ratio realis est generativitas, generare paternitas, quia secundum Augustinum de fide ad Petrum, cap. 2. Proprium solius patris est, non quia est natus ipse, sed quia filium generavit; et secundum Hilarium 12. de Trin. Patris proprium est, quod semper est pater, et filio quod sem per est filius; et ponit Magister Sententiarum auctoritates, lib. 1. di 26. non .est autem nisi una proprietas personalis unius personae; ergo est eadem haec et illa, est tamen ista proprietas distincte considerabilis, et sic est potens habere distinctas rationes ; et haec sit seounda conclusio (n) hic proposita, et juvabit ad solutionem objectorum. Hic dupliciter quidem posset assignari differentia rationis sive rationum, sub quibus posset considerari ista relatio: Una quantum ad differentiam, sive indeterminationem vel abstractionem in considerando ; alia quantum ad possibilitatem vel actualitatem, vel completionem sive determinationem. Quantum ad primam possunt ista considerari: Producens naturaliter, et simile natura producens, et tertio, incommunicabiliter existens, et quoad hoc producens. Et patet, quod tertius modus est indeterminatior secundo, et secundus primo.
Secundo autem modo possum concipere hunc hac generatione generativum: hunc potentem hac generatione generare ; hunc hac generatione generantem; hunc, quia hac generatione genuit; hunc quia hac generatione habet genitum secum coexistens. In creaturis (o) prima differentia est universalitatis, sic quod extendit se ad plura. Secunda differentia (p) quae est hic rationis, est ibi realis et cum separatione reali, pro eo quod aliquid imperfectionis importatur per se in uno, quod non in altero. Et licet in divinis (p) prima differentia rationis possit aliquo modo salvari in una consideratione intellectus, ita quod remaneat conceptus indeterminatior, non remanente conceptu determinatio ri, tamen in re non juvat, quia omnino idem est in re, quod substernitur isti conceptui et illi. Secunda differentia (r) in divinis salvat diversitatem conceptuum, sive diversorum modorum concipiendi idem, tamen applicando ei, quod est in re, debet in quolibet accipi, quod est perfectionis, et omitti quod est imperfectionis, nam in aptitudine et potentia imperfectionis est separari ab actu; in actu est imperfectionis, quod non statim habet secum terminum, et quod non manet, sed tran sit, et in eo quod quasi consequitur actum suum, sicut paternitas est imperfectionis, quod non est semper in summa actualitate communicationis naturae; perfectionis autem est quod manet, et habet secum correlativum coexistens. Ablatis ergo imperfectionibus, et retentis his quae sint perfectionis, generatio non est tantum dispositiva ad terminum, sed complete productiva termini, quae quidem generatio perfecta, et generatio completa, et generatio non transiens, sed semper manens concludit totum quod requiritur. Paternitas etiam, quae non sequitur actum generandi quasi dispositivum et praevium, et ita transeuntem, et manet in sua actualitate completa, quae semper est incompleta communicatione naturae, ipsa includit totum quod requiri tur; generatio ergo ista completa et aeterna, et paternitas illa completa et aeterna, et paternitas illa completae et aeternae actualitatis, omnino idem dicunt ex parte rei: sed unam rationem (s) perfectionis, quae est in creaturis, magis importat hoc nomen generatio quam paternitas, et e converso est de alia. (t) Ex his patet ad objecta in isto articulo, quae videntur probare aliquam distinctionem ex natura rei inter generationem et paternitatem, quando primo arguitur, quod paternitas fundatur super generationem activam ex 5. Metaph. illud requireret prolixiorem tractatum. Et de hoc satis dictum est alibi, tamen ad propositum dico, quod si aliquo modo generatio est prius paternitate in creaturis, non tamen est ut fundamentum, sed ipsa potentia generativa, sive natura, quae generat, est fundamentum, sed est praevia ut dispositiva, sive qua non existente, paternitas non inest, ita quod ibi est distinctio, sicut est inter dispositionem praeviam et terminum completum. Patet ergo quod ista ratio distinctionis non manet in divinis, quia ibi non est generatio nisi completa et necessario secum ponens terminum in esse, nec est paternitas consequens communicationem.
Ad Hilarium potest responderi, quod nomen paternitatis potest dici sequi generationem, secundum quod ista in Deo comparantur ad generationem et paternitatem in creaturis; est quidem tunc quaedam consecutio secundum rationem, sicut in creaturis est consecutio realis. Ubi enim aliqua sunt distincta secundum rationem, similem habent ordinem rationis, qualem haberent realem, si essent distincta realiter, sicut alias dictum est
Si quis autem proterve insisteret in verbis hujus auctoritatis, posset faciliter responderi, quod confessio nominis paterni consecuta est creationem mundi et forte nomen paternum, et hoc loquendo de confessione et nomine a quocumque intellectu creato. Sed ipsa paternitas non est consecuta, nec nativitatem filii, de qua intenditur in auctoritate Hilarii, nec etiam generationem patris, nisi consecutione rationis, de qua dictum est. Per hoc patet ad aliud quod dicitur de paternitate, quod est habitudo habentis secum genitum, et ideo distinguitur a generatione in creaturis, et per oppositum hic non distinguitur nisi ratione.