IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Matrimonium docet ex sua institutione esse indissolubile, nec uxorem extra causam fornicationis posse dimitti: inter varios eunuchos laudat illos qui se casirarunt propter regnum caelorum: paruulis manus imponit: adolescens qui omni x se seruasse praecepta dicebat, audito Christi consilio de omnibus vendendis abit tristis : difficile ergo asserit diuitem intrare regnum caelorum : et quid illis praemii sit qui omnibus relictis ipsum sequuntur.
i. Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem .
2. Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
3. Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes cum et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?
4. Qui respondens, ait eis : Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et foeminam fecit eos ? et dixit:
5. Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una ?
6. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo, non separet.
7. Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
8. Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
9. Dico autem vobis , quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur.
10. Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
11. Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Quis potest capere
capiat.
1 3. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret . Discipuli autem increpabant eos.
14. Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum.
15. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16. Et ecce unus accedens ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam ?
17, Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18. Dixit illi : Quae? Jesus autem dixit : Non homicidium facies : Non adulterabis : Non facies furtum : Non falsum testimonium dices :
19. Honora patrem tuum et matrem tuam : et, Diliges proximum tuum sicut teipsum.
20. Dicit illi adolescens : Omnia haec custodivi a juvente mea : quid adhuc mihi deest ?
21. Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : ei veni, sequere me.
22. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
23. Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
24. Et iterum dico vobis : Facilius