De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(u) Ex istis duabus conclusionibus, etc. Si autem intelligatur de manere secundum rationem, sive secundam considerationem, dicit duo : Primo, quod separata relatione originis secundum omnem modum considerationis, de quibus modis dictum est supra, tunc in intellectu considerante non manet suppositum relatum relatione tali originis, quia quam cito intellectus concipit relationem talem originis secundum nullam relationem, sive secundum nullum modum supradictum inesse supposito, contradictio est simul concipere suppositum relatum tali relatione separata.
Secundo dicit, quod separata tali relatione in consideratione intellectus secundum aliquem modum posteriorem ( puta considerando paternitatem, ut qua suppositum est generativum, sive potens generare, non considerando ipsum tali relatione actus generare ), potest esse suppositum tali relatione, puta paternitate relatum, et hoc secundum considerationem intellectus.
(x) Istae autem rationes sive modi, in intellectu nostro habent rationem conceptibilis prioris, etc. Vult dicere quod intellectus noster sicut in re diversimode potest ab objectis creatis moveri, puta quia hic sunt distincta objecta, scilicet A in creaturis, ut generativum, generatione aptitudinali, A potens generare generatione potentiali, A actu generans generatione actuali, et sic de aliis, quae in creaturis sunt separabilia, ut supra patuit et sic intellectus creatus ex istis potest devenire in cognitionem generationis divinae, sive paternitatis, ita quod eamdem potest concipere secundam alium et alium modum priorem et posteriorem, ut patet in littera.
(y) Sed si quaeratur quo formaliter intelligeretur esse incommunicabiliter.
Respondet quod ab ipso conceptu relativo incommunicabili, et ab illa forma absoluta incommunicabili, sive a proprietate absoluta incommunicabili. Et vult dicere in sententia in ista littera, quod intellectus potest abstrahere a conceptu relativo incommunicabili, et a supposito absoluto, sive a ratione formali absoluta constitutiva suppositi absoluti, unum conceptum indifferentem, qui dicetur conceptus incommunicabilis, indifferens ad suppositum relativum, et suppositum ab solutum, et talis conceptus sic abstractus, nec erit absolutus, nec relativus, qui erit communis suppositis relativis, et suppositis absolutis. Et addit, quod possumus accipere, sive considerare singulare, ut praecise est singulare talis conceptus communis, et non concipere ut singulare suppositi absoluti, communis ad omne suppositum absolutum, nec ut singulare suppositi relative communis ad omne suppositum relativum, sed praecise ipsum considerare, ut suppositum singulare contentum sub supposito indifferenti ad suppositum relativum et suppositum absolutum, et sic tale suppositum singulare non considerabitur nec ut absolutum, nec ut relativum, sed absolute considerabitur sicut considerans hanc substantiam, ut praecise est singulare substantiae communis, non considerat ipsam ut singulare animalis, vel hominis, ut etiam patet a Doctore in quarto, dist. 8. Et addit, quod forte Philosophi, qui posuerunt vel conceperunt suppositum primum movere caelum, non conceperunt ut determinate absolutum, nec ut determinate relativum, sed absolute conceperunt, ut hoc suppositum contentum sub supposito indifferenti.
Et addit Doctor quod hoc suppositum in re, vel est absolutum vel relativum, quia est impossibile esse tale in re, et in existentia reali, quin vel sit formaliter absolutum, vel formaliter relativum, licet in conceptu et in consideratione non sit, neque relativum, neque absolutum. Et hoc est quod dicit in ista littera quam bene nota.