IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur : " Amen dico vobis, " fideli promissione. Ad Titum, I, 2: Quam promisit, qui non mentitur, Deus, " Quod
vos qui secuti estis me, " quia parum est relinquere : ideo de illo non facit mentionem. Cantic. VIII, 1 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae, etc. Sed magnum est sequi. Eccli. XXIII, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo,
" In regeneratione, " non baptismatis, sed resurrectionis Sanctorum in gloria.
1 ad Corinth.xv, 52 : Nos immut alimur. Ad Romam viis:, 21 : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
" Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae . " Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Ad Hebr. x, 3 : Sedet ad dexteram majestatis. " Sedebitis et vos,)) perfecti, quorum cor indivisum est ad. temporaliter delectantia, " super sedes duodecim. " Apocal. IV, 4 : In circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, hoc est, duodecim Patres, et duodecim Apostoli, quia omnes stellae ad duodecim reducuntur. Apocal, XII, 1 : In capite ejus corona, stellarum duodecim. Ideo universitas significatur judicantium per duodecim. Vel, quia septenarius consistit ex tribus et quatuor, unius horum multiplicatio per alium facit duodecim .
" Judicantes duodecim tribus Israel. " Per hoc accipitur universitas judicandorum. Psal. cxlIX, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec omnibus sanctis ejus. Per tribus autem Israel significantur fideles imperfecte boni et imperfecte mali, qui salvabuntur et condemnabuntur. Qui autem infideles sunt, de his dicitur, Joan. III, 18 : Qui non credit, jam judicatus est.
" Et omnis qui reliquerit, etc "
Istud patet per se. Dicuntur enim,
Marc. X, 29 et 30, centies tantum accipere in potentium persecutionibus, eo quod sunt multi implentes in ipso spirituale bonum, et charo venerantur affectu, et illos accipit in patres, etc. . Quidam etiam semper persequuntur hoc bonum. et ideo accipit cum persecutionibus. Vel, centuplum, quia incomparabiliter valet plus quod accipit. Genes. XXVI, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum.
" Et vitam aeternam possidebit. " Joan. x, 28 : Et ego vitam aeternam do eis.
Quia autem in sede judiciaria sedere magnum est, et vitam aeternam habere, ideo finalem adjungit conclusionem de modo habendi tantum praemium honoris, et vitae et felicitatis :
" Multi autem, etc. "
Multitudo enim Judaeorum quae prima electa fuerat, tandem reprobata est et novissimi dignitate et tempore de gentibus perceptione gratiae facti sunt primi. Ad Ephes. II, 13 : Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Et inter vocatos, qui prior est reputatione sui, fit novissimus retributione. Luc. XIV, 11: Omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Et hoc intendit adstruere per totum sequens capitulum.