De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario supponere suppositum, agere non supponere esse, generare non supponere posse generare, et actionem non dici denominative de subjecto ; num. 32. videtur dubius, an actio sit relatio, sed 4. dist. 3. quaest. 1. late probat eam esse respectum extrinsecus advenientem, quod universaliter asserit de 6. ultimis Praedicamentis.
Ad argumentum (a) principale, patet in solutione quaestionis, quod minor est neganda, et ad probationem ejus conceditur, quod illa relatio constituens primam personam pertinet ad originem, imo ipsa est originatio activa.
Et cum accipitur, quod actio praesupponit suppositum, respondeo quod prima entitas incommunicabilis non praesupponit aliquod ens incommunicabile, nec per consequens praesupponit suppositum, quia suppositum est ens incommunicabile: actio autem prima productiva sive productio prima, vel originatio activa est prima entitas incommunicabilis in divinis, quia illa nihil praecedit nisi memoria perfecta vel essentia, et totum hoc est communicabile. Sed primum producere non potest communicari, quia tunc productum per illud produceret se, quod est impossibile; nulla enim mens hoc capit secundum Augustinum primo de Trin. cap. 1. Cum ergo accipitur, quod actio non potest esse nisi suppositi existentis, si intelligatur hoc de esse hypostatico potest intelligi, vel suppositi existentis aliqua entitate priori ipsa actione, vel suppositi existentis hypostatice ipsa actione formaliter, et sic dupliciter potest intelligi: Primo modo est falsa, quia non est ibi entitas hypostatica, quia nec incommunicabile ante actionem; secundo modo est vera, quia ipsa actione est ens hypostatice, quia incommunicabiliter.
Sed arguitur contra hoc (b), quia omne agere praesupponit esse: ergo agere non potest esse prima ratio essendi ipsius agentis.
Respondeo, esse in divinis potest accipi vel pro esse simpliciter, vel pro esse incommunicabili; simpliciter non est ibi nisi unicum esse. sicut saepe dictum est per Augustinum, ut essentiae ; esse autem incommunicabile, sive hypostaticum est ibi aliud et aliud, sicut alia et alia persona. Si ergo accipias in proposito, quod agere praesupponit esse simpliciter, quod est esse ad se, concedo. Si autem accipias, quod agere praesupponit esse hypostaticum, quod in proposito non est nisi esse ad alterum, falsum est, quia ipsum agere est primum esse ad alterum, sicut ipsa actio productiva est prima habitudo ad alterum.
Et si arguas quod non solum agere praesupponit quodcumque esse, sed praesupponit potens agere: si enim. nihil est potens agere. tunc non erit actio ; sed potens agere nihil est in proposito nisi suppositum: ergo ut prius agere praesupponit suppositum.
Respondeo, hic posse agere nullo modo a parte rei praesupponitur, ipsi ageret imo agens est primo potens ipso agere, sed praesupponit illud, quo ut principio formali aliquid est potens agere. Istud et omnia dicta in solutione istius argumenti patere possunt, si concipiatur hoc quod aliqua habitudo realis unica originis est inter primam personam et secundam. Illa enim unica est productio activa, et est habitudo producentis ad productum, sed ut communiter loquimur de productione tanquam de habitudine vel relatione, concipimus ipsam habere aliquid ut fundamentum: quando loquimur de ea actione, concipimus eam habere principium formale productivum. Si ergo alicui non est dificile concipere quod relatio non praesupponit suppositum, sed tantum essentiam, quae est quasi fundamentum, sicut conceditur communiter secundum communem viam, non est ei difficile concipere, quod actio non praesupponit suppositum, neque ut agens, neque ut potens agere, sed tantum praesupponit essentiam, quae est quasi ratio formalis agendi
Si contra istud arguitur : Actio in divinis non est pure relatio, sed aliquid absolutum. Hoc dictum licet in creaturis a quibusdam negaretur, saltem de actione productiva, quia non videtur quod ratio productionis activae possit intelligi ad se, sed ad alterum, tamen quidquid sit de hoc in divinis, actio productiva est mere habitudo, quia secundum Augustinum 5. de Trin. cap. 5. et 10. omne, quod est in divinis, aut secundum substantiam dicitur, aut ad alterum, et quod secundum substantiam dicitur commune est: origo igitur quaecumque sive dicatur actio, sive passio, formaliter est relatio.
Si tandem arguitur Logice, omnis actio denominat aliquod agens, sed in proposito non denominat nisi suppositum: denominans autem praesupponit illud, quod per ipsum denominatur: ergo, etc.
Ad hoc patet ex responsione ad primum argumentum in tertio articulo quaestionis praecedentis, ut dictum est, quod nullum personale in divinis proprie praedicatur denominative de aliquo subjecto incommunicabili de quo est modo sermo, licet forte posset dici praedicari denominative de aliquo significante essentiam communiter in concreto, ut Deus est generans. De tali denominatione non oportet hic loqui, quia talis praedicatio denominativa verificatur pro aliquo contento sub subjecto. Quare autem non sit ibi proprie denominatio, sive praedicatio denominativa de subjecto non transcendente, causa est, quia proprie praedicatio denominativa de subjecto, non est nisi in concreto, et non de eo quod includit * proprium, sed de subjecto receptivo * proprii. Proprietas autem personalis in divinis, non praedicatur de aliquo in concreto non transcendente, nisi de ipsa persona constituta per ipsam, et ita includente ipsam ; ergo de illa non denominative praedicatur. Sola autem essentia est ibi quasi subjectum receptivum talis proprietatis, sed de essentia non praedi atur in concreto propter causam, quae tangetur in fine primi articuli quaetionis sequentis.
Consequenter quaeritur de relatione originis in divinis quantum ad perfectionem suam intrinsecam, et est quaestio.