IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios In vineam suam.
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos.
Et dixit Illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter.
Circa undecimam vero exiit, et invenit allos stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos In vineam meam. "
In hoc capitulo Invitat ad instantiam operis Praelatos Ecclesiae.
Et habet duas partes : in quarum prima ponit instantiam operis, et modum operantis : in secunda, doctrinae confirmationem per congruum miraculum de illuminatione caecorum ante finem capituli, ibi, v 29 : " Et egredientibus illis ab Jericho. "
De instantia autem, et modo operantis tria inducit : in quorum primo sub tigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt
parabola operariorum in vinea instantiam docet operis : in secundo, sub exemplo suae passionis obedientiam et intentionem rectificat operantis, ibi, v. 17 : " Et ascendens Jesus Jerosolymam, " In tertio, sub reprehensione elationis et indignationis in operando, docet consensum humilitatis et affectum fraternae societatis, ibi, v. 30 : " Tunc accessit ad eum mater: " quia, sicut dicitur, Proverb. XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firmat. Et haec patent in littera.
In prima duo dicit, Instructionem videlicet parabolicam, et explanationem per parvam clausulam, quam in fine addit, dicens,v. 16 : Sic erunt novissimi primi, ei primi novissimi. Hanc enim adstruere intendit.
In prima harum duo sunt, parabola scilicet instantiae operis, et parabola remunerationis.
Parabola de instantia operis duo habet : assimilatum, et cui. et in quo assimilatur.
Assimilatur enim regnum caelorum, cum dicit:
" Simile est regnum caelorum, "
Hoc est, gubernatio officiorum caelestium, quae sunt in Ecclesia : hoc enim dicitur regnum caelorum, quia origo ejus est in caelo, et conversatio, et finis. De primo, Apocal. XXI, 2 : Vidi sanctam cI-Vitatem descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam, etc. Ad Philip. III, 20 : Nostra autem conversatio in caelis est. De tertio, Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt. De omnibus his simul, Job, XXVIII, 33 :
Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?
" Homini. "
Hic dicit duo, cui : et in quo fit comparatio.
Cui ? quia, " homini patrifamilias: " et in homine notatur discretio : in patrefamilias auctoritas et prudentia et dispensatio totius domus. De primo, Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. De secundo, Supra, XIII, 52 : Omnis Scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera.
" Qui exiit. "
Hic tangit in quo fit comparatio. Et tanguntur hic tres diversitates, et quinque exitus.
Diversitates sunt operariorum, quia primi mane non stant otiosi, nec reprehenduntur de otio, sed conducuntur pro pretio : secundi stant in foro otiosi, nec reprehenduntur de loco, nec de otio, sed nec conducuntur, sed in vineam mittuntur sub justi pretii aestimatione : tertii autem et reprehenduntur de otio, et in vineam mittuntur, nec conducuntur, nec pro rata temporis pretium promittitur. Et haec patent in littera.
Quinque autem exitus in littera significantur in mane, in tertia, in sexta, in nona, in undecima : exitus autem sunt .manifestationes dovinae, quibus ad opus suum vocat filios hominum Deus Pater, qui, sicut paterfamilias gubernat domum, ita gubernat mundum. Prima igi-
D fur hora est, quando venit in notitiam Adai per legem disciplinae et naturae vocans ad perfectionem justitiae : unde et prima hora in his fuit lumen legis disciplinae : et secunda hora fuit lumen legis naturae, quarum primam obumbravit
peccatum inobedientiae, secundam autem obumbravit peccatum contra naturam. Tertia autem hora manifestabatur secundo exitu, per ostensionem peccati in detestando, per invitationem ad paenitentiam, et inductionem diluvii, cum paenitere nollent . Et hic est exitus secundus in hora tertia. Protenditur autem vocatio per divisionem linguarum, et vocationem Abrahae de terra sua, et deletionem Pentapolis (sicut per quasdam luces horarias, in quibus aliquid innuit semper de justitia vocantis) usque ad circumcisionem Abrahae, quasi in horam sextam, in qua sol coepit stare in altissimo promisso, ultra quod etiam ascendere non potuit : quia hoc erat semen, in quo benedicendae erant omnes gentes: cujus signum in circumcisione Abraham accepit, sicut habetur, Genes. xv, 5 et 6, et XVII , 10. Et ille exitus iterum per luces horarias (in quibus aliquid significationis Dei illuxit in introitu Israel in aegyptum, in suscitatione Moysi, et in exitu de aegypto) porrectus est usque ad Moysen, quando legem dedit : in cujus collatione nona conclusa est hora. Et quartus exitus, cum legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones . Et iterum per lucem hora- riam illuminationis regni per David, et legis per Prophetas : haec ora venit usque ad undecimam, quando novissime per se ipsum apparuit : in quibus omnibus vocationibus Judaeos in vinea sicut primos constituit operarios. Primo quidem in protoplastis, secundo in Patriarchis, tertio in Legislatore, et quarto in Regibus et Prophetis, et tandem in seipso dicente, Supra, xv, 24 : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. ''Haec autem vocatio non potest extendi, quae secundum Chrysostomum, tenebris miscebitur : quae est in manifestatione lucis per praedicationem Apostolorum, quae facta est gentibus novissime in vi- ncain venientibus : qui primi efficiuntur, una hora facientes : et fit eis misericordia, ut prius similitudinem Regis percipiant in agnitione veritatis, quam illi qui
ab initio sunt vocati, sicut dicit Apostolus, ad Roman. XI, 25 et 20 : Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
Sic ergo vinea est Ecclesia militans : vites, fideles in Ecclesia plantati, Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est. Cantic. viii, 11 : Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos. V ites autem, gaudii spiritualis vinum germinantes, de quo dicitur, Judicum, IX, 13 : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines ? Conventio autem hominis est obligatio ad opus justitiae spiritualis ex manifestatione divinae voluntatis. Genes. xxx, 28 : Constitue mercedem tuam quam clem tibi, scilicet, ut servias mihi. Et, Ibidem, v. 33 : Respondebit mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te. Procurator autem vineae secundum hoc Filius Dei est significatus per Joseph, qui, Genes. XXXIX, 4 : Gubernabat creditam sibi domum. Et, ad Hebr. iii, 6 : Christus fidelis est in domo sua: quae domus sumus nos. Denarius autem diurnus est, qui solvitur pro labore diurno, valens decem usuales, et insignitur imagine regis : et hoc nihil aliud est nisi imaginis gratiae perfecta similitudo in nobis, Christo (qui est imago Dei invisibilis) nos sigillante, et operibus justitiae nos pollentibus, et camino tentationis nos purificante. Sic enim in fine diei denarii impressionem perfecte habentes, de omni labore sumus remunerati. Hanc autem impressionem Judaei ultimo accipient, et Gentes primo. Ad Roman. IX, 30 et 31 : Gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam quae ex fide est: Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Murmur autem est ortum ex Judaeis in primitiva Ecclesia, quando Gentes figuram summi
Regis acceperunt. Tunc enim Judaei dixerunt gentes canes esse immundos, et non debere eis dari gratiam : sicut patet per totam epistolam ad Romanos. Et, Act. xv, 1, ubi dixerunt: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. Quos compescit paterfamilias, ostendens viliorem pretii conventionis : quia sufficienter et sine injuria remuneratus est, suscipiens imaginem Regis, quantumlibet diu portaverit pondus diei et aestus. Et per hoc patet intentio litteralis in tota parabola moraliter.
Exponitur autem et de quolibet homine, qui vinea est, cujus vites sunt virtutes. Jerem. II, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Cantic, I, 13 : Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Et exitus patrisfamilias non est aliud, quam ostensio suae lucis in cognitione. Mane ergo est pueritia, quando calore et humore fervet aetas humana. Cantic. VII, 12 : Mane surgamus ad vineas. Proverb. viii, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me. In mane autem isto (quo totum tempus habetur prae manibus), operarii conducuntur promissione divinae similitudinis in imagine impressa summi Regis, ne abeuntes ad mundi vanitates, vadant in dissimilitudinem : de quibus dicitur, II ad Timoth. II, 15 : Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Exitus autem in tertia, est hora juventutis, quando exsiccato jam humido, robusta est aetas ad magna perficienda : et ideo licet de illis dicatur quod stant in foro quasi deliberantes, pro quibus delectabilibus spiritualibus, vel corporalibus se venderent : et licet starent sine profectu et otiosi, nihil vere utile facientes, tamen non reprehenduntur : quia adhuc robusti existentes poterant intensione laboris recuperare dispendium amissi temporis : tamen sine conductione mittuntur ad vineam, quia de toto tempore convenire non poterant, sed ad liberalitatem patrisfamilias con- fugientes, pro rata temporis mercedem praestolabantur. Job, vii, 2 et 3 : Sicut
mercenarius praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. In idem reducuntur, qui circa sextam et nonam inveniuntur. Sexta aetas est virilis, quando virtutis est status, et tunc adhuc et constans est, et robusta : ex duobus illis restituens id. quod deperditum est in tempore. Nona autem est senectus, quae jam est cum declinatione virtutis, sed non substantiae : et ideo de vocatione simul et labore absque increpatione mittitur ad vineam. Undecima vero est aetas decrepita cum declinatione et defectu virtutis et substantiae : et ideo usque ad illam exspectans increpationes meretur, quare tota die steterit otiosus : sed ex misericordia ejus qui neminem vult perire, mittitur ad vineam. Et secundum hanc expositionem murmur eorum est, qui praesumptione propria videntes cum quibusdam sero conversis misericorditer agi, reputant se melioribus dignos, et tunc aliis vel aeque locantur, vel postponuntur, et vitium elationis in eis cum reprehensione comprimitur. Vocat enim Dominus non solum post mortem, sed etiam in vita, cum ducit mentem in considerationem laboris impensi, et praemiorum debitorum : et tunc illi optimi reputantur, qui quantumlibet diu laboraverunt, tamen prae dulcedine charitatis patrisfamilias non videtur eis labor. Genes. XXIX, 20 : Videbantur illi dies pauci prae amoris magnitudine. Istae ergo sunt duae expositiones, ad quas referuntur dicta Sanctorum : et ex his patet intellectus litteralis.
Dicit ergo : " Exiit primo mane. " Jerem, vii, 25 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens. " Conducere oper citios, " Supra, IX, 38 : Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem, suam. Matth.x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. Eccli. xl, 18 : Vita sibisufficientis operarii condulcabitur, et in
ea invenies thesaurum. Operarios enim conducit, non sermocinatores, vel dispensatores Dominus, et resolutos. II ad Corinth. XI, 13 : Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Eccli. XIX, 1 : Operarius ebriosus non locupletabitur. " In vineam suam. " Jsa. lxi, 5 : Filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt.
" Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam, " Isa. VI, 8 : Ecce ego, mitte me. Ezechiel. ii, 3 : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel. Jerem. XII, 10 : Pastores multi demoliti sunt vineam meam. Cantic. I, 5 : Posuerunt me custodem in vineis, etc.
" Et egressus circa horam tertiam. " Osee, VI, 2 : Quasi diluuium praeparatus est egressus ejus. " Vidit alios. " Eccli. xv, 20 : Oculi Domini ad timentes cum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. " Stantes, " immobiles. Osee, viii, 7 : Culmus stans non est in eo, germen nec faciet farinam. " In foro. " Isa. LII, 3 : Gratis venumdati estis. " Otiosos. " Eccli. XXXIII, 29 : Multam malitiam docuit otiositas. Proverb.XXXI, 27 : Panem otiosa non comedit.
" Et dixit illis : Ite et vos. " Joan. XV, 16 : Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. "Et quod justum fuerit, dabo vobis. " II Reg. XXII, 21 : Retribuet milii Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi, " Illi autem abierunt. " Ezechiel, III, 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me. " Iterum exiit circa sextam et nonam horam. " Isa. II, 4 et 5 : Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt.
" Circa undecimam vero exiit. " I Joan. II, 18 : Filioli, novissima hora est. Joan.
XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum, " Et invenit alios, " sine profectu, Proverb. XII, 3 I Radix justorum non commovebitur. II Reg. iii, 1 : David proficiscens, ei semper seipso robustior, " Tota die. " Eccle. XI, 8 : Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum, multorum : qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita. " Otiosi, " Proverb. XII, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est.
" Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. " Excusatio est de non audita vocatione. " Ite et vos. " Luc. x, 3 : Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
" Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad prim. os.
Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
singulos denarios.
Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias.
Dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus?
At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum?
Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Aut non licet mihi quod volo face- re? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi : multi enim sunt vocati, pauci vero electi. "
Hic agitur de retributione. Procurator autem est Filius Dominus Jesus Christus : et caetera patent per praedicta .
" Cum sero factum esset, etc. " Proverb. xx, 21 : Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit, Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Psal. lxvii, 5 : fier facite ei qui ascendit super occasum.
" Procuratori suo. " I Petr, v, 7 : Omnem sollicitudinem projicientes in eum, quia ipsi cura est de vobis, I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo. ut ministros Christi. " Voca operarios, " Statue judicium. Ad Romam XIV, 10 : Omnes stabimus ante tribunal Christi, Joan. v, 25 : Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei.
" Et redde illis mercedem. " I ad Corinth. III, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. II ad Timoth. IV, 8 : Reposita est mihi corona justitiae, equam reddet mihi Dominus, etc.
" incipiens a novissimis. " Ad Romam xv, 1) : Gentes super misericordia honorare Deum. Sapient. VI, 7 : Exiguo conceditur misericordia.
" Singulos denarios, " Tamen, I ad Corinth. xv, 41 : Stella a stella differt in claritate.
" Murmurabant. " Sapient. I, 11 : Custodite vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae,
" Non facio tibi injuriam, " quia teneo pactum. Job, viii, 3 : Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotenssubvertit quod justum est ? Job, XXXIV, 10 : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas,
" Volo autem, etc. " Secunda autem est ratio justitiae ex decentia liberalitatis regalis sumpta. " Huic novissimo, " cui devotio voluntatis temporis, spatium breviavit. Ad Roman. XII, 2 : Probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta, Psal. lxxxIX 4 : Mille anni ante oculos tuos, etc. Supra, VI, 23 : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.
" Sic erunt novissimi, etc. " Deuter. xxviii, 43 et 44 : Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te... Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
" Multi enim sunt vocati, etc. " I ad Corinth.IX, 24 : Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.
" Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos secreto. "
Hic subjungit exemplum suae Passionis : quo et operarii incitantur ad opus, et vinea accipit sanguinis irrigationem, et resurrectionis gloriosae promissionem. Tangit autem tria : primo scilicet, convenientiam loci : secundo, quibus : tertio, quid revelavit.
De loco dicit : " Et ascendens Jesus Jerosolymam. " Jam enim virtute Passionis ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum propter tristitiam Passionis. Apocal, VII, 2 : Vidi Angelum ascendentem ab ortu solis , habentem signum Dei vivi. Psal. lxvii, 5 : Her facite ei qui ascendit super occasum. Ascendere enim nos fecit via Passionis de virtute in virtutem. Cantic. VII, 8 : Ascendam in palmam.
" Assumpsit duodecim discipulos suos," scilicet imitatores prae caeteris. Deuter. XXXII, 11 : Expandit alas suas et assumpsit eum. Exod, XIX, 4 : Vos ipsi vidistis quae fecerim aegyptiis, quomo-do portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserint mihi, scilicet in populum. " Secreto, " ne alii de patientis infirmitate scandalizarentur, et ne ante di-
ulgata impediretur. Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Eccli. VIII, 22 : Non omni homini cor tuum manifestes, etc.
" Et ait illis :
Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur Principibus Sacerdotum et Scribis : et condemnabunt eum morte,
Et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum : et tertia die resurget. "
Ecce hic ponitur jam quarto revelatio Passionis : quia ipsa est virtus omnium sacramentorum, et quae principaliter erat praedicanda. I ad Corinth.I, 23 : Nos praedicamus Christum crucifixum, etc.
Tangit autem quatuor : ubi scilicet, et in qua natura, et a quibus, et ad quas passiones tradetur.
De ubi dicit : " Jerosolymam. " Luc. XIII, 33 : Non capit Prophetam perire extra Jerusalem.
" Et Filius hominis, " quia in natura hominis, et non in divina passus est : " Tradetur, " a Juda Judaeis, " Principibus Sacerdotum, " in quibus erat nocendi potentia, " et Scribis, " in quibus erat nocendi scientia. " Et condemnabunt, " per consilium et accusationem, " eum morte. " Infra, XXVI, 15 : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ?" Et tradent eum Gentibus. "
Secunda traditio : quia inter se condemnatum tradiderunt Gentibus ad exsequendum scelus quod cogitaverant. Joan. xviii, 35 : Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti ? Marc. XIV,
64 : Condemnaverunt eum, esse reum mortis. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum. " Ad illudendum. " Luc. XXII, 63 et 64 : Illudebant ei, caedentes. Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus, dicentes : Prophetiza, etc. Similiter illusum fuit ei in domo Pilati veste coccinea. Infra, xxvii, 28 et 29 : Chlamydem coccineam circumdederunt ei : et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei. Luc. XXIIi, 11 : Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba,
" Et flagellandum. " Joan. XIX, '16, et Marc. xv, 15 : Tradidit illis flagellis caesum, ut crucifigeretur.