IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Jesus super asinam Jerusalem cum triumpho ingressus, negotiatores de templo ejicit, et Pharisaeis de triumpho indignantibus respondet: discipulis autem de ficulnea Christi verbo arefacta mirantibus, declarat fidei efficaciam : interrogationem de sua potestate retundit quaestione de Joannis baptismo : et ex parabolis de homine duos filios habente, et de patrefamilias, cujus vinitores post alios servos, etiam filium pineae haeredem occiderunt, praedicit regnum Dei a Judaeis ad gentes transferendum.
I. Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Betphage ad montem Oliveti , ''tunc Jesus misit duos discipulos,
2. Dicens eis : Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum. ea : solvite, et adducite mihi :
3. Et si quis vobis aliquiddixerit, dicite quia Dominus hisopus
habet, et confestim dimittet eos.
4. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
5. Dicite filiae Sion : Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subjugalis.
6.- Euntes autem discipuli, fecerunt sicuti praecepit illis: Jesus.
7- Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper se-
8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. g. Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant, dioentes : Hosanna filio David 1 benedictus qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
10. Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dioens : Quis est hic?
ii. Populi autem dioebant : Hic est Jesus, propheta a Nazareth Ga- lilaeae
12. Et intravit, Jesus in templum. Dei : et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum et cathedras vendentium columbas evertit :
13. Et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum
14. Et acoesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit
15.. Videntes autem Principes saoerdotum, et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dioentes : Hosana filio David 1 indignati sunt,
16. Et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique, Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
17. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit.
18. Mane autem revertens in civitatem esuriit.
19, Et videns fici arborem unam secus viam , venit ad eam., et nihil invenit in ea nisi folia tantum : et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20, Et videntes discipuli mirati sunt, dioentes : Quomodo continuo aruit ?
21. Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
22. Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis
23. Et cum venisset in. templum, acoesserunt ad eum dooentem Principes saoerdotum et seniores populi, dioentes : In qua potestate haec facis ? Et quis tibi dedit hanc potestatem ?
24. Respondens Jesus dixit eis : interrogabo vos et ego unum sermonem. : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
25. Baptismus Joannis, unde erat? e coelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dioen-
26. Si dixerimus : E coelo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus : Ex hominibus, timemus turbam :
omnes enim habebant Joannem sicut prophetam .
27. Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hoec facio.
28. Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios : et acoedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29. Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit.
3o. Acoedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine : et non ivit.
3I. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretri ces praeoedent vos in regnum Dei.
32. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33. Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias , qui plantavit vineam., et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium caeciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis simi-
1iter.
37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
38. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se : Hic est haeres : venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus .
3g. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?
41. Aiunt illi : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42. Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris .
43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
44. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
45. Etcum audissent Principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis
46. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.