De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo. In isto articulo tria principaliter facit : Primo, declarat quid sit infinitum in magnitudine. Secundo, quid sit infinitum in entitate sive quid sit infinitum intensive. Tertio, quomodo infinitas intensiva insit enti infinito. De primo dicit quod infinitum in magnitudine secundum
Philosophum tertio Physic. text. com. 63. est cujus quantitatem accipientibus semper est aliquid accipere extra. Et declarat Doctor quomodo debeat intelligi ista descriptio,et dicit quod sic intelligitur, cujus quantitatem accipientibus, id est, quantumcumque accipientibus semper restat aliquid accipere, loquendo semper de infinito in magnitudine in potentia, et non in actu. Et aliqui exponunt sic, quod infinitum in potentia in magnitudine fit per ablationem partis post partem, semper addendo novas partes infinito in potentia, puta si A debeat esse infinitum, et nunc sit magnitudo cubitalis, semper addetur nova, et nova pars alterius magnitudinis. Et ideo dicit Doctor sic : Et ratio est, quia infinitum in quantitate, sicut loquitur Philosophus, non potest habere esse nisi potentia, in accipiendo semper alterum post alterum, ut supra expositum est, scilicet accipiendo ab una magnitudine, et addendo alteri magnitudini, quia in actu non invenitur magnitudo infinita extensive, sive etiam semper novam et novam magnitudinem causando et addendo semper. Et ideo quantumcumque accipiatur, scilicet, vel ab alia magnitudine, vel novum, et novam causando, illud, scilicet quod est infinitum in potentia,non est nisi finitum, et quaedam pars totius infiniti potentialis, patet, quia si A cubitale fiat infinitum per additionem alterius et alterius partis, quacumque addita ipsi A, adhuc erit infinitum, quia semper restat aliquid accipiendum, et ipsi A addendum ; imo quibuscumque partibus additis et signatis adhuc semper restant partes accipiendae et addendae, et ideo semper A erit finitum, et per consequens erit pars totius infiniti in potentia. Ex hoc Philosophus tertio Physic. text. comment. 63. concludit quod sicul infinitum habet esse in fieri, et in potentia in quantitate, ita non habet rationem totius, quia totum est, cujus nihil est extra, nec est perfectum, quia perfectum est, cui nihil perfectionis deest, sed isti semper aliquid deest. De hoc vide quae dixi in secundo Metaphysicae Doctoris.
(b) Ex hoc ad propositum. Praemisit ergo Doctor rationem infiniti in quantitate, ut per illam aliqualiter deveniamus in rationem infiniti in entitate, sive infiniti intensive. Dicit ergo, quod ens infinitum in actu est illud, quod non potest ab aliquo excedi in entitate, etc.
(c) Ex hoc possumus. His praemissis Doctor infert duas descriptiones entis infiniti in entitate. Prima : Ens infinitum infinitum est, cui nihil entitatis deest eo modo quo possibile est illud haberi. Secunda : Ens infinitum est, quod excedit quodcumque ens finitum, non secundum aliquam determinatam proportionem, sed ultra omnem determinatam proportionem vel determinabilem. Adverte quod proportio in quantitate, puta in numero ubi est major proportio, semper continet minorem, puta si A se habet ad B, in proportione dupla, ut octo ad quatuor, octo continet quatuor. Similiter si est proportio in magnitudine molis, ut si una linea se habeat in proportione decupla ad aliam lineam, tunc realiter continet plures partes non proportionales, cum utraque sit divisibilis in infinitas partes, ut patuit in secundo, distinct. 2. quaest. 9. sed plures partes continet quantitativas. Sed proportio in entitatiltus, ut cum dicimus, quod Angelus excedit hominem in duplo, intelligimus sic, quod Angelus non contineat entitatem hominis formaliter, sed quod assignata tali perfectione intensiva in homine, adhuc Angelus excedit ipsum in perfectione in duplo, et sic de aliis. Sed nullum finitum quantumcumque perfectum potest proportionari secundum perfectionem infinito intensive, ut patet. (d) Ex hoc sequitur, quod infinitas intensiva, etc. Doctor ex praemissis infert, quod infinitas intensiva non est passio extrinseca, puta realiter distincta a subjecto, de qua dixi in prologo, q. tertia, respondendo ad rationes Gregorii et Occham, et Alphonsi; nec etiam est quasi passio sicut bonum et verum quasi sunt passiones entis, quae nullo modo distinguuntur realiter ab ente, et hoc probat, quia circumscripta per possibile, vel impossibile omni passione, vel quasi passione ab ente infinito, adhuc infinitas inest, patet quia ut sic praecise acceptum, non sub aliqua ratione proprietatis attributalis, ut bonitatis et sapientiae, potest comparari secundum ordinem essentialem ad aliqua, quae excedit, et tamen secundum aliquam proportionem determinatam, quia tunc esset finitum. Dicit ergo in finitas modum intrinsecum: illius, cujus est, quae infinitas dicit intensive,ipsum esse, cui nihili deest, et excedit omne finitum ultra omnem proportionem determinabilem.