De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Hic non quaeritur, an relatio sit eadem realiter infinito, quia supponitur quod sit eadem essentiae ex 1. dist 2. q. 7. num. 43. et dist. 8. q. 4. et 2. d. 1. q. 4. sed quaeritur utrum secundum suam propriam entitatem, ut distinguitur ab essentia sit infinita. Unde non recte respondetur esse infinitam, quia essentia cui identificatur est infinita, quia infertur formalis. praedicatio infinitatis de relatione ex identica praedicatione, quod est fallacia, de quo 1 distinct. 2. quaest. 7. et d. 5. q. 1.
Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit eadem realiter alicui infinito, de quo non est dubium communiter loquendo, quia realiter est eadem essentiae; nec etiam est quaerere, si relatio sit per identitatem illud infinitum ; sed est quaerere si relatio formaliter, hoc est secundum suam entitatem propriam, quae est entitas ad alterum, sit infinita intensive infinitate illius entitatis, hoc est, si entitati propriae hujus paternitatis, ut est entitas propria hujus paternitatis, sit infinitas intensiva modus per se intrinsecus, ita per se intrinsecus quod non tantum ratione alicujus alterius quod sit realiter illi entitati idem, sed non includendo aliquam identitatem nisi istam, imo circumscribendo quodlibet praeter istam ad alterum, adhuc esset entitas illa, quae est ad alterum intensive infinita in seipsa.
Ex hoc patet statim, quod responsio illa, quae communiter datur, non est ad quaestionem, utpote dicendo quod relatio originis est infinita formaliter, quia essentia est infinita, et illa relatio est essentia: non enim quaeritur si sit per identitatem aliqua res, quae sit formaliter infinita, sed quaeritur an ipsa per se primo modo sit illa res, cujus modus per se intrinsecus sit infinitas, et ideo si sic arguitur, divinitas est infinita, paternitas est divinitas ; ergo, etc. Patet quod argumentum non concludit, quia major est vera de praedicatione formali; minor autem non nisi de praedicatione per identitatem: paternitas est deitas, secundum omnes: ergo non potest inferri conclusio, in qua est praedicatio formalis, quia non potebfr major identitas concludi in conclusione extremorum, quam sit identitas eorum ad medium in praemissis. Unde ex altera de necessario, et altera de contingenti, non sequitur conclusio nisi contingens vel unio contingens extremorum ; nisi autem in conclusione haberetur praedicatio formalis hujus, scilicet, paternitas est infinita, non haberetur propositum, sicut patet per intellectum prius expositum, quia non haberetur nisi quod per identitatem est res quaedam, quae est infinita.
Si autem intendas concludere praedicationem formalem, et non tantum per identitatem, ibi esset commutatio praedicationis identicae in praedicationem formalem, et ideo in illatione est fallacia figurae dictionis; commutatur enim quale quid in hoc aliquid, id est, interpretatur medium, quod est quale quid, esse hoc aliquid, quia sicut. ille, qui ex medio dicente quale quid, infert medium dicens hoc aliquid, ita hic ex vi illationis talis praedicationis formalis, intendit inferre, ac si esset hoc aliquid ex vi illationis, quae aliter non teneretur; altera autem non fuit vera, nisi per identitatem ; ergo commutans praedicationem per identitatem in formalem, videtur interpretari utramque praedicationem in praemissis fuisse formalem ; sed non est ibi praedicatio formalis, quia non potest illa minor verificari nisi per praedicationem identicam.
Potest autem breviter dici, quod conclusio ista, paternitas est infinita, proprie loquendo, non est vera ; et ratio est ex modo significandi formali adjectivi, quia significat formam, ut forma est ejus de quo dicitur, propter istam proprietatem, adjectivum non potest praedicari nisi praedicatione formali, et tunc inferendo ex praemissis erit fallacia figurae dictionis, secundum modum prius assignatum. Si ergo infinitum non dicitur formali praedicatione de paternitate simpliciter, conclusio est falsa: sic ergo intelligendo conclusionem de identitate reali alicujus infiniti ad paternitatem, tantummodo debet inferri haec conclusio, scilicet quod paternitas est aliquid, quod est infinitum, sed quaestio habet specialem difficultatem secundum quod alio modo intelligitur, scilicet de infinitate, quae sit formalis modus intrinsecus paternitatis secundum suam entitatem.