IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
et hoc est, quod sequitur :
" Omnes enim habebant Joannem sicut Prophetam. " Luc. II, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare viasejus. Jerern. I, 5 : Prophetam in gentibus dedi te.
" Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. "
Ecoe mendax, et fictae humilitatis responsio.
" Nescimus. " Humilitatis enim verbo, quo se nescire dixerunt, mendaciter coram hominibus effugerunt inconveniens responsionis, ad quod obligati erant ex quaestione : aut si verum dicunt, tunc infidelitas fecit nescire, si fuit e coelo : falsitas fecit nescire, si erat ex hominibus : quia falsum nescitur : unde, Joan. I, 25 : Quid ergo baptizas, si he non es Christus, neque Elias, neque Propheta ?
" Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. "
Ecoe negatio illuminationis propter mendacium negatae veritatis. Jerem. XXIII, 14 : In prophet/is Jerusalem vidi similitudinem adulter antium, et iter mendacii. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
Et ideo sequitur : " Nec ego dico nobis. " Non dicit nescio, sicut illi : quia non est Deus quasi homo, ut mentiatur . Ad Tit. I, 2 : Non mentitur Deus. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax.
" In qua potestate haec facio. " Joan. xv, 24, 22 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent... Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Non oportuit dioere, quod inpropatulo patebat ex opere.
" Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios : et acoedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit.
Acoedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, dornine : et non ivit. "
Inducitur hic sermo parabolicus. Et sunt duae parabolae : una ostendit propter ingratitudinem et inutilitatem esse reprobandos : alia autem est propter peccati multitudinem, et soeleris immanitatem.
In prima continentur duo : parabola, et elicita ex parabola reprobatio.
Parabola habet tria : ad attendendum invitationem, et parabolae propositionem, et judicii postulationem.
Invitans ad attentionem dicit : " Quid autem vobis videtur? " Job, XXXIII, 5 : Si potes, responde mihi. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et siatuam contra faciem tuam. Ad Roman. II, 15 : Inter se invioem cogitationibus accusantibus, aut eliam defendentibus. Et est, ac si dicat: Unde sit baptismus Joannis, nescitis : ecoe humana propono vobis : quid autem vobis videtur secundum judicium humanae rationis ?
" Homo quidam. "
Ecoe parabolas propositio. Haec parabola sumitur a tribus : a patrefamilias : a filio verbo inobediente, et opere devoto : et a filio opere inobediente, et verbo mendaoe.
De primo dicit : " Homo quidam, " Deum Patrem significans : qui homo est, quia humanus et benignus est, sicut paulo ante diximus . Luc. XIV, 16 : Homo quidam fecit coenam magnam. Sapient.VII, 23 : Humanus est, benignus, etc. Jo el,II, 13 : Benignus et misericors est.
" Habebat duos filios, " hoc est, duos populos in affectu filiorum dilectos. Genes. xxv, 23 : Dux gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex utero tuo dividentur. Sapient. XVI, 21 : Substantia tua duloedinem tuam quam in filios ha bes ostendebat.
" Et acoedens, " per notitiae suae illu
strationem, justitia naturali quam in corde scripsit, filium alloquens. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur paoem in plebem suam. Primus autem est gentilis, justitiarn naturalem accipiens.
" Vade, " profectu operis, " ho die, " orto sole cognitionis justitiae naturalis : " operare, " per exercitium laboris, " in vine a me a, " plantata de vitibus politicae virtutis, quae germinat vinum jucunditatis et honestatis. Je rem. II, 21 : Ego plantavi te vineam elect am, omne semen verum. Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est : et vir Juda germen ejus delectabile.
" Ille autem, "
Scilicet gentilis, respondens interius loquenti sibi Patri, " ait : Nolo, " sed convertar ad delicias et idola. Ad Roman. I, 21 : Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aud g rati as egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
" Postea autem, " tempore revelatae gratiae in adventu meo, et praedicatione Apostolorum, " poenitentia motus, " de infidelitate, " abiit " operari in vineam Ecclesiae, dioens illud Judicum, IX, 13 : Non possum deserere vinum meum quod Iaetificat Deum et homines, et ire per devia errorum, et inter ligna caetera promoveri silvestrium morum, in passionibus concupisoentiarum sequendo. Act. XIII, 46: Vobis oportebat primumloqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecoe convertimur ad gentes. Isa. xlix, 6 : Dedi te in luoem gentium, ut sis salus me a usque ad extremum terrae. Joan. XII, 21 : Gentiles, qui asoenderant ad diem festum dixerunt : Domine, voluntas Jesum videre.
" Acoedens autem ad alteram. "
Tangit tertiam partem parabolae, quae est in filio devoto in verbo, et contumaoe in op ere.
Dicit igitur, quod " acoedens, " per legislationem in monte Sinai, " ad alterum " filium, qui significat Judaeos : quia jus naturale in praeputio prius fuit quasi lex scripta in circumcisione.
Et si objicitur hoc quod dicitur, Exod. IV, 22 et 23 : Films mens primogenitus Israel... Dimitte filium meum primogenitum. Dioendum, quod non dicitur primogenitus tempore, sed dignitate et privilegio amoris et donorum : et hoc significatur, Genes.XXVII, 1 et seq., ubi Jacob pater Judaeorum supplantavit Esau patrem gentium in dignitate primogeniturae. Genes. xlix, 3 : Primogenitus meus, prior in donis, major in imperio. " Dixit similiter, " hoc est : " Vade, " profectu justitiae legalis, et intellectu veritatis in mysticis profioe, " ho die, " in orto tibi radio solis clarae intelligentiae. Sed, heu ! dioere potuit illud Sapient. V, 6 : Sol intelligentiae non est or tus nobis, propter perfidiam excaecationis.
" At ille respondens ait, " viva vooe : " Eo, domine. " Exod. XIX, 5 et 8 : Si audieritis vooem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis... Responditque omnis populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. " Et non ivit. " Joan. vii, 19 : Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? Isa. xlviii, 8 : Tra.nsgressorem ex utero vocavi te.
" Quis ex. duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei: Primus. "
Hic incipit quaerere judicium ex parabola proposita. Et dicit tria : quaestionem judicii, responsionem, et ex responsione elicita justam Judaeorum abjectionem.
De primo dicit : " Quis ex duobus " filiis propositis, " fecit, " non dixit, " voluntatem patris ? " Voluntas dicitur hic signum voluntatis, quod est praeceplum de operando in vinea. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
" Dicunt ei : Primus. " Libri quidam habent : " Hic novissimus. " Et tunc, sicut dicit Hilarius, intelligendum est, quod ausu temeritatis et proterviente malitia tergiversantur : advertentes, quod de ipsis dicat. Sed verior littera habet : " Primus. " Causa redditur, Proverb, xxv, 14 : Nubes, et verities, et pluviae non seqteentes, vir gloriosus, et promiss a non complens. Eccle. v, 3 : Si quid vovisfi Deo, ne moreris reddere : displioet enim ei infidelis et stulta promissio. Unde augmentum iniquitatis est vovere, et non solvere. Psal. lxv, 13, 14 : Reddam Domino vota mea, quae distinxerunt labia mea.
" Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrioes praecedent vos in regnum Dei. "
Ecoe justa condemnatio ex verbis eorum. Supra, XII, 37 : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condentnaberis. Luc. XIX, 22 : De ore tuo te judico, serve nequam.
" Amen dico vobis. " Duo dicit : abjectionem, et abjectionis causam.
Abjectionem dicit, " quia publicani, " aperti peccatores gentilium : et omnium sicut Matthaeus, Supra, IX, 10, et Zachaeus, Luc. XIX, 2.
" Et meretrioes, " sicut mulier illa quae erat in civitate peccatrix . Meretrix autem a merendo dicitur : et est, quae non eligit passionem propter passionem, sed propter pretiuni. Fornicatrix autem et mente et corpore turpis est, quae passionem propter passionem eligit. Isa. I, 21 : Quomodo facia est meretrix civitas fidelis, plena judicii?
" Praeoedent vos in regno Dei, " quia plenitudo gentium intrabit, et tandem fiet conversio Judaeorum. Ad Roman. XI, 25, 26 : Csecitas ex parte contigit in Israel, donee plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ad Roman. IX, 25 et 26 : Vocabo non piehem meam, plebem meant : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit : in loco ubi dictum est eis : Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi .
" Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrioes crediderunt ei : vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. "
Ecoe reprobationis causa. Et dicit tria : vocationem justi contemptam, vocationem a peccatoribus creditam, et tertio finalem de obstinatione impoenitentiam.
Circa primum, contemptum vocantis exaggerat ex tribus: ex vicinitate inexcusabili, ex auctoritate incontradicibili, et exemplo innegabili.
De primo dicit. " Venit ad vos, " non longe existens a vobis, " Joannes, " qui tantae fuit auctoritatis apud vos et opinionis, quod Cliristus credi potuisset. Joan. v, 35 : Ille erat luoerna ardens, et luoens. Vos autem noluisiis ad horam exsultare in luce ejus.
" In via justitiae. " Tantae enim erat justitiae in victu et habitu, quod de pilis camelorum induebatur, et zona pellioea erat circa lumbos ejus : et esca ejus locusta, et mel silvestre, ad quam justitiam obstupuit mundus . Propter quod ctiam Lucifer dicitur. Job, XXXVIII, 32 : Numquid producis Luciferurn in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facts ? Et ideo peccato graviori, " non credidistis ei. " Isaiae, LIII, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui r eve latum est ? Exod. iv, 1 : Non credent mihi, neque audient vooem meam, sed dioent : Non apparuit tibi Dominus.
" Publicani autem et meretrioes crediderunt ei. " Unde, Luc. III, 12 et seq., dicitur, quod exiverunt ad eum publicani et milites, et diversi generis peccatores confitentes peccata sua : et accipientes ab ipso baptismum, et forma m vitae ab eo compositam sustinuerunt. Sed Pharisaei nec baptisma reoeperunt, nec formam vitas : et similiter Saoerdotes. Sed interrogabant eum dioentes : Tu quis es ? et, quid ergo baplizas? sicut dicitur, Joan. I, 19, 25. Et ideo dixit eis : Genimina viper arum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
" Vos autem videntes " compungi peccatores et meretrioes, " nec " tunc saltern " poenitentiam habuistis postea. " Job, xv, 28 : Cucurrit adversus eum, scilicet" Deum, erecto collo, et pingui oervioe armatus est. Act. VII, 51: Dura oervioe, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. " Ut crederetis ei. " Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et auires ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
" Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias. "
" Aliam parabolam audite. " Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ah initio.
Oslenditnr autem in ista immanitas soeleris, propter quam juste reprobantur. Tria autem dicuntur : primo enim proponitur serine parabolicus : secundo, quaeritur judicium : et tertio, ex responsio elicitur justa condemnatio.
In parabola autem exaggeratur soelus tripliciter, scilicet ex peccato in servos simpliciter, et ex peccato in multitudinem servorum voluntatem domini scientium, et ex peccato in filium haeredem : magnum enim est peccare in servos, majus in multos servos domini secretaries, maximum autem in filium haeredem.
In primo ho rum tria dicuntur, domini videlicet cura de salute eorum et sollicitudo, et per servos admonitio, et pessimorurn ingratitudo per redditionem boni pro malo.
Sollicitudo est in tribus : in cura, in opere, et in commissione fidei.
Cura describitur, cum dicit: " Homo erat. " De quo dicitur : Homo est : et quis cognosoet eum? Psal. lxxxvi, 5 : Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit earn Altissimus. " Paterfamilias, " et ideo curam impendens, Supra, xx, 1 : Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conduoere operarios in vineam suam.
" Qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit earn agricolis, et peregre profectus est. "
Ecoe opera. Et tangit quinque : plantationem in terras collatione, munitionem in rectorum et Angelorum custodia, purificationem in legislatione, defensionem in templi cultura, locationem in mandatorum exercitio.
Be primo dicitur: " Qui plantavit vineam, " quando plantavit populum in terra promissionis. Psal. lxxix, 9 : Vineam de ae gyp to, transtulisti : ejecisti qentes, et plantasti eam. Et, ibidem, infra, v. 10 : Plantasti radioes ejus, et implevit terrain. Exod. xv, 17 : Introduoes eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine. Jerem. II, 21 : Ego plantavi te vineam meam elect am, omne semen verum. Vites autem istius vineae fuerunt primitivi patres.
" Et sepem circumdedit ei, " in custodibus, Judicibus, et Regibus, et praecipue Angelis. Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Apocalyps. XXI, 12, Super muros et portas novae Jerusalem erant Angeli duodecim. Eccli. XXXVI, 27 : Ubi non est sepes, diripietur possessio. Isa. v, 2: Sepivit earn, et circumfodit.
" Et fodit in ea torcular. " Torcularis praelum est legis gravitas. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imp oner e jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos p or tare potuimus ? Hoc praelum premit rnerum ab aci
nis et faece. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Thren. I, 15 : Torcular calcavit Do minus virgini filiae Juda. Quod autem dicit, " fodit, " nota timoris est: quia ex timore suffodiente serviliter implebatur. Psal. lxxvil, 17 et seq. : Inoensa igni et suffossa, ab increpatione vulius tui peribunt, etc Isa. v, 2 : Torcular exstruxit in ea, et aedificavit turrim, hoc est, templum muniens populum, in medio ejus, ad altitudinem turris. Ibi enim erat propitiatorium, quod munivit populum : et altare, quod sacrificiis tutu m fecit hominem. Psal. cxxi, 7 :, Fiat pax in vir tute tua, et abundantia in turribus tuis. Cantic. IV, 4: Turris David quae aedificata est cum propugnaculis.
Mich. IV, 8 : Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet.
" Et locavit earn agricolis. " Ecoe locatio. Agricolae autem ejus fuerunt patres, qui sarculo disciplinae coluerunt alios, ut fructum faoerent, sicut Saoerdotes et Judioes, et hujusmodi Dei adjutores. I ad Corinth. my 9 : Dei sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Zachar. XIII, 5 : Homo agricola ego sum : quoniam Adam exemplum meum ab adolesoentia mea.
" Et peregre profectus est. " Ecoe commissio vineae fidei eorum : non autem Deus proficiscitur locum mutando, qui ubique est: sed quia subtraxit opera potentiae, qui in praesentia eorum operabatur in aegypto per plagas, et in deserto per apparitiones et miracula. Ideo dicitur profectus esse. Infra, xxv, 15 : Profectus eststalim. Luc. XIX, 12: Homo quidam nobilis abiil in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverli. Quando enim potentiae suae miracula subduxit, et fidei eorum vineam quam miraculis plantavit, commisit, tunc peregre a sensibus eorum profectus esse dicitur : non quod ipse abesset, sed quia sensus eorum longe erant ab ipso.
" Gum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. "
Ecoe admonitio per missionem.
Dicit autem : " Cum appropinquasset tempus fructuum. " Non fructus : quia per negligentiam eorum quibus tradidit earn, fructus nullos habuit. Isa. v, 2 : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Jerem. XIII, 13 : Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea. Deuter. XXXII, 32 et 33: Uva eorum uva fellis, et botrus amarissimus. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. " Misit. " Ecoe quo tempore misit. Quos autem misit sequitur : " Servos suos, " qui obsequiis ejus fuerant mancipati, et quorum injuria redundat in Dominum. Zacliar. II, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spemit, me spernit . Servi autem isli fuerunt viri zelum Dei habentes, et monentes populum : quos semper in illo populo Deus suscitavit. Isa. xlix, 3 : Servus mens es tu, Israel, quia in te gloriabor. Psal. cxv, 16 : Ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Sap. IX, 5 : Servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae. Isa. xli, 8 : Et tu, Israel, serve meus, Jacob quern elegi.
Ad quos misit ? " Ad agricolas, " qui debitores sui fuerunt ex commisso. Michaeae,VI, 4: Misi ante faciem tuam Mloysen, et Aaron, et Mariam.
Ad quid autem misit? " Ut acciperent frucius ejus. " Joan. xv, 16 : Elegi vos, el posui vos ul eatis, et fruclum afferatis, el frucius vester maneat. Cantic. VIII, 11 : Vir afferl pro fructu ejus mille argenieos. Accipere autem fructus est in oellaria Domini reponere fructus gaudiorum justitiae exercitae. Ad Hebr. XII, 11 : Postea fructum pacatissimum exercitatis per earn reddet juslitiae.
" Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium oeciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt,
Iterum misit alios servos plures prioribus, et feoerunt illis similiter. "
Ecoe ingratitude in occisione nuntiorum. Et tria dicit, scilicet capturam, et enormitatem criminis ex persona captoram, et modum punitionis.
Captura : " Apprehensis servis. " Et quod hoc feoerunt agricolae quibus impendit beneficia, malum est : pejus, quod violentas manus injeoerunt: pessimum autem, quia hoc servis domini sui feoe- runt. Est autem ista apprehensio, quod libertatem eis fructum in populo colli
gendi abstulerunt: quia dooere populum non permiserunt, sed eos in caroere posuerunt, sicut dicit Paulus, I ad Thessal. II, 16 : Prohibentes nos gentibus loqui ul salvae fiani, ut imp leant peccata sua semper. Et, Act. v, 18 : Posuerunt eos in custodia publica. Et, Act. v, 28 : Praeoepimus vobisne dooeretis in nomine isto. Amos, VII, 12, 13: Qui vides, grader e, fugein terram Juda... Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes : quia sanctificalio regis est.
Alium oeciderunt. " Tria sunt genera punitionis : alium cnim oeciderunt flagellis, II ad Corinth. XI, 25 : Ter virgis caesus sum. Et, ibidem, v, 24: A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, acoepi.
" Alium occiderunt, " ut Isaiam quem occiderunt serra lignea, et Hur sputis. Ad Hehrae, XI, 37 : In occisione gladii mortui sunt. Act. XII, 2 : Occidit autem Jacobum, frairem Joannis, gladio.
" Alium vero lapidaverunt, " Naboth Jezrahelitem , Stephanum , et infra, XXIII, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophelas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.
" Iterum misit alios servos plures prioribus. "
Secunda exaggeratio major prseoedente, quia plures, quia conscii secretorum, quia isti servi fuerunt Prophetarum. Jeremiae, xxv, 4 : Misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, consurgensdiluculo, mittensque: et non audistis, etc. Et hoc est, quod dicit plures prioribus. Daniel. VII, 10 : Millia mil lium ministrabant ei, et decies mi I lies oentena millia assistebant ei.
" Et feoerunt illis similiter. " Ingratitudo est similis priori : peremerunt enim eos caedendo, occidendo, et lapidando. Act. VII. 52: Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores estis, et homicidae fuistis,
" Novissime autem misit ad eos filium suum, dioens : Verebuntur filium meum. "
Tertia est exaggeratio : quia non modo servum, sed ipsum Dei Filium occiderunt, et scienter, ut dicit littera.
Dicit autem tria : Patrisfamilias beneficium in filii missione : et qualiter meditati sunt in cordibus suis de filii occisione : et qualiter perfeoerunt in operis perpetratione.
Circa primum duo dicit, scilicet quod misit, et ex quanta charitate misit.
In primo dicit tria : quando, ad quid, et ad quem.
Quando ? " Novissime. " Deoebat enim talem et tantum Regem multos praecurrere nuntios, et in novissimo tempore, post quod nullus mitteretur. I Joan. II, 18 : Novissima hora est. I ad Corinth. x, 11 : Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt. Ad Galat. IV, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Ad Hebr. I, 1 et 2: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis loculus est nobis in Filio.
" Misit, " hac intentione, ut ab errore reduoeret et sanctificaret: hoc enim dicit missio, ut tradit Augustinus. Joan. III, 17 : Non enim misit Deas Filium suum in mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum,
" Filium suum, " unigenitum. Joan. m, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Genes. XII , 6, Abraham missus de valle Hebron venit in Sichem, hoc est, de ortu luminis aeterni venit in desertum paupertatis et miseriae.
" Dioens : Forsitan verebuntur. " Ecce ex quanta misit eum charitate, et sapientia : et dicit, " forsitan, " non ex ignorantia, sed ut locum habeat libertas arbitrii, ad quod vult faciendum. Vereri autem est timere cum reverentia : quomodo enim non timerent et vererentur, quem praecipue reges sancti timuerunt. Job, IX, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Apocal. xv, 4: Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum. Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o rex gentium ? Quem etiam non vererentur, si filium non verentur ? Vereri enim secundum aliam expositionem est verecundia timere. Jeremiae, XXXI, 19 : Percussi femur meum : confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolesoentiae meae.
" Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se : Hic est haeres, venite, occidamus eum., et habebimus haereditatem ejus. "
Ecce studium maliti in cordibus ingratorum, de quibus dicitur, Psal. CVIII, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Et notantur quinque : invidentia, studiosa malitia, consensus in malum, nocumenti magnitudo, et avaritia, quae omnium malorum fuit radix.
Dicit igitur : " Agricolae. " Bene agricolae, qui secundum Philosophum rustici sunt, et indispositi ad virtutem, de quibus dicitur, I ad Timoth. I, 19 : Homines corrupti mente, et reprobi circa fidem naufragaverunt. " Videntes. " Supra, xx, 16 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? et vocatur invidentia gratiae, quae peccatum est in Spi- turn sanctum. Mich. VII, 10 : Adspiciet inimica mea, et induetur confusione. Job, XVI, 10 : Hostis mens terribilibus oculis me intuitus est.
" Filium. " Non est enim materia filius, in quern transeat visio : sed formaliter legendum est. Videbant enim esse filium per plenitudinem gratiae, quae apparuit in eo. Joan. I, 14: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Unde dixerunt, Sapient. II, 13, 16 et 17 : Filium Dei se nominal..., et gloriatur pair em se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sint.
" Dixerunt intra se. " Ecoe malitiae studium. Psal. xxxv, 5: Iniquitatem meditatus est in cub ili suo : adstitit omni viae non borae, malitiam autem non odivit. Jerem. XVII, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognosoet illud ?
" Hic est haeres. " Ecoe malum contra conscientiam : quia scilicet in hoc cognoverunt eum : contra quod est, quod dici
tur, I ad Corinth. II, 8 : Quam nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum glorias crucifixissent. Act. III, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignoranliam fecistis, sicut et principes vestri.
Ad hoc objicit Anselrnus, quod si scienter Filium Dei interfeoerunt, cum peccare in Deum infinities majus sit quam peccare in quantaecumque dignitatis hominem, videtur peccatum eorum irremediabile : est autem remediabile : ergo ignorantes feoerunt. Luc. XXXIII,34: Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
Responsio. Dupliciter dicitur sciri aliquid, in principiis, et conclusione. Principia autem cognosoendi Christum esse Filium Dei sufficienter habuerunt, et ex his cognovissent, nisi infidelitas obstitisset in mente, et nubes carnis assumptae in oculis. Joan. xv, 24, 22 : Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum nonhaberent... Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Quoad hoc ergo dicuntur cognovisse : quia opera ostenderunt eum, et Scripturae, et testimonium Joannis, sicut digitus ostendit solem : et sic dicitur, Luc. XI, 20: Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Augustinus in libro de Civitate Dei : " Si quis alii solem digito ostenderit, et " ille solem non viderit, culpet potius " oculi lippitudinem quam digiti osten-" sionem . Sic ergo quoad indicantia dicuntur scire : sed caecitate infidelitatis dicuntur ignorare. Et undecumque causetur ignorantia, licet non excuset a toto, tamen excusat a tanto. G enes. XXXI,27 : Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ? Glossa : " Cur adventum tuum occultare " voluisti ? si enim te cognovissem, num-" quam crucifixissem, sed cum signis " triumphalibus nomen tuum oelebras-" sem. "
"Venite. "
Ecoe consensus in malum. Jerem. XI, 19 : Mittamus lignum in partem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Genes. XXXVII, 20 : Venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem,... et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
" Occidamus eum. " Ecoe cornpletum nocument.um, quo majus inferre non potuerunt. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum. Proverb. I, 11 : Insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra.
" El habebimus haereditatem ejus. " Ecoe avaritia. Est autem duplex haereditas_, terra videlicet, quam per hoc retinere putabant : quae Christi fuit haereditas ex David, patre ejus. Joan. XI, 50-48,
53 : Exp edit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat... : ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum, et gentem... Ab illo ergo die cogitaverunt interfioere eum. Alia est haereditas, Ecclesia de gentibus, quam sublata Christi praedicatione, suis traditionibus cogitabant addere, ut proselitam, et in ea dominari. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Proverb. I, 13 : Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea.
" Et apprehensum eum ejeoerunt extra vineam, et occiderunt. "
Hic ponitur mali perpetratio in opere. Et dicit tria : captivitatem violentiae, ejectionem tamquam immunditiae, et occisionern perfectae malitiae.
De primo dicit : " Et apprehensum eum. " Infra, XXVI, 55 : Tamquam ad latronem existis cum glad iis et fustibus comprehendere me.
" Ejeoerunt extra vineam, " tamquam immundum extra civitatem Jerusalem. Isa. liii, 12 : Cum iniquis deputatus est . I ad Corinth. IV, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad Hebr. XIII, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus port antes.''
" Occiderunt, " in cruoe, ut mortis supplicium crucis accumularent cohfusione. Act. III, 14 et 15 : Petistis virum homicidam donari vobis : auctorem vero vitas interfecistis. Daniel. IX, 26 : Occidetur Christus : et non erit populus, ejus qui eum negaturus est.
" Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciei agricolis illis?
Hic incipit quaerere judicium humanae rationis secundum meritorum distributionem : ut ex responso coram justam ostendat esse condemnationem. Et ideo sunt hic duo, scilicet quaestio, et responsio.
Quaestio innuit tria : adventum judicis, potentiam, et judicium quod quaeritur.
Dicit ergo " Cum venerit. " Habacuc, II, 3 : Veniens veniet, et non tardabit. Ad Hebr. x, 37 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Jacob. v, 9 : Judex ante januam assistit. Non ergo speretur impunitas delicto rum.
" Dominus vineae. " Ecoe potestas. Isa. lxv, 18 : Ego Dominus, et non est alius. Psal. lxvii, 5 : Dominus nomen illi. Ambrosius : " Dominus nomen est " potestatis. " Non ergo speretur liberatio, vel resistentia.
" Quid faciei agricolis illis ? " Qui, sicut dicit Job, IX, 4 : Sapiens corde est, et fortis robore, et justus in judicio. II ad Timoth. II , 13 : I lle fidelis permanet, negare seipsum non potest. Proverb. VI, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae..., nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
" Aiunt illi : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, "
Ecoe responsio. Job, IX, 20 : Os meum pravum me esse comprobabit. Luc. XIX, 22 : De ore tuo tejudico, serve nequam.
Tria autem dicunt respondentes : punitionem videlicet malorum, ejectionem a cultura vineae, et vocationem siveintro- ductionem aliorum, per quos vocatio gentium designatur.
Dicunt igitur " Malos, " in culpa, " male perdet, " in poena. Numer. XXIV, 19 : De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Isa. XIV, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, ei germen, et progeniem.
" Et vineam suam locabit, " non dabit, " aliis agricolis, " ejectis illis. I ad Corinth. III, 6, dicitur de Ecclesia de gentibus : Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Supra, xx, 4: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. De malis autem ejectis dicitur, Isa. iii, 14 : Vos depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra, Psal. v, 11 : Expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine, Attendant Praelati vineam eis esse non datam, sed locatam.
Et ideo sequitur : " Qui reddent ei, " non suo quaestui retinebunt, " fructum " temporalem et spiritualem, " temporibus suis, " singulis annis de eleemosyna annui redditus. Psal. I, 3 : Fructum suum dabit in tempore suo. Cantic. VIII, 11: Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos : tradidit eam custodibus : vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
" Dicit Illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? "
Ecce hic ex responsione justa elicitur condemnatio. Et habet tres paragraphos : in quorum primo responsionem Scripturae coaptat, ut magis terreantur : in secundo, responsionem dat justae condemnationis quoad ejectionem Judaeorum, et vocationem gentium : in tertio, ostendit condemnationem, quod malos male perdet in poena.
In horum primo duo sunt: reprehensio ignorantiae Scripturae quae ducit ad Christum, et ejusdem Scripturae introductio.
De primo dicit: " Numquam, " ad intellectum, " legistis " quod dicitur " in Scripturis. " Non solum in una scriptura, sed in multis. In historia enim accidit, quae est scriptura populi. Psal. lxxxvi, 6 : Dominus narrabit in scripturis populorum, In P salmis etiam legitur , et Isaia per sensum , et Isa. xxviii, 16, etiam per sensum . Et ideo introducit hoc Petrus . Infra, XXII, 29 : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
" Lapidem, etc. "
Ecce Scriptura : et tangit tria, scilicet, duo mira quae sunt in lapide : et auctorem horum. Duo autem mira sunt, reprobatio lapidis, et utilitas. Primum competit Judaeis, secundum Gentibus.
Dicit igitur : " Lapidem quem reprobaverunt aedificantes " templum. Dicitur enim quod lapis dolatus inventus est in aedificio templi, quem caementarii nusquam aptare poterant inter alios in muro reponendum, et tandem posuerunt eum in summa duorum murorum conclusione, in capite anguli, ad aptissimam perfecti aedificii consummationem. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. I Petr. II, 4 et 5 : Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electam, et honorificatum: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini. Act. IV, 11 : Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli.
" Hic factus est in caput anguli: " duos populos quasi duos parietes in se in unum conjungens. Ad Ephes. II, 4 : Duos condens in semetipso. Ad Ephes. ii, 20 et 21: Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.
" A Domino factum est istud, " Ecce auctor mirabilium horum. Act. v, 38, 39 : Si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: si vero ex Deo est, non poteris dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Psal. cxvii, 16: Dextera Domini fecit virtutem. Daniel. II, 34 : Abscissus est lapis de monte sine manibus, et figuraui mundi dissipavit.
" Ei est mirabile in oculis nostris. " Job, IX, 10 : Facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Videmus enim opus Dei, et omnes miramur. Joan. VII, 21, 23 : Unum opus feci, et omnes miramini... : quia lotum hominem sanum feci in sabbato.
" Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. "
Ecce juxta Scripturam responsio quoad abjectionem Judaeorum, et vocationem gentium. Et tria tangit : primo, abjectionem videlicet, et vocationem: et secundo, tangit condemnationem per poe- nam abjectorum : et tertio, obstinatorum incorrigibilitatem, ut ostendatur in opere quod significatur in sermone.
Dicit igitur : " Et ideo, " quia hoc vos justum judicatis, ex ore vestro vos judico, quod " auferetur a vobis, " Synagogae magistratibus, " regnum, " hoc est potestas et ordo spiritualis expressus in Scripturis, quod per vineam designatur. Sic enim ex ore proprio condemnatur. Sapient. I, 19 : In cogitationibus impii interrogatio erit. Daniel. v, 28 : Divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. De hoc regno, Supra, VI, 10 : Adveniat regnum tuum, etc.
" Et dabitur genti facienti fructus ejus, " hoc est, Ecclesiae degentibus. Et dicit, " facienti, " quia vinea non nisi per opera ad fructificandum elaboratur. Isa. lv, 4 : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeeptorem gentibus. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad extremum terrae . Psal. lxxix, 10 : Plantasti radioes ejus, et implevit terram.
" Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. "
Duplicem tangit condemnationem, credentium videlicet malorum, et infidelium. Habens enim fidem informem cadit super lapidem, et conteretur merito perversi operis, et inobedientiae mandatorum : infidelis autem in fundamento non. habet lapidem, et super illum cadit lapis per judicium, et conterit eum : quia magnus et gravis est juste judicans.
Et hoc est quod dicit :
" Qui ceciderit super lapidem istum, " per inobedientiam, confringetur duritia lapidis in judicio. Isa. viii, 15, de lapide loquens dicit : Offendent ex eis plurimi, ei cadent, et conterentur , et irretientur, et capientur. Offendent quidem in culpa, cadent in mortis poena, conterentur in judicio, et irretientur in virtute sententiae condemnantis eos, et
capientur in inferno. " Super quern vero oeciderit, " per judicium, " conter et eum, " gravitate justae sententiae. Isaiae, xxx, 27 : Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Is a. xxx, 13 et 14 : Veniet contritio ejus. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de frag mentis ejus testa in qua portetur igniculus de inoendio, aut hauriatur parum aquae de fovea. De utraque istarum contritionum, Jerem. XVII, 18 : Duplici contritione contere eos.
" Et cum audissent Principes Saoerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis dioeret.
Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. "
Ecoe incorrigibilitas perversorum post tot monita salutis. Ezechiel. III, 7 : Domus Israel no lunt audire te, quia no lunt audire me.
Dicuntur autem hic tria, scilicet veritatis peroeptio, iniquae voluntatis machinatio contra veritatem, et ne in actum prooedat malitia, impeditio per timorem humanum qui pelli sua3 timet.
De primo dicit : " El cum audissent Principes Saoerdotum, " scilicet, pontifioes, " et Pharisaei " de religione sibi applaudentes, " parabolas ejus. " Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem. " Cognoverunt, " per adaptationem, " quod de ipsis dioeret. " Ecoe peroeptio veritatis. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. III Regum, II, 44 : Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum.
" Et quaerentes eum tenere. "
Ecoe iniquae machinationis protervia contra veritatem. Unde, Sapient. II, 12 : Improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostras. Joan. x, 39 : Quaerebant eum apprehendere : et exivit de manibus eorurn. Psal. lxii, 10 : Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam.
" Timuerunt turbas. " Hae turbae sunt, quae eum cum victricibus laudibus, et signis reoeperunt.
" Quia sicut prophetam eum habebant. " Supra, XIV, 5 : Volens ilium occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. Unde, Supra, XXI, 11 : Hie est Jesus, Propheta a Nazareth Galilaeae, etc.