IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Parabola de rege qui fecit nuptias filio suo, in quibus discumbens absque peste nuptiali, in tenebras ejicitur exteriores : tentatur Jesus a pharisaeis super censu dando Coesari, et a Sadducaeis super resurrectione : quorum redarguit inscitiam, mortuorum evinoens resurrectionem : rursumque a legis mandato: vicissim quoque interrogat Pharisoeos, cujus fidius sit Christus.
1. Et respondens Jesus, dixit Iterum in parabolis eis , dicens :
2. Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4. Iterum misit alios servos, dicens : Dicite Invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
5. Illi autem neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
6. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7. Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem Illorum sucoendit.
8. Tunc ait servis suis : Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni.
9. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad . nuptias, 10. Et egressi servi ejus in vias, con- gregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletae sunt nuptiae discumben-
tium.
11. Intravit autem rex ut videret discumbentes : et vidit ibi hominem non vestitum veste nu-
ptiali,
12. Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At Ille obmutuit.
13. Tunc dixit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium .
14. Multi enim sunt vocati, pauci vero
15. Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone .
16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum,
17. Dic ergo nobis quid tibi videtur : Licet censum dare Caesari, an non?
18. Cognita autem Jesus nequitia eo- rum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?
19. Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20. Et ait illis Jesus : Cujus est imago haec et superscriptio?
21. Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo .
22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt.
23. In illo die accesserunt ad eum
Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogave-
24. Dicentes : Magister, Moyses dixit 3 : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25. Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26. Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum.
27. Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28. In resurrectione ergo, cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29. Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
3o. In resurrectione enim, neque nubent neque nubentur: sederunt sicut Angeli Dei in coelo.
31. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
32, Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33. Et audientes turbae mirabantur in doctrina ejus.
34. Pharisaei autem, audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum :
35. Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor , tentans eum :
36. Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
37. Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38. Hoc est maximum et primum mandatum.
39. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum .
40. In his duobus mandatis universa Lex pendet, et Prophetae.
41. Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
42. Dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
43. Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum , dicens :
44. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
45. Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46. Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.