De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Secunda ratio principalis, probans relati ones originis non esse infinitas : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis, quia secundum D. Anselmum, melior est in quocumque supposilo, quam illud quod est ei incompossibile ; ergo relatio originis, cum sit incommunicabilis, non est perfectio talis, quia est incompossibilis cuilibet alteri, etiam in ratione suppositi, et sic non est melius ipsam habere quam non habere ; ex quo sequitur, quod non est infinita. Ratio haec, qua saepius utendum in divinis, late et subtiliter explicatur hic et 1. d. 2. q. 7. num. 79. et d. 8. q. 1. num. 7. 8.
Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis ; omne infinitum intensive est perfectio simpliciter: ergo, etc. Nulla autem proprietas personalis est communicabilis, quia est formalis ratio incommunicabiliter existendi ; ergo nulla proprietas personalis est infinita intensive. Minor est manifesta, quia nihil potest esse magis perfectum, quam quod sit infinitum intensive. Probatio majoris primae, quia secundum quod colligitur ex intentione Anselmi Monolog. 15. perfectio simpliciter est, quae in quolibet habente ipsam melius est ipsam habere, quam non ipsam habere. Haec autem regula indiget duplici expositione, non enim intelligitur sic, melius est ipsum, quam sua negatio contradictorie opposita, quia sic quodlibet positivum esset perfectio simpliciter, quia quodlibet positivum est simpliciter melius sua negatione contradictorie opposita, sed intelligitur ibi non ipsum pro quocumque sibi incompossibili etiam positive, ut sit sensus: perfectio simpliciter est in quolibet melior quocumque sibi incompossibili. Secundo intelligitur in quocumque, (m) non pro quacumque natura, sed pro quocumque supposito, non intelligendo, ut est talis naturae, vel talis, sed absolute accepto, ut est tale suppositum praescindendo rationem naturae, cujus est suppositum. Hoc patet (n), quia auro sic considerato, ut habet naturam auri, vel supposito considerato, ut subsistens in natura auri, non est melius non aurum quam aurum, quia incompossibile, ut incompossibile non est alicui melius ; destruit enim entitatem ipsius ; imo melius sic est auro esse aurum, quam quodcumque incompossibile naturae auri.
Est ergo intellectus propositionis iste, perfectio simpliciter est talis, quae in quocumque supposito absolute considerato secundum rationem suppositi, non determinando naturam, in qua, vel cujus sit suppositum, melius est ipsum quam non ipsum, hoc est, quam quodcumque incompossibile ipsi.
Ex hoc sequitur (o) propositum, quod nulla perfectio simpliciter sit formaliter inoommunicabilis. Probatio consequentiae, quia quod est formaliter incommunicabile, est formaliter incompossibile cuilibet alteri, considerando etiam illud sub ratione suppositi non includendo naturam, cujus est illud. Probatur, quia quod repugnat alicui, cum ut sibi repugnat, destruat ipsum, et sic, non est melius ipsum, quam non tale ; quod autem est de se incommunicabile repugnat cuilibet, etiam sub ratione suppositi; ergo non est melius illi, etiam ut consideratur sub ratione suppositi quam non ipsum.
Habemus ergo istam majorem, quod nulla perfectio simpliciter est formaliter incommunicabilis.