De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) Secunda ratio principalis de communicdbililate. Doctor format secundam rationem principalem, qua probat quod relatio originis non sit formaliter infinita, Et ratio stat in hoc : Perfectio simpliciter est pluribus communicabilis. Sed relatio originis est simpliciter incommunicabilis, ut patuit supra, quaest. 2. cum sit proprietas personalis ; ergo non est formaliter infinita. Major patet per definitionem perfectionis simpliciter datam ab Anselmo, quae est declarata in primo, dist. 2. parte 2. quaest, prima, vide ibi. Tamen hic exponitur aliqualiter ista littera, cum dicit, ista definitio indiget duplici expositione ; non enim intelligitur sic, quod sit melius ipsum, quam sua negatio contradictoria, quia sic, lapis esset perfectio simpliciter, cum sic simpliciter melior quam sua negatio ; melius est enim lapidem esse quam non esse, sed intelligitur ibi non ipsum pro quocumque sibi incompossibili, etiam positive. Nam ut dixi, perfectio simpliciter excludit omnem imperfectionem absolute, et includit infinitam intensivam, si illa est possibilis in entitate, et per consequens omne includens imperfectionem aut limitationem est simpliciter incompossibile perfectioni simpliciter, et cui repugnat infinitas non est perfectio simpliciter.
(m) Secundo intelligitur in quocumque, etc. Vult dicere breviter, quod perfectio simpliciter est melior ipsa, scilicet simpliciter, quam suum incompossibile, sive negativum, sive positivum, et est etiam melior cuicumque supposito absolute, puta, ut est suppositum entis, quia sicut enti non repugnat perfectio simpliciter, quia tunc repugnaret omni enti, ita nec supposito entis, puta huic enti, ut supposito entis non repugnat. Et est sciendum, quod perfectio simpliciter, si non repugnat alicui naturae, nec etiam supposito talis naturae repugnabit: et quia non repugnat enti, ideo nec supposito considerato ut supposito entis. Similiter, quia non repugnat substantiae transcendenti, ita nec supposito, ut supposito talis substantiae, quia vero repugnat substantiae praedicamentali, cum sit limitata, ideo repugnat cuicumque supposito talis substantiae ; et similiter, quia repugnat auro, ideo repugnat omni supposito, ut supposito auri.
(n) Hoc patet. Et hoc est quod dicit, patet, quia auro sic considerato, ut habet naturam auri, etc. Non enim est melius lapidi, ut talis natura esse formaliter infinitum, vel esse Deum, quia hoc est incompossibile lapidi, imo si esset Deus, destrueretur natura lapidis ; melius est ergo lapidi esse lapidem quam non lapidem, et accipitur non lapis pro quocumque incompossibili, sive negative, sive positive. Dicit ergo Doctor quod considerando aurum, ut talis natura, quod est melius aurum esse aurum quam quodcumque incompossibile naturae auri, sive negativum, sive positivum.
(o) Ex hoc sequitur propositum, quod nulla perfectio simpliciter est formaliter incommunicabilis, cum sit melior ipsa in omni supposito absolute considerato, quam non ipsa, quia scilicet est melius simpliciter suppositum quodcumque, puta entis, ut ens, habere ipsam, quam habere suum incompossibile. Sequitur probatio consequentiae, quia quod est formaliter incommunicabile est formaliter incompossibile cuilibet alteri, considerando etiam illud sub ratione suppositi, non includendo naturam cujus est illud. Probatur, quia quod repugnat alicui, cum ut sibi repugnat ipsum destruat ut sic, non ideo melius ipsum quam non tale; quod autem est de se incommunicabile, repugnat cuilibet etiam sub ratione suppositi, ergo non est melius illi etiam, ut consideretur sub ratione suppositi, quam non ipsum. Si enim incommunicabile repugnat cuicumque supposito, etiam absolute considerato, sequitur quod non erit melius illi, quia repugnans, sive incompossibile alicui, nullo modo est melius illi, cum ipsum destruat, ut supra patuit: ergo relatio originis cum sit simpliciter incommunicabilis non erit perfectio simpliciter, nec per consequens formaliter infinita.