De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compossibili in eodem supposito ; sed relatio originis non sic praedicatur, verbi gratia, paternitas de spiratione activa, alias processio Filii non differret a processione Spiritus sancti ; ergo. Major patet inductione in omnibus essentialibus ; et ratione, quia infinitum nulli est componibile a se distincto, alias excedi posset, et sic non esset infinitum. Hanc rationem late explicat per exquisitam doctrinam, docetque generaliter quomodo in divinis quaedam praedicationes sunt verae in concreto et abstracto, ut haec : Deus est pater, Deitas est paternitas; quaedam verae in concreto, non in abstracto, ut spirans est generans, tamen spiratio non est generatio, cujus diversitatis ratio est, quia in ultima praedicatione neutra extremitas est infinita, in aliis altera est infinita, vel ratione suppositi fit identificatio, a quo dum fit abstractio, nec adest infinitas, praedicatio est falsa, ut in exemplo. Vide Doctorem 1. d. 8. quaest. 3. et d. 13. et 3. d. 22. num. 21. ubi plura habet de his abstractionibus.
Tertio arguitur ex incompossibilitate sic : Perfectio simpliciter cuicumque compossibili sibi in eodem supposito necessario est eadem realiter, sic intelligendo, quod in abstracto accipiendo hoc et illud, verum est dicere, hoc est illud: sed relatio originis non est cuilibet compossibili sibi in eodem supposito sic eadem; ergo, etc. Minor est manifesta, quia ista non est vera, generatio activa est spiratio activa. Major probatur inductive, et ratione; inductive sic : Nihil est in divinis, quod non sit idem essentiae divinae, imo etiam et cuilibet essentiali, ita quod considerando utrumque in abstracto, simpliciter, verum est, hoc est hoc. De essentia ergo et de essentialibus, de quibus communiter apparet quod quodlibet sit infinitum formaliter, patet major, quod quodlibet eorum est idem cuilibet sibi compossibili in eodem supposito. Probatur etiam eadem major ratione sic, quia infinitum non solum non est compositum, sed etiam omnino incomponibile cuilibet alteri; omne enim componibile potest esse pars, et per consequens excedi, quia totum est majus sua parte. Infinitum autem nullo modo potest excedi: ergo est omnino simplex, et incompositum et incomponibile. Si autem aliquid incompossibile sibi in eodem supposito non esset omnino idem sibi, tunc ipsum non esset omnino incomponibile, quia tunc ibi esset aliqua compositio saltem aliquo modo actus et potentiae. Habemus ergo primam partem majoris, scilicet quod infinitum est idem realiter ei quod est sibi compossibile in eodem supposito. Secunda pars majoris, scilicet quod sic sit idem, quod sit vera praedicatio in abstracto, ut puta dicendo,) hoc est hoc, probatur, quia cum praedicatio affirmativa sit vera ratione identitatis, omnis illa erit vera abstracti de abstracto, ubi per abstractionem non tollitur ratio identitatis: ubi autem per abstractionem tollitur ratio identitatis , non est vera.
Exemplum, haec est vera, albedo est color, quia licet extrema sint abstracta, non tamen fit abstractio nisi a subjecto alterius naturae, et illud subjectum non fuit praecisa ratio identitatis eorum extremorum: manet ergo ratio identitatis naturae ad naturam, illo subjecto excluso: albedo autem et musica non habent identitatem nisi per accidens ratione subjecti; licet ergo haec sit vera, album est musicum, pro tanto, quod idem subjectum denominatur ab utroque accidente, tamen abstractione facta ab illo subjecto, quod fuit ratio identitatis eorum, haec est falsa, albedo est musica. Patet ergo, quod praedicatio in abstracto vera est, quando extremorum est talis identitas, quod per abstractionem non tollitur ratio identitatis eorum. Modo quando unum extremum est infinitum, per abstractionem a supposito, non tollitur ratio identitatis ad ipsum, et hoc cujuscumque compossibilis sibi in eodem supposito: et ideo propter infinitatem, ut jam argutum est, non potest esse incompossibilis in eodem supposito nisi vera et perfecta identitate reali; ergo abstractione facta a su pposito, quamdiu manet ratio extremi infiniti formaliter semper in quacumque abstractione, manet ratio identitatis extremi ad extremum, et per consequens vera praedicatio in abstra cto, hoc est hoc.
Ex ista ratione patet generaliter, quod quaedam praedicationes in divinis sunt verae non solum in concreto, sed etiam in abstracto, quae non sunt oppositi de opposito; quaedam verae in concre to, licet non in abstracto, quia non loquimur de illis, quae neutro modo sunt verae, ubi scilicet extrema sunt opposita, quia nec Pater est Filius, nec paternitas est filiatio. Ubi autem extrema non sunt opposita, sed compossibilia in eodem supposito, ibi semper ad minus est praedicatio vera in concreto, sicut Pater est spirans, Pater est ingenitus, non autem in abstracto; sic, paternitas est spiratio, et tamen haec est vera : Deitas est paternitas, deitas est spiratio. Hoc non est nisi quia divinitas est formaliter infinita, non autem paternitas, nec spiratio, et ideo abstrahendo a supposito deitatem, cum semper maneat in ipsa ratio infinitatis, semper manet ratio identitatis simpliciter ad paternitatem, et ad apirationem, et ideo manet ratio veritatis affirmativae praedicationis in abstracto ; sed paternitatem, quae non est formaliter infinita, abstrahendo a snpposito,non manet ratio identitatis ejus ad spirationem activam, quae etiam non est infinita, quia neutrum extremum secundum propriam rationem sui habet infinitatem; et ideo licet haec sit vera, Pater spirat, quia eidem suppposito convenit utrumque, tamen abstractione ab illo supposito facta, quia neutrum eorum est infinitum, non est vera praedicatio in abstracto, paternitas est spiratio.
Per oppositum consimilis ratio est, quandocumque aliquod essentiale praedicatur de aliquo essentiali, vel personale de essentiali, vel essentiale de personali, utpote haec est vera : Sapientia est paternitas, sapientia est spiratio, et e contrario, quia abstrahendo a supposito adhuc manet alterum extremum infinitum, scilicet sapientia: et ideo remanet adhuc ratio identitatis extremi ad extremum, facta tali abstractione, et per consequens ratio veritatis in praedicatione affirmativa.
Patet ergo generaliter ista major, quod nunquam est neganda praedicatio in divinis per identitatem abstracti de abstracto, nisi quia neutrum extremum est formaliter infinitum, sicut haec est neganda, paternitas est spiratio.