IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est quod sequitur :
" Ait illis "
Jesus contra objiciens. " Quomodo ergo David in spiritu ? " Si enim alium prophetam induoeret, non esset ita commendabile : quia ille, cui promissio facta est, melius cognovit modum promissionis : et dicit, quod " in spiritu, " ne putetur humana esse deceptio. Ad Romam. IX, 1: Non mentior : testimonium, mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. II Petr. I, 21 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
" Vocat eum Dominum " : quod notat superpositionem cum nullus pater in eo quod filius ab ipso habet, filio supponatur, sed potius superponatur.
Et inducit auctoritatem confirmantem, de qua non dubitabant, quin in Spiritu esset dicta :
" Dixit Dominus "
Pater " Domino meo, " Filio. Unde ipse dicit, Psal. cxv, 16 : 0 Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
" Sede, " consessu honoris, " a dextris meis " in sede aequalitatis secundum divinam naturam, et secundum humanam in potioribus bonis. Ad Coloss. III, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ad Hebr. I, 13 : Ad quem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, Per istam partem auctoritatis sufficienter probatam est propositum, et elisa insufficiens responsio.
Et quod sequitur, inducitur ad percutiendum eos qui ex odio tentabant : " Donec ponam inimicos tuos, " reluctantes tibi victos et conculcatas, ((scabellum pedum tuorum. " Isa. lxiii, 3 : Conculcavi eos in ira mea. Judicum, v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. Et hoc etiam promittitur Sanctis. Malach. IV, 3 : Calcabitis impios, cum fixerint cinis sub planta pedum vestrorum. I ad Corinth. xv, 25 : Oportet autem illum, regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus. Et donec est inclusivum, quia etiam illis conculcatis regnabit. Conculcantur autem victi per Titum, vel spontanei in fine mundi conversi. Ad Hebr. x, 12 et 13 : Sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
" Si ergo David vocat eum Dominum. "
Repetit primum, per quod elisa est responsio. " Quomodo filius ejus est ? " cum nullus filius superponatur patri secundum naturam quam habet ab ipso : hoc enim contra ordinem esset naturae.
" Et nemo poterat ei respondere verbum. "
Isaiae, xli, 28 : Vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
" Nec ausus fuit ex illo die. " Videntes quod intentiones eorum sciret. " Quisquam eum amplius interrogare. " Job, IX, 3 : Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Et hoc est, quod dicitur in littera.