De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Adducit rationem D. Thom. et aliorum,
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
,
quia sapientia et bonitas distinguuntur ratione, tamen de se mutuo. Respondet quod nec ista sub ratione attributorum dicuntur de se mutuo. Contra arguit, quia attributum est secunda intentio, et propter terminos secundae intentionis non negatur praedicatio in terminis primae intentionis, alias haec esset falsa : Socrates est homo, quia singularitas quae est secunda intentio conveniens Socrati non est universalitas, quae convenit homini ; ergo cum negatur praedicatio haec : Paternitas est spiratio activa, ideo negatur, quia extrema distinguuntur a parte rei, et neutrum est infinitum. Adducitur alia responsio Warronis, et convenit cum doctrina data, et ideo non impugnatur.
Circa tamen (p) majorem istam, quare praedicatio aliqua in abstracto in divinis negatur, dupliciter ab aliquibus dicitur, quod licet paternitas et spiratio sint idem realiter, tamen differunt ratione ; et hoc sufficit ad impediendum talem praedicationem.
Quando autem probatur, quod talis differentia non sufficit, quoniam ista est vera: Sapienta est bonitas, respondetur quod sicut attributum potentiae non est attributum sapientiae, sic nec in proposito.
Sed hoc non videtur probabile, quia attributum ut attributum dicit intentionem secundam, vel relationem aliquam rationis circa illud, de quo dicitur, unde etiam numeratur, et verum est dicere, quod bonitas et sapientia sunt duo attributa ; ergo secundum illud, secundum quod est numeratio, non est verum dicere, hoc est hoc, quia illud est rationis: sed non propter hoc negatur ista: Sapientia est bonitas, ubi non includitur illud rationis, quod numeratur in eis ; ergo a simili, non includendo nisi illud quod rei est, si omnino idem esset in re paternitas et spiratio , esset haec vera : Paternitas est spiratio, licet non ista : Notio vel proprietas paternitatis est notio vel proprietas spirationis. Quaecumque enim sunt eadem re simpliciter in Deo, ipsa significata etiam in abstracto, et in nominibus primae impositionis, sive significantibus rem primae intentionis, praedicantur de se invicem in abstracto, licet non in nominibus secundae impositionis, sive accepta secundum aliqua nomina secundae intentionis, sicut patet in creaturis. Unde licet ista sit vera : Socrates est homo, non tamen ratio Socratis, quae est singularitas, est ratio hominis, quae est universalitas.
Aliter (q) dicit alius, et rationabilius, ut videtur, et ad propositum, quod proprietates in eadem persona differunt ex natura rei praeter considerationem intellectus, quia ad hoc sufficit disparatio, licet non sint oppositae, et propter hoc praedicatio unius de alia in abstracto non est vera. Et hoc ideo, quia illa distinctio ex natura rei est propter non infinitatem hujus et illius, quia si hoc vel illud esset infinitum, non esset talis distinctio, nec impediretur talis praedicatio.