IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Scribis et Pharisaeis super cathedram Moysi sedentibus praecepit Jesus obedire, ipsorum autem opera non imitari, retegens ipsorum hypocrisim et ambitionem, discipulos vero contrariam docens humilitatem : deinde multiplex voe illis ob hypocrisim ac reliquas suas iniquitates interminatur, praedioens eos patrum suorum mensuram in justorum persecutionibus impleturos, ac Jerusalem deserendam.
i. Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, 2. Dicens : Super cathedram Moysi
sederunt Scribae et Phari-3. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim et non fa-
ciun.
4. Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere .
5. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilalatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias .
6. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis ,
7. Et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8. Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9. Et patrem nolite vocare vobis su-
Pater vester qui in coelis est.
10. Nec vocemini magistri : quia Magister vester unus est, Christus.
11. Qui major est vestrum erit minister vester.
12. Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur .
13. Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia clauditis regnum coelorum ante homines : vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
14. Vae vobis,.Scribae et Pharisaei hypocritae : quia comeditis domos viduarum , orationes longas orantes : propter hoc amplius accipietis judicium.
15. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.
16. Vae vobis, duces caeci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
17. Stulti et caeci ! quid enim majus est? aurum, an templum quod sanctificat aurum?
18. Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono quod est super illud, debet.
19. Caeci ! quid enim majus est? donum, an altare quod sanctificat donum ?
20. Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt.
21. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo et in eo qui habitat in ipso.
22. Et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum.
23. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham , et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere.
24. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem gluttientes.
26. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.
56. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum.
27. Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae : quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spucitia.
28. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitale.
29. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30. Et dicitis : SI fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum.
31. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt.
32. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae ?
34. Ideo ecce ego mitto ad vos Pro- phetas, et sapientes, et Scribas : et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
35. Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae , quem occidistis inter templum et altare.
36. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
37, Jerusalem, Jesusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti !''
38. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus qui venit in nomine Domini.