IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos,
Dicens : Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei.
Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite. "
Haec est pars, in qua specialiter causam describit, quare sunt abjiciendi, et condemnandi.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima circumstantias aggravanvantes peccata eorum describit : in secunda autem interminationes maledictionum ponit, cum speciali peccatorum determinatione, ibi, v. 13: " Vae autem vobis ! "
In prima hara m par tium tria continentur peccata aggravantia, scilicet sublimitas potestatis, doctrina veritatis, et simulatio sanctitatis. Sublimitatem potestatis ambivit Lucifer, scienti am veritatis concupivit Ad .am , simulationem sanctitatis praetendet Antichristus, Istorum au- tem iniquitas ex omnibus capitibus malorum congeritur, et aggregatur.
Praemittit autem Evangelista, quod illis tamquam indignis abeuntibus, " docuit turbas, " adhuc devotas, " et discipulos, " futuros rectores Ecclesiarum. Simile, Supra, v, 1 et seq., et Lucae, VI, 20 et seq., quod videns Jesus turbas ascendit in montem, et postea elevatis oculis in discipulos, dixit : Beati pauperes spiri-
" Super cathedram Moysi. "
Qui, sicut dicit, Psal. I, 1 : In cathedra pestilentiae non sedit, ut perversa doceret. Dicitur enim cathedra ae des cathechizandi, sive docendi. Et sedet in cathedra pestilentiae, qui ad iniquitatem concessa sibi abutitur potestate. Et hoc modo Christus exhibitor gratiae, quem praefiguravit Moyses, non sedit in cathedra. Superius etiam, XXI, 12, evertit cathedras vendentium columbas simoniacorum, et non sedit in eis : nec quaesivit cathedram ambitionis, quae quaeritur potestate saeculari. Eccli. vii, 4 : Noli quaerere a domino ducatum, nec a rege cathedram honoris. Sed in auctoritate publicae doctrinae sedit Christus, loquens discipulis et turbis. Job, XXIX, 7 : In platea parabant cathedram mihi. Psal. CVI , 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
In hac igitur cathedra primum " sederunt, " Dei permissione, non ordinatione, " Scribae, " per sublimitatem scientie, " et Pharisaei, " per falsae religionis professionem : et quanto altior gradus., tanto casus profundior : quia, Eccli. x, 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus Et, Lucae, II, 52: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Recognoscitur ergo etiam in malis auctoritas potestatis, quae tamen facit ad cumulum damnationis eorum.
" Omnia ergo quaecumque dixerint vobis "
De cathedra Moysi prooedentia. Apocal. IV, 5 : De throno prooedebant fulgura, et voces, et tonitrua: fulgura signorum, voces docentium, et tonitrua judiciorum. " Servate, " per memoriam, " et facite " per opus. Deuter. XVII, 10 : Facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus. Dicit autem : " Omnia quaecumque, " et non quomodocumque, quia legem dicunt, et haec retinenda est : sed carnaliter intelligendam dicunt, et hoc modo tenenda non est. Sic ergo ostensa est veritas doctrinae.
De simulatione autem sanctitatis dicit:
" Secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non iaciunt.
Alligant enim onera gravia et im- 4 portabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere, "
Et habet duas partes, scilicet ostensionem simulationis, et interdictionem imitationis in speciali, ibi,v. 8 : " Vos autem nolite vocare Rabbi. "
Circa primum quinque dicuntur: quorum primum est generalis prohibitio imitationis : secundum est causa prohibitionis in genere: tertium est ostensio austeritatis eorum inducta ad subditos : quartum, duritia contra passionem infirmorum : quintum, ostensio simulationis exterioris vanitatis cum interiori malitia iniquitatis. Et haec per ordinem sunt in littera.
De primo dicit: " Secundum opera vero eorum nolite facere, " Ad Roman I, 21 et 22 : Qui praedicas non furandum, furaris: qui dicis non moechandum, moecharis. Ideo dicit Apostolus, ad Galat. IV, 18 : Bonum aemulamini in bono sem-per. Doctrina in malo homine accipienda est, et vita spernenda, sicut aurum de terra tollitur, et terra relinquitur, et sicut mella de herba colliguntur, et vilis herba in proximo peritura per ariditatem relinquitur.
Et subjungit causam, dicens: " Dicunt enim " bona, " et non faciunt. " Contra quod dicit Apostolus ad Roman. xv, 18 : Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus, Psal. XI, 5 : Dixerunt : Linguam nostram magnificabimus : labia nostra a nobis sunt. Quis noster Dominus est ? Supra, v, 19 : Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum.
" Alligant enim. "
Ecce austeritas. Alligare enim est poenitentias et statuta congerere : " gravia, " in se, " et importabilia, " viribus et facultatibus subditorum : " et imponunt, " per injunctionem et obligationem, " in humeros hominum " de humo factorum, et ideo fragilium : et ideo necesse est, aut frangi humerum, et cadere sub onere, aut abjicere onus per contemptum : et hoc faciunt, quando mandatis Dei carnaliter observatis suas gravissimas immiscent traditiones. Supra, xv, 6 : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. III Regum, xii, 14,et II Paralip. x, 14 : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam : pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus. Horum imitatores esse videntur, qui religiosis regulam canonicam et approbatam super Evangelium professis, tota die novas constitutiones ingeminant, et praecepta gravia plusquam ferre possit humana fragilitas. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus.
" Digito autem suo nolunt ea movere. " Ecce incompassio, quod super afflictos dura gestabant viscera. Et motus digiti minimi significat adjutorium, vel comportationern. Contra quod dicit Apostolus, ad Galat. VI, 2 : Alter atteritis onera portate : et sic adimplebitis legem Christi. Sed isti econtra in se sunt concupiscentiis resoluti, et circa alios austeri. Amos, VI, 6: Bibentes vinum in phialis, et optimo unguendo delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph,
" Omnia vero opera sua faciant ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in syna-
Et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. "
Hic fit ostensio exterioris simulationis cum interiori malitia iniquitatis. Duos ergo paragraphos habet haec particula : in quorum primo exterioris simulationis ostendit vanitatem : in secundo, interioris malitiae ostendit iniquitatem.
In primo dicit duo : primo enim tangit generaliter corruptam eorum in simulando vanitatem : et secundo, probat hoc per certum signum.
Dicit igitur: " Omnia opera sua, " quia cogitationes non patent, " faciunt, " non ex charitate vel obedientia : sed " ut videantur ab hominibus: " et hoc vanum est. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. lii, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent: quoniam Deus sprevit eos. Supra, VI, 2 et 5 : Amen dico vobis,... receperunt mercedem suam. Psal. xlviii, 12: Vocaverunt nomina sua in terris suis.
" Dilatant enim. "
Probatio est a signo evidentissimo.
" Dilatant phylacteria. " Phylacteria dicuntur a AdminBookmark quod est servare : quasi signum servandae legis. Dixerat enim Moyses, Numer. xv, 38 et seq., et Deuter. VI, 8 : Ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos : volens ut in opere manuum et frequenti conspectione oculorum cordis, per meditationem lex conservaretur in mandatis, Pharisaei autem scribebant in membranulis, et alligabant illas fronti et manibus, ut per hoc justi apparerent. Et illae membranulaehylacteria, vasa scilicet Evangeliorum parvorum vocantur. Dicuntur etiam phylacteria, vasa reliquiarum : quae quidam devotionis causa tamquam sacrorum amatores circumferunt etiam apud Christianos, ut ex hoc devoti appareant. Et dicitur ab eodem verbo graeco, AdminBookmark quod est servare. Haec
igitur dilatabant, ut longe circumspicerentur. Proverb. xx, 19 : Ei qui sua dilatat labia... ne commiscearis.
" Et magnificant fimbrias. " Dixerat etiam Moyses, quod in quatuor summitatibus palliorum (quae ad modum scapulariomm incisa erant) fimbrias facerent, per quas a caeteris gentibus discernerentur : et illis fimbriis inimitebant acutissimas spinas, quibus puncti recordarentur legis . Et tales spinas immiscere fimbriis, magnificare est fimbrias. Psal. cxxx, 1 : Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
" Amant enim, etc. "
Hic interiorem ostendit iniquitatem. Est autem ambitio conjuncta gulae, et ambitio conjuncta superbiae, et ambitio conjuncta favori populari, et ambitio conjuncta laudi.
Ambitio conjuncta gulae, quod amant " primos recubitus, " quod est ambitionis, " in caenis, " hoc est, quod gulae est conjuncta ; quia in tali loco meliores dapes dabantur, et meliora vina propinabatur. Ad Philip. III, 18 et 19 : Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Luc. XIV, 7 : Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent. Et, v. 10: Cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco.
" Et primas, " hoc est, praecipuas " cathedras in synagogis, " quae ponuntur pontificibus : et est ambitio cum superbia, quae est immoderatus amor dignitatum. Isa. XIV, 13 et 14 : Superastra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo,
" Et salutationes in foro. "
Ambitio est cum cupidine humani favoris. Contra quod dicitur, Luc. x, 4 : Neminem per viam salutaveritis. IV Reg. IV, 29 : Si occurrerit tibi homo, non salutes cum.
" Et vocari ab hominibus Rabbi. " Ambitio est cum appetitu vanae laudis. Ambitio est voluntas ambiens aliquod vanum, quod magnum coram hominibus videatur. Et dicit, " vocari. " Non enim laborem, et utilitatem nominis exercent, sed vanum nomen appetunt. Jacob. III, 1: Nolite plures magistri fieri,fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. Ad Roman. II, 19 et 20 : Confidis teipsum esse eruditorem insipientium, magistrum infantium.
" Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim Magister vester. "
Dissuasio est, ne imitentur eos discipuli in hoc. Et dicit tria : primo enim interdicit appetitum primatus, secundo dat et inducit formam humilitatis, tertio utriusque subjungit causam.
Est autem primatus triplex : unus quidem magisterii, dignitatis, potestatis : unus autem formationis in bono virtutis : et unus secundum instructionem veritatis. Dicimus enim Praelatos Ecclesiae magistros disciplinae In potestate judiciaria:
et magistros scholaeicimus magistros imbuentes nos ad scientiam : et formantes nos in gratia sacramentali dicimus patres : et in his tribus interdicit appetitum principatus, et suadet actum humilitatis et utilitatis.
Dicit igitur : " Vos autem, " quorum justitia debet abundare super justitiam Pharisaeorum et Scribarum, " nolite vocari Rabbi. " Non interdicit esse, sed ne vacuum nomen appetamus. i Petr. v, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Supra, xx, 26 : Non ita erit inter vos, etc.
" Unus est enim, " formaliter, hoc est, unicus : quia in his quae sunt superioritatis, solus Christus magister est et Dominus. Joan. XIII, 13: Vos vocatis me Magister, et Domine : ei bene dictis: sum etenim. Omnes enim sumus discipuli Dei. Nec est Praelationis ministerium super nos nisi vicariorum Dei, propter quod illi sunt ministri, non magistri : et dispensatores, non domini. I adCorinth. XII, 5 : Divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Hic interdicit magisterium Praelationis, sed non actum, I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
" Omnes autem vos fratres estis.
Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim Pater vester qui in coelis est.
Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
Qui major est vestrum, erit minister vester.
Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. "
Interdicit hic primatum formationis in gratia. Et dicit duo, aequalitatem videlicet, et primatus prohibitionem.
De aequalitate dicit: " Omnes antem vos fratres estis,)) in gratiaet esse spirituali formati ex uno Patre. Ad Hebr. III, 1 : Fratres sancti, vocationis coelestis participes. Ad Hebr. II, 11 et 12 : Non confunditur Christus fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : et parum ante reddit rationem, v. 11 : Qui enim sanctificat, et qui sanctificatur, ex uno omnes.
Unde subdit: " Et " ideo, "patrem, " vos in gratiae esse formantem, cum formatio gratiae non nisi a Deo sit, et non a Praelatis, " nolite vocare vobis super terram: " quia haec gratia de Patre coesti est. Supra, VI, 9 : Pater noster, qui es in colis.
Et subjungit rationem : " Unus est enim Pater vester, " formans in esse gratiae, " qui in coelis est. " Ad Ephes. m, 14 et 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Malach. II, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Secundum affectum tamen aliqui patres dicuntur a Religiosis, sed non formatores in esse gratiae. Ad Hebr. XII, 9 : Patres carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, ei vivemus ?
" Nec vocemini magistri, "
Prima illuminationis auctoritate, " quia magister vester unus, " hoc est, unicus, " est Christus, " qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia est lux vera . Sicut enim quia color movet secundum actum lucidi, omnis colorum inluminatio refertur ad lucem, et omnis lux ad solem : eo quod omne quod est in multis, est primo
in uno aliquo quod est causa omnium illorum : ita omnis illuminatio intellectus licet sit in multis, tamen est in uno primo, quod causa est omnium illuminationum : et hoc est lumen intellectus divini, quod est Verbum Patris, lumen de lumine, Dominus Jesus Christus, qui de se dicit, Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi. Sunt tamen sub ipso Doctores limiti, ab ipso illuminati. Matth. xI, 27 : Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
" Qui major est vestrum. "
Formam et actum humilitatis indicit, ut qui major est, patris vice et magistri, " erit sicut minister vester. " Supra, xx, 28 : Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Ad Philip. ii, 7 : " Semetipsum exinaniuit formam servi accipiens.
" Qui autem se exaltaverit humiliabitur. "
Ratio est praeinductorum ex justitiae ordine. Luc, xIv, 11 : Omnis qui se exaltat, humiliabitur.
" Et qui se humiliat exaltabitur. " Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Proverb. xxIx, 23 : Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Humiliari debemus corde, ore et opere : corde in sensu, ore in verbis et oratione, opere in humilitatis obsequio. De humilitate cordis, Supra, xI, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Judith, viii, 46 et 47: Humiliemus illi animasnostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi, dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam. De humilitate oris, Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se, nubes penetrabit. Judith, IX, 16: Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. De humilitate operis, ad Philip. III, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae. De tribus simul, ad Ephes. Iv, 1, 2: Obsecro vos, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocali estis, cum omni humilitate. Humilitatem autem tria custodiunt, consideratio videlicet propriae fragilitatis, assiduitas subjectionis, et comparatio melioris. Primam non curavit Adam, secundam contempsit Lucifer, tertiam non curabit Antichristus. Et ideo Adam voluit esse sicut Dii, et Lucifer Praelatus sedere, et Antichristus extolletur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur.
" Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia clauditis regnum caelorum ante homines : vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis judicium
Hic per ordinem ponuntur septem vae, quae sunt septem maledictionis interminationes propter septem corruptiones
quae erant in eis. Et duae primae quidem sunt contra veritatem doctrinae : duae autem secundae, contra veritatem justitiae : et tres tertiae sunt contra veritatem vitae : omnes autem sunt contra proximum : et Ideo octava, quae secunda ponitur in quibusdam libris, " Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia comeditis, etc, " non est de veritate litterae, sed de Marco, xii, 40, et Luca, xx, 47, interposita est ista maledictio.
Primae duae maledictiones, quae sunt contra veritatem doctrinae differunt: quia prima est de occultatione veri in doctrina, et secunda est de introductione falsi erronei, sicut expresse patet in littera.
In prima maledictione duo sunt, maledictio videlicet impietatis, et impietatis nocumentum.
De primo dicit : " Vae autem vobis, " aeternae maledictionis, " Scribae " propter scientiae sublimitatem : quia intellectus bonus omnibus facientibus eum . De non facientibus autem, et scientibus dicitur, Luc. XII, 47 : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis. " Et Pharisaei, " propter religionis professionem : quia dicitur, Proverb. VI, 12 : Homo apostata, vir inutilis. ''Quanto enim altioris sanctitatis est gradus, tanto profundior est casus.
His ergo prae aliis, " Vae ! " Eccli. xli, 11 : Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi. Isa. v, 20: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras : ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
" Hypocritae, " aliud simulantes, et aliud existentes. Job. xiii, 16 : Non veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Augustinus: " Defectionem veritatis se-" quitur mendax hypocrisis. "
Est autem triplex perversitas hypocrisis hujus: claudendo viam veritatis, non intrando per fidem, et alios prohibendo per veritatis occultationem.
De prima dicit: " Qui clauditis regnum coelorum. " Luc. XI, 52, dicitur: Quia tulistis clavem scientiae scilicet per auctoritatem discrnendi inter lepram et lepram. Regnum enim coelrum etiam clauditur, quando via quae ducit ad regnum, occultatur : et hoc faciebant tollendo et occultando mysteria Scripturarum, quae ducunt ad Christum. Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti .
" Ante homines, " idiotas, in quorum persona dicitur in Psalmo cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino. De talibus enim dicitur, Isa. XXII, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat.
De secunda dicit: " Vos enim non intratis, " per fidem, ut veniatis ad Christum, per quem accessum habemus ad Patrem . Joan. VII, 48 : Numquid ex Principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invioem accipitis: et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis ? Tumor enim mentis in eis impedivit introitum salutis. Supra, xviii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.
De tertia dicit: " Nec introeuntes, " hoc est, intrare volentes, "sinitis intrare, " quia turbam paratam credere retrahitis. Luc. XI, 52 : Et eos qui introibant, prohibuistis. Proverb. III, 27 : Noli prohibere benefacere eum quipotest: si vales, et ipse benefacere. Non sunt similes ei, qui dicit, Luc. XIV, 23 : Compelle intrare, ut impleatur domus mea,
" Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. "
Verbum est contra veritatem doctrinae : et est per immissionem erroris, ut ex multiplicatione falsae superstitionis major sit fastus ambitionis. Et tanguntur tria, interminatio videlicet maledictionis, studium suae ambitionis in dilatatione erroris, et aemulatio reatus in discipulis erroris.
De primo dicit: " Vae vobis, etc. " Isa. v, 18 : Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
" Qui circuitis. " Psal. XI , 9 : In circuitu impii ambulant. Job,I, 7: Circuivi terram. Veritas enim recta est: error autem perfidiae vadit per ambages. " Mare, " in insulis, " et aridam, " in aliis terris, ut erroris vestri multi fiant discipuli : et sic Ecclesiam de gentibus credituram vestro addatis fastui. Supra, XXI, 38: Occidamus eum, ei habebimus hereditatem ejus. " Ut faciatis unum, " formaliter, hoc est, qui in errore conveniat vobiscum, " proselytum, " advenam de gentibus ad vos conversum. Jerem. XVII, 11 : Perdix fovit quae non peperit: fecit divitias, et non in judicio. " Et cum fuerit factus, " per perversitatem erroris, " facitis eum filium gehennae, " hoc est, natum ad gehennam : filius enim gehennae vocatur, quo modo filius perditionis, II ad Thesal. II, 3. Et, filii hujus saeculi, Luc. XVI, 8 : et Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis: ei desideria patris vestri vultis facere. " Duplo quam, vos, " quia imbuti errore vestro, duplum ferunt verae fidei nocumentum : quia vos tantum in circumcisione, illi autem et in circumcisione et in praeputio exedant in fideles persecutionem. Isa. lix, 5 : Qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. Vel, c( duplo quam vos," quia vos in mortuis speratis oeremonialibus: isti autem et in his sperant, et justitiam naturalem negligunt. Vel, " duplo, " quia scientiam additis, quae est aggravans. II Petr. II, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Prima expositio est melior.
"Vae vobis, duces caeci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
Stulti et caeci ! Quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono quod est super illud, debet.
Caeci ! Quid enim majus est? donum, an altare quod sanctificat donum?
Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt.
Et quicumque intraverit in templo, jurat in illo et in eo qui habitat in ipso.
Et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. "
Hic ponit duo vae contra veritatem justitiae mandatorum. Primum est contra rectitudinem juramenti, quod est finis controversiae ad confirmationem inter homines : secundum est de comparatione mandatorum, in qua praefertur minus majori : et hoc etiam fit in juramento, sicut patebit. Non enim audebant aperte docere contra mandata :
quia sic non fuissent hypocritae . Sed contra ordinem mandatorum docebant, propter quaestum minora majoribus dicentes esse praeferenda.
In primo autem, quod est contra ordinem juramento rum, tangit duo : falsitatis obiurgationem, et veritatis doctrinam.
Falsitatis autem obiurgationem tangit dupliciter penes duo juramenta, in auro templi, et in dono altaris.
Utrumque autem tangit dupliciter : primo enim maledicit errorem, et secundo convincit per rationem.
Dicit igitur : " Vae vobis !" Isa. x, 1, 2 : Vae qui condant leges iniquas, et scribentes injustitias scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei !
" Duces caeci, " Ad Romam II, 19 : Confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt. Docntes enim alios duxerunt in caetatem justitiaeIsa. lvi, 10: Speculatores ejus cae omnes. Matth. xv, 14 : Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
" Qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est. " Traditio enim vim legis habens, fuit data a Pharisaeis, quod in contentionibus non juraretur per templum : et si quis juraret per templum, quod non valeret, nec teneret juramentum. Si autem juraret per aurum quod offerebatur in templo, quod hoc juramentum teneret. Et si convinoeretur de perjurio, solveret tantum auri quantum fuit per quod juravit : et hoc aurum solvebatur Sacerdotibus et Pharisaeis. Et hoc est, quod dicit. Contra hoc autem est quod dicitur, Genes. xxviii, 17: Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, ei porta coeli. Et, ibidem, v. 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. "
" Qui autem juraverit in auro templi, " quod in auro fertur ad ornandum templum, " debet, " hoc est. obligatur. Vel, " debet " hoc solvere per quod jurat. Voluerunt forte implere, quod dixit David : Domine, dilexi decorem domus tuae . Aggei, ii, 9 et 10 : Meum est argentum, et meum est aurum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae.''
" Stulti, "
Per superbiam stantes in alto, " et caeci, " per errorem. " Quid enim majus est ? aurum, " sanctificatum, " an templum, " sanctificans, " quod sanctificat aurum ? " Regula enim est per se nota, quam scribit Apostolus, ad Hebr. vii, 7 : Sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur: et ideo stulti sunt et caeci, qui contra hoc aliquid dicunt. Deuter. xxxii, 5 et 6 : Generatio prava atque perversa ! Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Isa. xlii, 19 : Quis cecus, nisi qui venumdatus est, scilicet ut faciat malum ? Et, ibidem : Quis caecus nisi servus Domini ?
" Et quicumque juraverit in altari, nihil est. "
Hoc est, non tenetur perjurii obnoxius: Et nota, quod templum locus fuit propitiationis hominum, sicut patet, III Reg. viii, per totum. Altare autem locus fuit sanctificationis eorum quae sunt propter hominem homini concessa.
" Quicumque antem juraverit in dono quod est super illud, debet, " hoc est, tenetur solvere: patet littera per antedicta. Isa. lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo.
" Caeci ! "
I Reg. XI, 2 : In hoc feriam vobiscumfaedus, ut eruam omnium vestrum oculos
dextros.
" Quid enim majus est, " in sanctitate, " donum, " oblationis, " an altare quod sanctificat donum ? " Expone sicut prius. Hieronymus dicit, quod " huic simile, " quid nunc majus esse juramentum : " per Evangelium, quam per Deum : et " magis timent perjurium in Evangelio " quam in Deo jurantes, "
" Qui ergo jurat. "
Traditio est veritatis. Et dicit tria : addit enim coelum duobus praeinductis : quia templum typus est coeli, sicut dicit Damascenus.
Dicit igitur : " Qui ergo jurat in altari, " cujus sanctitas causat sanctitatem doni, " jurat in eo " quidem, " et in omnibus quae super illud sunt, " quia non habent sanctitatem nisi altaris. Licet enim multa sint, tamen una est forma sanctitatis, per quam juratur. Differunt tantum per causam et causatum : et ideo major est in altari,
" Et quicumque juraverit in templo, "
" Jurat " quidem " in illo, " non absolute, sed jurat " in eo qui habitat in ipso, " hoc est, in Deo, ad quem referunt juramenta : quia ipse est qui sanctificat templum. Psal. x, 5 : Dominus in templo sancto sua. Psal. xlv, 5: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
" Et qui jurat in caelo. "
Hoc addit : quia templum est typus coeli. " Jurat in throno Dei. " Nec ibi sistit, quia veritas divina confirmat juramentum. Et ideo subdit : " Et in eo qui sedet super eum, " Supra, v, 34 : Neque per caelum juraveritis, quia thronus Dei est. Psal. xliv, 7 : Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga directionis virga regni tui.
" Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere.
Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem gluttientes. "
Secundum vae de erronea mandatorum comparatione, quae causata est ex avaritia. Et dicit tria : maledictionis interminationem, veritatis eruditionem, et caecitatis obiurgationem.
Circa primum dicit duo, curam videlicet, quam habent de minimis ad quaestum pertinentibus, et incuriam de maximis ad cultum Dei ordinatis.
Dicit ergo : " Vae vobis ! " Isa. XXIX, 15 : Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos ?
" Scribae et Pharisaei hypocritae. " Job, VIII, 11 : Numquid virere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ? Scirpus extra viret et intus vacuus est, et similiter carectum : et ideo quaerit refrigerium insipidum vanae laudis, et lucri temporalis.
" Qui decimatis. " Ecce perversitas hypocrisis. Et exponit Chrysostomus, " decimatis, " hoc est, decimas datis de minimis, ut a Sacerdotibus justi praedioemini. Luc. XVIII, 11 et 12 : Non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Hieronymus exponit, " decimatis, " hoc est, decimas exigitis. Et prior expositio magis est secundum litteram.
" Mentham. " Mentha est minimum in oleribus, " et anethum, ei cyminum, " quae sunt minima in granis, sive seminibus. Hoc enim olusculo, et seminibus pauperes utuntur potius in condimentum quam in cibum : et tales a morali Philo- sopho AdminBookmark hoc est, granorum cy-
mini computatores vocantur : et dicuntur graece AdminBookmark hcc est, in parvissimis magnam vim facientes. Bernardus : " Optimi videlicet aestimatores re" rum, qui magnam de minimis, et nulce lam penitus, vel parvam de maximis " curam gerunt. Cadit asina, et habet " sublevantem : perit anima, et non est " qui recogitet in corde suo. " Luc. XIV 5 : Cujus vestrum asinus aut hos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Et etiam, Luc. xlii, 15 et 16: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare ? Hanc autem filiam Abrahae... non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
" Et relinquitis quae graviora, " in. pondere meriti, et reatu omissionis, " sunt legis. " Hoc etiam expresse faciunt Praelati et Sacerdotes nostri temporis. Jerem.VI,13 : A minore usque ad majorem omnes avaritiae student. Habacuc, II, 9 : Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus ! Isa. lvi, 11: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam.
Et enumerat tria, quae maxime ordinant communitates hominum. Proximus enim aut ordinatur secundum aequum : et sic est " judicium. " Aut secundum defectus supplementum : et tunc est " misericordia. " Aut secundum veritatem: et tunc est " fides, " quae est inter homines sine deceptione mendacii. Fides enim componitur a fieri et dicta : et quando dicta complentur, fides servatur. De judicio dicitur, Isa. lix, 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. De judicio similiter et fide, Jerem. v, 1 : Quaerite in plateis Jerusalem, an inveniatis virumfacientem judicium, et quaerentem fidem De misericordia, Proverb. III, 3 : Misericordia et veritas non te deserant. Jerem. l, 42 : Crudeles sunt et immisericordes. De fide, Jerem. VII, 28 : Periit fides, et ablata est de ore eorum. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum : omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
" Haec oportuit facere. "
Confitetur hic, et docet veram mandatorum comparationem, dicens : " Haec, " scilicet judicium et misericordiam et fidem, " oportuit, " praeoepti necessitate et coactione legis, " facere. " Michaeae, VI, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
" Et illa, " hoc est, solutiones decimarum, c( non omittere, " necessitate sustentationis ministrorum. Malach. III, 10 : Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea.
" Duces caeci. "
Ecce objurgatio. Supra, xv, 14 : Caeci sunt, et duces caecorum.
" Excolantes culicem et camelum gluttientes. " Culex parvarum muscarum est genus quoddam ab aculeo quem ore gestat, sic vocatum : et nascitur exhalatione humorum : et est metaphora, quod sicut in potu facile gluttitur, ita facile transiverunt magnas vitiorum deformitates, quae per camelum deforme et gibbosum animal et magnum designantur, ut ubi tangebat aliquod eorum damnum, ibi etiam in parvis multum mordebant et colabant. Supra, xv, 3: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Majorem enim vim fecerunt in non lotis manibus manducare, quam in fornicatione.
" Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.
Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum. "
Tangit hic ea quae sunt contra vitae veritatem, secundum quod veritas vanitati opponitur. Et hoc est in tribus, scilicet in vanitate observantiarum, et in vanitate exterioris compositionis, et in jactantia sermonis et sanctitatis : et quoad haec tria per ordinem sunt tria vae.
De primo dicit duo, maledictionem videlicet, et objurgationem.
De maledictione dicit : " Vae vobis, Scribae et Pharisaei. " Attende, quod praecedentia vae magis fuerunt contra doctrinam, quae est Scribarum : subsequentia autem magis sunt contra apparentiam vanam, quae est Pharisaeorum.
Dicit igitur : " Vae vobis, etc. " Sophon. III, 1 : Vae provocalrix, et redempta civitas, columba ! Extra enim est columba, intus milvus.
" Quia mundatis quod deforis est calicis. " Metonymia est, contentum pro continente. Jerem. li, 7 : Calix aureus Babylon in manu Domini. Amos, VI, 6 : Bibentes vilium in phialis.
" Et paropsidis. " A paribus absidibus dicitur paropsis : et est vas de tabulis aequalibus factum, sicut picaria, vel tina. Marc. VII, 3 et 4 : Pharisaei et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant. ..: et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt. Et haec observantia exterioris munditiae non vituperatur nisi per comparationem ad interiorem immunditiam, quae non curabatur ab eis.
Et hoc e t quod sequitur: " Intus autem pleni estis rapina. " Isa. III, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Nahum, II, 1.2 : Implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.
" Et immunditia " carnali, quia dicebant legem non prohibere animam, sed manum : et ideo erant in concupisoentiis venereorum continue. Ezechiel. XIV, 3 : Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis. Daniel, XIII, 56 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te : et concupiscentia subvertit cor tuum.
" Pharisaee caece "
Objurgatio est cum doctrina recti ordinis. Thren. IV, 14 : Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine.
" Munda prius quod intus est calicis et paropsidis, " hoc est, cordis ex quo propinanda est sapientia, et offerendus cibus virtutis. Jerem. IV, 14 : Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
" Ut fiat id quod deforis est mundum. " Ecce quod exteriorem munditiam non vituperat. Ad Titum, I, 15 : Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
" Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.
Sic et vos a foris quidem paretis ho- minibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. "
Secundum vae, quod est in vanitate exterioris compositionis cum interiori immunditia vitiorum. Et dicit duo : maledictionem sub metaphora, et ejusdem metaphorae explanationem.