IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Praedicit templi eversionem, monetque ut caveant a venturis seductoribus, futura proenuntians bella ac persecutiones : surgent pseudochristi et pseudoprophetae : de adventu Filii hominis praecedentibus signis in sole, luna et stellis omnibus ignotum dicit Christus diem judicii: et de fideli ac malo servo : propter quoe docet semper esse vigilandum.
I. Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus , ut ostenderent ei aedificationes templi.
2. Ipse autem respondens dixit illis : Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur .
3. Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis quando haec erunt? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi ?
4. Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat .
5. Multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
6. Audituri enim estis praelia, et opiniones . praeliorum. Videte ne turbemini : oportet enim haec fieri, sed nondum est finis.
7. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum : et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca.
8. Haec autem omnia initia sunt dolorum.
9. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
12. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
13. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14. Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
i5. Cum ergo videritis abominationem desolationis , quae dicta est a aniele propheta , stantem in loco sancto, qui legit
16. Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes :
17. Et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
18. Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20. Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato .
21. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22, Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
23. Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic, noli-
24. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia : ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
23. Ecce praedixi vobis.
26. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire : eccc in penetralibus, nolite credere.
27. Sicut enim fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis.
28. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae .
29. Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur , et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes caelorum commovebuntur :
3o. Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate .
3 1. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ven- tis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
32. Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas :
33. Ita et vos, cum videritis haeomnia, scitote quia prope est in januis.
34. Amen dico vobis, quia non prae teribit generatio, haec, donec omnia haec fiant.
35. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt .
36. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelrum, nisi solus Pater.
37. Sicut autem in diebus Noe , ita erit et adventus Filii hominis.
38. Sicut enim erant in diebus ante diluvium, comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam.
3g. Et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
40. Tunc duo erunt in agro : unus assumetur et unus relinquetur.
41. Duae molentes in mola : una assumetur et una relinquetur.
42. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus
43. Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset , vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44. Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45. Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?
46. Beatus ille servus quem, cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem .
47. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram facit do- -
minus meus venire : 49. Et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat
cum ebriosis : 5o. Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua
ignorat, 5i. Et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit
fletus et stridor dentium .