IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Sequitur :
" Qui legit. "
Et monet esse attentos. " Qui legit, " haec : tunc " intelligat " instare tempus expetendae ultionis de sanguine Prophetarum, et meo effuso. Psal. lxxviii, 10 et 12 : Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est... Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum quod exprobaverunt tibi, Domine. Hoc idem generaliter accptum, et ad Antichristum relatum signum est consummationis saeculi : An- tichristi enim praesentia in loco templi est abominatio desolationis. Zachariae, XI, 17 : 0 pastor, et idolum derelinquens gregem ! II ad Thessal. II, 3 et 4 : Nisi... revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. Tunc " qui " haec " legit intelligat, " quia cito erit saeculi consummatio.
Moraliter etiam abominatio desolationis in templo, maius Praelatus est in Ecclesia. Proverb. XVI, 12 : Abominabiles regi qui agunt impie.
" Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes:
Et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. "
Modum hic, et quantitatem turbationis describit. Et tangit duo, modum videlicet mali, et quantitatem, ibi, v. 21 : " Erit enim tunc tribulatio magna, etc. "
Circa modum duo dicit : suadet enim primo omnibus relictis fugere : et in secundum ostendit infelicitatem eorum qui impedimenta fugiendi tunc habebunt, ibi, v. 19 : " Vae autem praegnantibus. "
Circa primum tangit tres differentias : et loquitur Sanctis qui in Judaea erant tempore Romanae captivitatis : tunc enim Agrippa tenebat terram, quae est ultra Euphratem, et parebat Romano imperio : et ideo terra illa pacem habuit. Loquitur ergo per similitudinem acoelerantibus fugam : illi enim generaliter sparsi erant in Judaeam, aut familiaribus rebus aliquibus dediti : et generaliter quidem hortatur eos fugere ad terras montuosas Agrippae, ut ibi salventur. Genes. XIX, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Psal. cxxiv, 2 : Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui.
Qui autem familiaribus rebus sunt dediti, aut erant in domo, aut in agro aliquid operantes.